Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postquam

Your search found 1471 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 221-228:


221. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa musitantibusque labellis ambigere se dixit an ita esset ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem


222. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo


223. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis cerimoniisque significabant. Sed postquam uenit et, quaecunque de illo in Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt, persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos


224. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione quam illi alteri in piscium captura. Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet.


225. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud


226. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo


227. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

missus magno animo certamen mire suos hortabatur tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant,


228. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.