Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: dolor Your search found 611 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 339-351:339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section] in regno caelorum vere parvuli, vel potius plane nihil. Sic et Paulus Rom. 7 disserens de lege Dei, eiusque effectibus, magna quadam catachresi incipit originale peccatum vocare legem in membris suis, quasi dicat: Audio quidem quid Lex Dei dicat, praecipiat ac flagitet: sed ego, proh dolor, sentio aliam quandam legem, contraria nimium efficaciter mihi mandantem. Simili tropo etiam initio 8, agens de lege et liberatione ab ea, incipit beneficium Christi vocare legem Spiritus. Sic Matth. 18 dicit Christus eos fore maximos in regno caelorum, qui se humiliaverint instar
340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section] Italia scribit. Nemo enim Apostolus perinde in Italia versatus est, nemo ibi, praesertim diu captivus fuit. Diu autem hunc necesse est captivu fuisse, de cuius captivitate Hebraei, qui tunc potissimum in Orientalibus partibus fuerunt, audiverint, doluerint: idque ita, ut etiam ipsi captivo eorum dolor innotuerit. Talem sane longam captivitatem nemo Apost. in Italia sustinuit, nisi Paulus. Septimo, illud item evidenter ostendit, non esse aliquem ignobilem authorem huius Epistolae, quandoquidem scribit doluisse Hebraeos de eius captivitate. Eodem facit quod iubet eos orare pro
341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section] affectus vita delectantur, frontem exporrigimus, lavamur, ungimur, splendide induimur, suavissimas dapes quaerimus, convivia instauramus, coronas sumimus, canimus, saltamus, ac in aliis huiusmodi laetis actionibus debacchamur. Contra, cum tristibus affectibus cruciamur, cuiusmodi sunt dolor, odium, timor, deiectio animi, quae tunc accidit praecipue, cum nobis ipsis in contritione displicemus: tum, quia hi affectus vitam oderunt ac fugiunt, demittimus caput, intermittimus lotiones, unctiones, sordide induimur, cibos aut omnino vitamus, aut certe parcius et viliores sumimus,
342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section] Meridionaliores ac simul Orientaliores magis adfectibus, ardent, magis eos etiam foris producunt, quam Septentrionales, sive laeti, sive etiam tristes adfectus sunt: magis amant, magis irascuntur, magis oderunt, magis concupiscunt, magis etiam metuunt. Praeterea suos tristes adfectus, ut sunt dolor de aliquo magno malo, ut de morte liberorum, coniugum, parentum, aut fratrum, maioribus luctibus, lamentationibus et aliis externis indiciis tristantis animi: ut sunt inedia, sordidus vestitus; laceratio crinium et vestium, percussio pectoris, iacêre humi in cinere et cilicio, ac similibus
343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section] aut typicum tentorium illius veri ac caelestis tabernaculi fabricare, et populo proponere: ubi tantûm umbrae, typi, aut picturae verborum iustitiae ac vitae continerentur, non res ipsae. non ut homines cernentes istud terrenum, in eo serviliter haererent, aut ibi salutem quaererent, sicut (proh dolor) a plerisque factum est: sed ut per hoc terrenum tabernaculum ac sacerdotium de illo caelesti archetypo tabernaculi sacerdotis et totius sacerdotii admonerentur, et per hanc picturam aut figuram fides et corda eorum sursum ad illud ascenderent. In quod caeleste tabernaculum Scriptura illum
344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section] tamen sunt hae: Ante omnia, quod iam longo tempore nihil in eam sententiam hoc loco ex professo dictum est, quo studiosa iuventus ad desiderium huius linguae excitata fuisset. Postea, quod, proh dolor, sunt nimis pauci hoc tempore, qui Theologica studia curent, dum unusquisque potius lucrosas, quam pias ac Ecclesiae et verae religioni salutares artes sectatur: tum ii ipsi qui Theologiam sequuntur, nimis compendiaria via, neglectis necessariis mediis ac instrumentis, ad eam pervenire
