Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: reipublicae

Your search found 259 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 176-184:


176. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

§-o 3-o 1 Relate ad obiectum A. erunt fortasse aliqui qui praelatos imposterum per repraesentantes ita evocandos esse existiment ut aliquot tantum nomine etiam reliquorum episcopi compareant. 2 Verum id quidem rationibus reipublicae minime conducere videtur. 3 Legislatores distinctionem Statuum non alia certe de causa induxerunt quam ut per mutuum votorum aequilibrium singuli Status iura tanto facilius sarta et tecta conserventur. 4 Ut aequilibrium hoc conservetur, si


177. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

et civitates eam, quam ipsis libet, activitatem tribuere adeoque eam vel ampliare vel restringere possint; id enim tritum illud axioma, quod mandatarius non nisi eam habeat potestatem, quam ipsi mandans concedit, extra dubium ponit; verum in eo quaestio versatur an reipublicae intersit ut simul constituta potestas legislativa restrictos tantum ad praescripta puncta mandatariatus acceptare observareque debeat, et an ipsi Ablegati a praescripta sibi sententia, etiamsi seu circumstantias interea mutatas videant, seu etiam contrariis


178. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

a versatissimis in obiecto legislationis viris haec quaestio. 30 Et tamen utrobique pro illimitatis mandatariatibus decisa est. 31 Certe etiam in Hungaria et ratio publici et formandae tanto magis constitutionis studium et ipsa salus reipublicae exigere videtur ut instructiones comitatuum et civitatum non pro imperativis, sed pro consultivis diserta eaque constitutionali lege declarentur. 32 Argumenta, quae pro contraria sententia superius attulimus, iam per


179. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

non consensisse existimet, possit individualem deposcere votizationem; secus Hungaria non liberam, sed paucorum tantum arbitrio obnoxiam habet formam legislationis. 22 Quod constitutioni ipsique adeo saluti reipublicae noxius sit modernus usus vel inde patet quod propter dissonas eiusmodi acclamationes votum Tabulae Inferioris saepe reddatur inactivum; nimirum cum non adsit norma sensum pluralitatis tuto cognoscendi, si difformes sint acclamationes, totum saepe


180. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

numerus in partem legislationis vocetur, dein ut ad evitanda, quae naturalis potentiorum optimatum ad arripiendam supremam potestatem nisus producebat, mala, regia dignitas uni familiae per constitutionem ipsam deferatur sicque compositus ex omnibus tribus simplicibus reipublicae formis status ita efficiatur ut, cum ipse repraesentantum populi numerus notabilem efficere debeat multitudinem, huius impetum authoritas optimatum temperare, quod si vero optimatum potentia statum hunc opprimere vellet, rex


181. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

adeo absolutum imperium non habeat ut isthoc de illius institutis nihil audeat commutare. 4 Negativa vicissim gravi illa consideratione sustinetur quod, si ipsa constitutionalia obiecta novis semper comitiorum deliberationibus subiacerent, status reipublicae continuo fluctuaret, quo nihil perniciosus, seu libertatem personae, seu proprietatis securitatem spectes, civibus evenire potest. 5 Videtur itaque quaestio haec nec in unam nec in aliam partem


182. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

leges distinctio. 48 Haec est basis cui constitutio ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id commune bonum exigit, mutari possit. 49 Unico hoc principio iam satis prospicitur metui illi ne, si constitutionalia mutari possint, status reipublicae continuo fluctuet; omnes enim Status ad mutandum aliquod constitutionale institutum certe tunc tantum consentient quando id commune bonum reipsa exposcere agnoscent. 50 Per omnes autem Status non id intelligimus ut omnia singuli Status individua


183. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

palatino Zrinium, Nadasdium, Frangepanum, caeterosque maiores ordinis proceres secreto tractasse ut, quoniam Leopoldus ex binis iam uxoribus nullam proles habens defecturus in semine putabatur, eo mortuo divisis inter se comitatibus, communibus eos regendo legibus novam reipublicae formam constituerent. 3 Ignotum id aulae ad haec usque tempora fuit cum vix re cognita laeta datam sibi tandem perdendi eos, quorum potentia timebatur, occasionem, ad capiendum Zrinium Csaktornyam ilico militem expedivit. 4 Negavit ille se


184. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ipsis facto non potuerunt tam enormis rebellionis accusari ut propterea cunctos eos in servitutem redigere potuisset. § 16. 1 Sed avertamus tandem mentem a tam funesto obiecto videamusque quomodo Ungari priorem reipublicae formam armis rursus recuperarint. 2 Ingens, quam in Transylvaniam, ut Leopoldi tyrannidem evitaret, profugisse diximus, nobilitas secreto ab Apafio eius regionis principe adiuta ilico iusta sane, si unquam alias, recuperandae libertatis adversum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.