Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4419-4426:


4419. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

patri Dominico Buchiae Catharensi ordinis praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem. Cum tuis ad populum sermonibus, Dominice pater, frequenter interfuissem (delectabant enim me plurimum), postulasti a me, et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes nostros ab armis ad concordiam


4420. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur; alii trucidantur, alii in captiuitatem abeunt; res


4421. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine censemini, eiusdem religionis professionem tenetis; concordi ore unum patrem qui in coelis est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur fratres estis, ut quid fraternitatis, immo etiam humanitatis obliti, discordibus animis inuicem confligitis? Ratio Deum placandi Nonne ob hoc maxime irascitur uobis Deus atque ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet atque opitulatur? Ex quo


4422. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

aduersus delinquentes poenam in aliud tempus reserua inferendam, sicuti egisse prudentissimum quondam regem Dauidem sacra testatur historia. Rex Dauid Ioabum enim ducem et Semeum Gerrae filium noluit tunc punire cum peccauerunt: et quidem alter duos sibi pares gloriae emulatione per dolum interfecerat, alter ipsi maledixerat regi. At postquam ingruentibus bellis eorum opera diu usus fuisset, domitis iam inimicis filio suo Salomoni, cum sibi in regnum successisset, puniendos mandauit. Eius tu exemplo, Sanctissime pater, mulctam, quam illi qui ecclesiam offenderunt


4423. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret. Tunc et angelos suos nostra omnium salute gaudentes concinere iussit: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus


4424. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret. Tunc et angelos suos nostra omnium salute gaudentes concinere iussit: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis . Ad haec,


4425. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

rixae, bella, inter illos praesertim qui de caelestibus unum credunt, unum sentiunt, eodem renati sunt baptismate, Christianos inter se fratres esse qui denique inter se fratres esse ipsimet non negant, dum orando unum patrem suum qui in caelis est confitentur. Quando igitur per Spiritus Sancti communicationem fratres sunt, fraterne fac uiuant et in illum dumtaxat, qui fraternitatem eorum abolere molitur, unanimiter armentur, concorditer irruant, quorumlibet fidelium damnum suum esse deputent. Alioquin si fratrum suorum calamitatis ac stragis tantum spectatores


4426. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

cessamus. Pro Adriano VI. Pontifice Maximo ad Christum oratio
Epistola eloquentissima nobilis uiri domini Marci Maruli Spalatensis ad S. dominum nostrum dominum Adrianum VI. Pont. Max. Exhortatoria ad unionem et pacem omnium christianorum procurandam. Impressa Romae Per B. V. Anno D. M. D. XXII. pridie kalendas maii feliciter explicit.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.