Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: reipublicae

Your search found 259 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18-41:


18. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero ducitur, qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam Romanum obtinuit imperium.


19. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

ui detinere, uerum in senatus potestate more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac


20. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit,


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum una secum defendant, delectum militum habeant, pecuniam in stipendium, quo exercitus hosti opponendus comparetur, conferant. Quod ubi parum procedere uidet, Stephanum Batherem Paulumque Cinisium, uiros non minus strenuos quam reipublicae Hungarorum studiosos, Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse,


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio praeteriui, qui scilicet aut res priuatas communibus praetulerant sumptibus propriis parcentes, aut hostibus adhaeserant, necdum in patriam redire ausi metu tacito per


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque sacerdotibus potissimum ob regis in eos studium infensi legem ferre, qua omnis promiscue ordinis sacerdotes ab administratione reipublicae prohiberentur, nec nisi uocati et priuatae rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet submotis a regia sacerdotibus soli profani principes regi moderarentur. Probanda sane lex foret, ni magis morbo animi quam iudicio fuisset excogitata,


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur, magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum, quos seculares uocant, componeretur. Sed quoniam Stephanus Bother, nouorum author consiliorum, huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est.


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

agri a Slouinis aliquot ante annis deletum, ipsorum Slouinorum permissu incolere coeperunt. Dumque consuetae libertatis amore tenentur, quoad per accolas barbaros licebat, reficiendae urbi dant operam, formamque ac speciem reipublicae Epidauriae pro praesenti restituunt fortuna, haud sane obliti afflictis in rebus Romani ingenii. Quandoquidem Epidaurus, teste Plinio, atque eo authore, qui libros aliquot Gai Caesaris Commentariis contexuit, Romana


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem imbribus reuirescere aut herbis uestiri . Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia, tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo socialis fidei respectu ― erant enim cum Gallo rege tunc foedere iuncti ― aduersus Francos clam mittunt nauibus ad Consaluum cum commeatu ac stipendio sexingentos circiter Heluetios milites, quos haec aetas Suizaros appellat, rati Venetae reipublicae haud expedire Gallos ad Mediolanense imperium Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis magisque uexare, nec tamen ad aleam totius pugnae descendere, uerum ubi


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

defendere poterat, licet mox, quum centum annos Romani nomen Imperii Franci obtinuissent, deficiente Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si Maximilianus Venetis bellum indixisset,


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane testantur morum eius gentis periti meliorem ac sapientiorem, et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ita illi, quod petit, concedendum, ut magis nomen quam rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam quemadmodum regnum pluribus eadem auctoritate praeditis committere haud puto reipublicae expedire, ita caeteros liberos contemnere, dum uni tantum prospicitur, parum tutum. Neque enim homines accepta beneficia tam in officio continent quam iniuriae abalienant. Et quis credet Selynem, licet sit Bazethes regum iustissimus filiorumque amantissimus, non esse iniuria


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

incremento coaluit, ut incolarum frequentia diuitiisque cum maximis regnis certet. Et quamquam supra decies centena millia hominum urbem incolant, pauci tamen admodum, et hi omnes serui, ut dictum est, militiam exercent; caeteri aut opifices, aut mercatores sunt, nullam prorsus reipublicae partem curantes. Thomas insignitus regio nomine, inito militum numero, quum animaduertisset paucitatem suorum campo haud esse commitendam, statuit dolo et moenibus uim hostium arcere. Itaque qua hostem muris successurum arbitratus est, crebras fossas perducit,


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

implorantibus, te adesse et auxilium conferre decet. Tu enim omnes Christianos aeque ac parens liberos fouere, hisque consulere debes, nec modo externa et fortunae bona pro his erogare, sed etiam, ut Christus ait, uitae proprie, si res poposcisset, non parcere. Quandoquidem princeps es Christianae reipublicae et pastor ouium, pro quibus ipse Christus cruci affixus sanguinem suum fudit, tuaeque Ecclesiae res decoquit, quam immanis hostis sibi adiungit. Nulla tamen unquam gens, absit uerbo inuidia, Hungaris dignior auxilio Sedis Apostolicae extitit, quippe qui, ne foedere cum


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

putent, quandoquidem nulla ferme re, qua uim hostilem arcerent, se instructos esse animaduertunt. Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae reipublicae regionum periculosam, religioni maxime, diminutionem, nec Romano pontifici ullo pacto ferendam, ab his uinci et in seruitutem redigi conniuente summo pontifice et Sacro Romanae Ecclesiae Senatu non magis gloriosum Turcis quam Christianę nobilitati turpe esse existimandum est.


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispaniarum regi, adiungi possent, dum is aduersus Gallos in Circumpadana Italia per duces suos bellum gerit, admonendo Turcam et affinitatis inter Hungarorum regem et Caesarem contractae, et docendo nimiam Augusti potentiam e re haudquaquam esse Turcaica, putantes eo consilio suae reipublicae egregie consultum iri. Quam quidem atrocitatem apud Hungaros sermonibus iactatam magis attigi, ne uiderer omisisse, quam quod crederem a Venetis admissam. Quis enim adduci potest, ut credat quenquam Christianum adeo


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus urbem demoliri conatus erat, quam auus Bazethes et pater Selynes, Mars alter, ne tentare quidem bello ausi sunt. At Hungaros de ope Taurunensibus ferenda consultantes nuntius deditae urbis terrore ingenti ac moestitia compleuit, eoque maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.