345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section] libertas ab illo iugo longe durissimo: accesserunt omnes bonae ac liberales literae et artes: inter quas et praecipuarum linguarum noticia ac instauratio est, frustra contra frementibus Sophistis, Monachis, Sacrificis et Antichristo ipso cum omnibus suis satellitibus. Verum nunc, proh dolor, contra adeo detestanda ingratitudo ac veluti nausea aut fastidium tantorum bonorum, passim in hominibus exoritur, ut et caelestem veritatem scientes ac volentes, aut negligamus, aut facile corrumpi sinamus, aut denique eam ipsimet tetris errorum tenebris, corruptelis ac depravationibus
346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section] oraculorum, quo sese patefecit, contra istorum
347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section] efficite, ut semper vobis in promptu esse possit, quo cunque inde dicto indigueritis. Deploranda profecto ac etiam detestanda est nostrae naturae pravitas, quod plerunque nescio quomodo magis afficiamur capiamurque hominum scriptis, quam ipsius Spiritus sancti: imo etiam quod, proh dolor, nescio quo distorto iudicio a sacris Literis prorsus abhorreamus, easque si quando attingimus, quasi cum quadam nausea fastidioque legamus. At pii iuvenes istam nefariam veteris Adami malitiam cohibere ac reprimere debent, ne in eorum corpore regnet: siquidem plane eiicere eam ac
348. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section] Nec enim est quod hanc operam, docendique rationem et pleniorem iuventutis in Theologia institutionem amplius tantum in scholas Academiasve ablegemus, cum nec omnes discendi cupidi vel ob paupertatem, vel ob alia impedimenta in Academiis versari possint: nec nunc amplius, proh dolor, ulla ferme, excepta una et altera satis sincera, ac ab omnibus corruptelis incontaminata reperiatur. Ubique ferme variae errorum pestes, de quibus ex aliis meis libellis plenius cognosci potest, regnant, grassanturque. Necessitas ergo tandem coget pios gubernatores, concionatores
349. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section] Ephesinis ministris proponit, inquiens: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus episcopos praefecit. Surgent enim lupi graves, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis exorientur viri loquentes perversa aut distorta, ut abducant discipulos post se. Videmus sane, proh dolor, a morte viri Dei Lutheri, plurimos vere distorta loquentes exortos esse, novasque corruptelas in Ecclesiam Dei inducere conatos, ut modo viderentur ipsi aliquid melius Luthero reperisse, ipsi doctrinae Ecclesiarumque instauratores ac praeceptores esse, non Luth. censerentur.
350. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1165 | Paragraph | SubSect | Section] Lutherum piae memoriae, gloriose instaurata, ac per eundem etiam aliosque retusis perpetua pugna omnibus seductoribus defensa, conservata, ac contra impetum omnium repugnantium difficultatum feliciter promota. At eo mortuo, cum nostri remiges et naucleri partim brachia remiserunt, aut etiam, proh dolor, in contrarium remigare inceperunt: Deus bone, quam subito praecipites sumus deorsum in horrendos vortices, cautes et syrtes tot defectionum et corruptelarum abrepti et praecipitati? Saepe igitur mihi hanc tristissimam rerum faciem contemplanti, venit in mentem ille
351. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section] in aeternos carceres tenebrasque ut colloquia cum Papistis, concludantur. Vigesimosecundo, ante omnia verô id omnino statuatur, ut quae manifeste ex verbo Dei decreta fuerint, serio constanterque observentur: in primis tamen, ne errores semel damnatos liceat renovare, ut nunc, proh dolor, a quibusdam doctis et potentibus maxima cum Ecclesiae perturbatione et conscientiarum pernicie factitatur. Plura de forma synodi in protestatione contra conciliabulum reperies. REGULAE DISPUTATIONIS. Quo vero omnia meliori ordine ac modo, et ad
Bibliographia locorum inventorumVlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
1 2 3 4 5 6 7 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.