Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 799-857:


799. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque


800. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant.


801. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant. Interim Franciscus Capellus febri correptus moritur.


802. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Malipetrus et Victor Soprantius, qui sumpto magistratu naues conscendunt, ad imperatoremque se mature conferunt. Ubi, habito simul colloquio, communi consensu statuunt praeter nauales copias decem equites in singulas naues accipere. Per omnes enim urbes Peloponnesi quae Venetorum sociae ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione Epirotas, quos Graeco uerbo Stratiotas uocant, uiros magni


803. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

elegitque tres quaestores ex praefectis nauium, duos Venetos, tertium Dalmatam, quem morem etiam creandorum quaestorum semper tenuit. Quaestores uero primum decimam totius praedae, iuxta antiquissimum morem Venetorum imperatori dant; equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex


804. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

colossus etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae. Hic per quaestores ex instituto omnis praeda diuisa est; deinde facta licitatione captiui uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium


805. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit. Sed, cum aduertisset uel minimam partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti, aduertentes imperatorem secum non esse, solutis funibus ac sublatis ancoris, promontorium circumremigantes mature se


806. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines


807. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Itaque equites ac pedites expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat imperatori nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator


808. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae capiuntur,


809. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae capiuntur, adolescens quidam, Dalmata natione et lingua, urso mirae magnitudinis occurrit, dumque eum uenabulo transfigere studet, ursus uitato ictu adolescentem occupat atque prosternit. Iuuenis praesenti


810. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant, ligna, taedam et aliam aridam materiam coaceruantes apponunt, et igne supposito claustra lignea portarum comburunt. At oppidani has quoque ualidissimo muro muniunt, alii per muros discurrunt, saxa et alia pondera in suffodientes muros deuoluunt, sulfur ac picem ardentem ad comburendas crates, quae nostros a saxis defendebant, demittunt. Tum nostri milites eminus


811. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

instat, hortatur, ut rem strenue gerant obtestans. Praefecti quoque nauium omnes pro uirili sua operam nauare student, et munia sibi demandata strenue exequuntur. Erat in urbe mulier christiana, Illyrica natione, multis annis in seruitute uitam degens, quae, per muros discurrens, sicubi nostros cessare ac remisse rem agere animaduerterat, increpabat: Quid cessatis, uiri? Vultisne urbem opulentissimam atque omni barbara gaza refertam maleque munitam ignauia atque secordia uestra relinquere? Iam maximam partem defensorum uestris armis confossam esse


812. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret, praeparant. Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus


813. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras


814. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et


815. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt.


816. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt. Quaedam uidua, cum in monumentum uiri sui incidisset, complexa monumentum, quasi uiuum ad auxilium uocabat, subindeque dicebat: En, quos nunquam uiuos ulla uis separare potuit, nunc


817. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ignem suppositurus, ciues fragore ignis exciti undique concurrunt. Antonius, turba ac clamore discurrentium ciuium perterritus, omissis naualibus, ad nauiculam propriam confugit, atque Hellespontum traicere studet. Iam ulteriori litori appropinquabat, cum ignis temere per nauiculum iactus puluerem sulfureum comprehendens nauiculam exurere coepit. Antonius submersa nauicula cum comitibus in terram desiliit, et in proxima silua se abscondit. Interim domus cum omnibus, quae in ea erant, tota comburitur. Sequenti die subassa urbis cuncta perscrutari


818. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus patrasse. Igitur armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui, prodentibus eum uestigiis, quoniam per arenosam humum iter fecerat, confestim ad siluam tendunt. Et iam ad latebras Antonii prope uentum erat, cum Rado, magni animi adolescens, manu promptus, natione Dalmata, Butuani oppidi accola, unus ex comitibus Antonii, strenue


819. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quapropter, fateor, egregium facinus ausus sum, et utinam mihi in caput tuum idem liceret! . Othomanus, admirata adolescentis audacia, abductum cum comitibus interfici iussit; qui e uestigio per medium secti sunt. Itaque egregius adolescens, supra condicionem suam ausus, occubuit. Senatus Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum


820. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos


821. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac peditum euocat, multos mercenarios


822. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse potiturum affirmant. Et quoniam uiris idoneis et tormentis ad expugnandas urbes opportunis indigebat, orant uti regi socio et Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat.


823. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uestra mihi ope, qui et militibus exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo . Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum habet; qui olim ex intimis amicis eius fuerat, nunc, fortunam sequens, Othomano adhaeret. Propterea nihil magis ex re esse affirmat quam Sichinum, in quod Mustapha se contulerat, expugnare: quo oppresso, eius exemplo omnes


824. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidum capere posset. Itaque magister cum omnibus classiariis ad oppidum tendit, muros corona circundat, scalis, cratibus et aliis ad oppugnationem necessariis muros subeunt. Praefecti nauium, unusquisque cum militibus suae nauis, oppugnationi instat. At oppidani saxa in subeuntes deuoluunt, quae per prona montis ruentia nostros obterunt, tela desuper ingerentes a muris summouent. Oppidani, quoniam neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant, ad omnes ictus erant expositi. Itaque a nostris sagittis et aliis missilibus tormentis excussis multi uulnerati


825. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

occiduntur. Tunc magister, cum neque scalis neque alio apparatu absque murorum deiectione oppidum capere posse aduertisset, receptui signo dato ab oppugnatione destitit. Nam et muri praealti et aditus ad muros, per praerupta saxa ac decliuas semitas, oppugnationem difficilem praebebant. Oppidani, tametsi multi ex eis ceciderant, quasi uictores elato animo iactabant: Ite, Veneti, mari et piscibus dominamini, imperium continentis et urbium Othomano relinquite .


826. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando


827. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela


828. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus


829. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad earum opus necessaria toto studio incumbit. Opus est enim bombardas ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros;


830. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

disiecerat, cum Hismael, uidens a parte austri partem murorum prostratam, ex alia parte prope muros oppidi duas bombardas magnas appositas atque opere munitas, metu perterritus sibi et comitibus incolumitatem paciscitur, oppidum imperatori tradit. Imperator acceptum per deditionem oppidum cum omni instrumento bellico, quod in oppido erat, Caramano dedit, Hismaelem et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs


831. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

decliuo, ualidissimo muro antiqui operis et fossa munitum. Huic praeerat Hesibegus, genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit, simul ut Hesibegum moneat oppidum per iniuriam ab Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam


832. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tum imperator, collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum


833. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sentio: igitur uxorem meam grauidam cum postumo haeredem instituo. Ea est filia Marci Cornerii, conciuis tui, quam Senatus Venetus in filiam adoptans mihi in matrimonium dedit. Ergo si fata me abstrahent, uxorem et regnum Senatui Veneto commendo. Te uero, per amicitiam nostram perque maiestatem imperii Veneti, rogo atque obtestor, si mors me occupauerit, haeredes meos et regnum ab iniuria defende . Imperator de ualitudine regem bene sperare iubet: nam et aetate integra et corpore robusto facile morbum superaturum affirmat. Tum si (ut


834. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam classem reduxit, omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et quinquaginta


835. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina


836. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum Venetum et se contra


837. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum Venetum et se contra omnes reginae aut regno iniuriam inferre uolentes defensurum affirmat. Oratores


838. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis


839. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad


840. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Praeter haec equites in singulas naues decem assumit, duas triremes magnas, quae classi necessaria subministrare solent, cibariis ac tormentis ad expugnandas urbes necessariis onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis


841. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit.


842. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam


843. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum


844. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex ciuitatibus quae Venetis parent aduocatis, terrestri itinere Scodrae subsidium ferat. Leonardo iubent, quatenus, fabricatis nauibus, per lacum simul cum Iuano ad Scodram suppetias laturus se conferat. Deinde quinque triremes, ut Drinonem intrantes praesidio Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum


845. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam


846. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta;


847. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta; imperatores magistrum classis cum expeditione nauicularum, uti cum nostris si quo pacto se


848. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et


849. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat,


850. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Interim oppidani ad summouendum hostem se praeparant. Erant in oppido multa uasa uiminea fimo bibulo oblita, in quis oppidani frumenta seruare soliti erant. Ea uasa pice, taeda, stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul excussi plures uulnerare possent. Quibus paratis, oppidani omnibus missilibus instructi taciti ex industria, quousque hostis munitiones subiret, expectant.


851. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostis munitiones subiret, expectant. Turci magno clamore edito corona oppidum aggrediuntur, per ruinasque murorum ad munitiones euadere conantur. Tunc oppidani praesenti animo hostem telis obruunt, nonnullis arpagones et manus ferreas extorquent, uiminea uasa ardentia in hostem demittunt, quae pestis Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat


852. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad munitiones euadere conantur. Tunc oppidani praesenti animo hostem telis obruunt, nonnullis arpagones et manus ferreas extorquent, uiminea uasa ardentia in hostem demittunt, quae pestis Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat oppletus), uasa rotunda per decliuum montis se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant.


853. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat oppletus), uasa rotunda per decliuum montis se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones


854. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent. Nec


855. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

a munitionibusque summouent. Nec Laoredanus aliquo in loco deerat, circumeundo cuncta prospiciebat, sicubi rariores, saucios aut fessos, defensores uiderat, plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi


856. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

saucios aut fessos, defensores uiderat, plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi accepturi erant, ut memores uirtutis suae et christianae religionis patriam, liberos atque coniuges a crudelissimo barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus


857. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget. Impressum est hoc opusculum Venetiis per Bernardum pictorem et Erhardum Ratdolt de Augusta una cum Petro Ioslein de Langencen correctore ac socio. Laus Deo. M. CCCC. LXXVII.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.