Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5257-5276:


5257. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

cum figuris res clare exprimentibus. Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis. Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclauonicae et Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus. Autore Bartholomaeo Gyurgieuits, peregrino Hierosolymitano, qui per duos menses cathena collo uinctus, saepe uenundatus, XIII. annos apud eosdem seruitutem seruiens, omnia experientia uidit et didicit. Cum gratia et Priuilegio Caesareo, ad biennium, sub poena. C. Karol. Carolinorum et librorum confiscatione.


5258. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

qui tibi auferunt, quicunque illi sunt, et quocunque animo hoc faciunt, pessime uidentur de Christiana religione mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum uehementissime. Ego igitur tibi istum libellum de Christianorum miserijs dedicandum censui, quem orbis agnoscit unum prae omnibus esse, qui huic calamitati remedium uelit apponere, et appositurum breui speramus. Diu sit incolumis tua Caesarea


5259. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

capti distrahantur. EXPEDITIONEM ADVERsus Christianos suscipienti Turcarum Imperatori, inter reliquos mercatores semper comes est ingens turba mangonum et lanistarum, camelis insidens: hij in spem mancipiorum longissimas cathenas secum deferunt, in quibus facile quinquageni aut sexageni per seriem colligantur. Idem quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut


5260. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

uero et iuuenes ad certum locum relegant, qui ipsorum lingua Sarai uocatur, ut ibi certis artibus instruantur, quo illis in posterum commodius utatur, ac primum id agitur, ut abnegata Christiana fide, circuncidantur. Iamque eorum ceremonijs initiati, diligenter pensitatis per Physiognomiam liniamentis corporis, pro cuiusque indole, uel ad leges eius gentis discendas, uel ad militiam destinantur, si maior uis corporis quam ingenij appareat: danturque in stipendium quotidianum duo uel tres Ahtse, id ad cibarium et uestiarium sufficere arbitrantur, donec in


5261. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quam dimittitur, uel ubi dominus in bello inter pericula mortis libertatem legarit. Matrimonia illis quidem permissa sunt, sed liberi eorum pro arbitrio domini distrahuntur, quae res sapientiores a nuptijs abhorrere facit. Alios qui circuncisionem repudiant, immaniter tractant: quam miseriam per tredecim annos expertus sum, nec ullis uerbis consequi possum, quid sit calamitatis in hoc genere uitae. QVOMODO AGITVR CVM Christianis artium Mechanicarum ignaris. DVrissima illorum sors est, qui artes mechanicas


5262. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

omnium miserrime habentur. Mango enim in illos, utpote uix uendibiles, nullos sumptus facere sustinet, hij pedibus capitibusque intectis, ac plerunque maiore parte corporis nudi inambulant: nullus enim nouus cultus detritis ueteribus uestimentis succedit, per niues, per saxa, aestates et hyemes detrahuntur, nec finis donec uel moriantur, uel stultum dominum, qui malam mercem emat, inueniant, talis enim illorum est iudicatio. Caeterum nemo omnium tam est foelix, cuiuscunque uel conditionis, uel aetatis, uel artis, uel formae, ut eum in itinere


5263. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

omnium miserrime habentur. Mango enim in illos, utpote uix uendibiles, nullos sumptus facere sustinet, hij pedibus capitibusque intectis, ac plerunque maiore parte corporis nudi inambulant: nullus enim nouus cultus detritis ueteribus uestimentis succedit, per niues, per saxa, aestates et hyemes detrahuntur, nec finis donec uel moriantur, uel stultum dominum, qui malam mercem emat, inueniant, talis enim illorum est iudicatio. Caeterum nemo omnium tam est foelix, cuiuscunque uel conditionis, uel aetatis, uel artis, uel formae, ut eum in itinere aegrotantem apud


5264. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ualent robore, pedibus incedunt: teneriores in iumentis uectantur: quae adeo infirmae sunt, ut iactationem iumenti non ferant, in corbibus tanquam anseres gestantur. Nox illis tristior est, aut enim munitis locis includuntur, aut mangonum impuram libidinem pati coguntur, auditurque ingens ploratus per tenebras adulescentium utriusque sexus uim patientium, nec sexennis aut septennis aetas miseros a tali foeditate defendit, adeo scelerata gens et contra naturam et ante naturam libidine saeuit. QVOMODO


5265. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quae facile enantur maior difficultas in Hellesponto transmittendo. Qui autem fugam instituunt, tempore messis id soliti sunt facere, ut et facilius in segetibus lateant, et inde uictum habeant, noctu autem fuga initur, per diem aut in syluis, aut in paludibus, aut in segetibus sese abdunt, maluntque a lupis alijsque bestijs deuorari, quam ad ueteres dominos retrahi. DE FVGA EX ASIA minore. QVi ex Asia fugam moliuntur, Hellespontum


5266. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

scandala Dei et hominum existimantur, nihil de ecclesia accipiunt: Feriatis diebus pauxillulum panis a mulierculis nonnullis porrigitur, caeteris diebus nihil datur. Ipsi lignationibus uiuunt: nam mos est, ut ligna in syluis caedant, ijsque dorsum aselli onerant, ea cum merce per omnes plateas ambulant, ligna uenalia proclamantes. Si gentes illae hanc calamitatem praesciuissent, millies praeoptassent mori, quam ista pati. Si usquam mors cum uita commixta est, imo si usquam uita diu superest ut diu moriaris, id in Turcia est. Nihil Aegyptiaca seruitus, Babylonicum


5267. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

IOHANNIS GOTTscalci Carmen commendatitium.

QVod uarios homines uarias quod uiderit urbeis
Neritij nomen notaque fama ducis.
Raptus at a Turcis in uincula Bartholomaeus,
Neritio errauit per loca plura duce,
Hic Asianorum, atque Arabum distractus in oras,
Quae tulit est testis dura comes.
Ille Ithacen inter iactatus, et Ilion inter,
Clarior ingenio est factus Homere tuo.
Hic maris et terrae discrimina maxima sensit,


5268. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

DE TVRCARVM RITV, DEQVE CAEREMONIIS, LIBER SEcundus: Et primo de Origine eorum Cap. primum. HISTORIAE Armeniorum tradunt Turcas gentem Scythicam esse ZMAILDAN, quasi Ismaeliticam, et quod essent adducti per Caspios montes, ac Caucaseas portas, usque Constantinopolim a Duce cuiusdam Regis Armeniae, ob proditionem, atque iniuriam eius militibus illatam. Non torquebo me eorum origine uerbosius, duntaxat ob oculos ponam consuetudinem in Caeremonijs, et disciplinam domi, militiaeque ab ea gente,


5269. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ne panem quidem, aut aquam. Deinde uisa stella, licet illis omnia manducare, praeter suffocatum, et porcinas carnes. Suffocatum ab eis, MVRDAR, id est, cadauer siue immundum, et porcus DOMVZ uocatur. Quadragesimae peracta, Pascha celebrant, eorum lingua BAIRAM uocatum, magna cum solennitate per triduum, oblinientes ungues manuum et pedum certo ceromate ab eis CHNA appellato, quod ungues rutilos efficit: eadem quoque tinctura caudas equorum et pedes imbuunt, hic color tenacissime haeret, nec ablui, aut extergi potest, quamobrem nisi noui (a radicibus) ungues


5270. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

PAIAZITH, CHATSVN, HVTSCREF. Caeteris omnibus, MVTSA, IONVZ, TSCHENDER, PERHAT, FERRO. Captiuorum ac seruorum maiori ex parte SEREMETH, quod nomen significat audacem, atque uelocem. Postea continuato trium dierum conuiuio, circuncisus ducitur in balneum, cum maxima pompa. Cum redit domum, ducitur per conuiuas, qui parata illi munera offerunt: Alij uestes sericeas, alij ciphos argenteos, alij pecunias, uel etiam equos. Mulieres quoque indusia, sudariola, et alia huiuscemodi. Iuxta uoluntatem et opes unusquisque conuiuarum donat. Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam


5271. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam dicta uerba) confitentes MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe contingit, propter grauissimum iugum, et onus tributi, talis ducitur per omnes uicos atque plateas ciuitatis, summo cum honore, et gaudio populi sonantium tympana: ipsi quoque dantur munuscula, postea immunis efficitur a solutione tributi, HARACS eorum lingua appellati: Et cupiditate huius lucri, multi Graeci, quos VRVMLAR, et Albani, quos ARNAVTLAR uocant,


5272. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tecta, et tempore frigoris ad cooperiendum dorsum similiter pelle, latus, manus, pedes, et caput nullo prorsus tegunt uestimento. Exigentes eleemosynam tam a Christianis quam a Turcis ALLAHITSI petentes, quod significat, propter Deum. Hi deuorata herba MATSLACH uocata, in rabiem aguntur, adeo ut per pectus totum in transuersum uulnus ducant, itidem per brachium uel nullo dolore dissimulato, et fungum arborum incensum capiti, pectori, manui suppositum remouent, donec in cineres resoluatur. Aliud genus uidi, qui incedunt pertusa uerpa, et incluso anulo aereo ponderis


5273. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pelle, latus, manus, pedes, et caput nullo prorsus tegunt uestimento. Exigentes eleemosynam tam a Christianis quam a Turcis ALLAHITSI petentes, quod significat, propter Deum. Hi deuorata herba MATSLACH uocata, in rabiem aguntur, adeo ut per pectus totum in transuersum uulnus ducant, itidem per brachium uel nullo dolore dissimulato, et fungum arborum incensum capiti, pectori, manui suppositum remouent, donec in cineres resoluatur. Aliud genus uidi, qui incedunt pertusa uerpa, et incluso anulo aereo ponderis trium librarum, a coitu disclusi,


5274. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

occidunt suem syluestrem, dant illum Christianis illarum regionum, quia muslumanis prohibitum est uesci porcorum carnibus. DE OPERARIIS et Agricolis. Cap. III. OPPIDANI per seruos eorum agros colunt, decimam dependunt suo Imperatori. Opifices uero artibus mechanicis se sustinent. Qui ocium colunt, fame contabescunt. Mercaturam quoque strennue exercent. Asiam minorem, quam nunc Natoliam uocant, Arabiam, Aegyptum peragrant, ad Venetos sese deferunt. Balnea in


5275. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Si quis occidit, ipse quoque mortem subire debet. Si quis furatur, aut uiolenter rapiat, suspenditur: Vt contigit IENITZERO cuidam, qui mulierculae cuiusdam portantis in forum uenale lac ebiberat, non soluendo precium, cum accusatus coram Iudice negaret factum, pedibus sursum suspensus, chordaque per medium ligatus, lac statim euomuit, atque ilico iudicio strangulatus. Hoc me praesente in Damasco contigit, cum ex Armenia Hierosolymam proficiscerer. Si aliquis adulterium commiserit, masculus in carcerem coniectus, post aliquot menses pecunia redimitur: et mulier uidelicet adulterata, super


5276. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur. DE VESTIMENTIS eorum. CVltus illis ex materia lanae, lini, et serici, satis magnificus, ueste CHATTAN uocata, utuntur, stricta, laciniosa, et usque ad talos prolixa, brachas nostras


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.