Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postquam

Your search found 1471 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 284-301:


284. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

quod illud perpetrasse pecunię indigentia uideretur. At uero omnium malorum radix cupiditas auarum serui animum impulit, ut, cum unguenti precium surripere nequisset, Dominum uenderet atque hoc tam impio lucri genere damnum illud compensaret. Postquam enim Saluator noster excusauit pium mulieris negocium ac, ne illi molesti essent, pręcepit commendans opus eius, quia, quo animo peractum fuerat, sciebat, Iudas improbus de medio coapostolorum suorum se proripiens abiit (ut Euangelistę *corr. ex


285. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Latebat ergo inter agnos lupus, inter homines sanctos spiritus nequam. De quo dicitur: Vnus uestrum diabolus est. Sequitur: Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit uestimenta sua et, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim uobis? Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare


286. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt sicut Iudas, cuius locum obtinuit Barnabas, ut apostolorum duodenus numerus plenus esset et alii apostolici uiri singulis eorum adherere possent, quorum uirtutem ante fuissent imitati. Deinde in Mattheo et in Marco ad eos dicentem audimus: Postquam resurrexero, pręcedam uos in Galileam. Sed in Luca ad Petrum Symonem: Ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Vtrunque igitur dictum accipimus, prius ad omnes, deinde ad Petrum.


287. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

et Petri negatione coram Anna gestum arbitrantur. Sed hęc opinio repugnaret omnino aliorum autoritati Euangelistarum. Sensus autem superior ęque congruit cunctis quatuor. In atrio igitur Caiphę et Iesum contumelias passum asserimus et Petri negationes factas. Vnde Ioannes, postquam ab Anna ad Caipham missum Dominum dixit, subdit continuo Petri negationes reliquas interpositis quibusdam post primam. Sequitur ergo: Erat autem Symon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu de discipulis eius es? Negauit ille et


288. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

Flendo ergo Petrus culpam deleuit, quam timendo contraxerat. O felices lachrymę, per quas negatori reddita est gratia, meretrici uenia, latroni apertus paradisus! Nullum est tam graue crimen, quod ad misericordię fontem recurrentibus non ignoscitur. Illi duntaxat pereunt, qui, postquam peccauerint, de Dei misericordia desperant; sicut periit Cayn, sicut*** Iudas, dum se grauius deliquisse putant, quam ut ueniam mereri possint. Christus autem non uenit uocare iustos ad poenitentiam, sed peccatores. Neminem ergo repellit pius et misericors Dominus, qui


289. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

Lege promissum agnoscere non poterant. Porro milites trahentes uinctum Dominum ad supplicium, uenerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Golgotha Hebraicum est, Latine Caluaria dicitur. Locus erat extra urbem, ubi rei plectebantur. Quo postquam est peruentum, dabant ei (ut Mattheus ait) uinum bibere cum fele mixtum. Marcus dicit: uinum myrrhatum. Fel et myrrha res gustu amarissimę sunt. Et cum utrunque Euangelistę commemorent, credimus utrunque mixtum fuisse uino illi, quod Domino


290. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

uulnus paulo altius consyderemus! Res quippe ista neque miraculo caruit neque mysterio. Aqua et sanguis de plaga lateris fluxit, de plaga hominis mortui, de quo adhuc uiuo fluere destiterat aliis atque aliis uulneribus confecto. At etiam integrum corpus et nusquam saucium, postquam exanime factum refrixit, si seces, si lanies, non apparebit cruor. Extincto enim calore frigefactisque artubus ipse etiam sanguis coit et congelatur interius. Hic autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut


291. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

inquinatum erat, sed ut aquis uim mundificandi sua conferret diuinitate. Circumcisus ergo uetera finiuit, baptizatus noua incohauit, ut illa horum typum atque figuram fuisse agnoscas et Legem — ut Apostolus inquit — pędagogum fuisse ad Christum umbramque cessare oportere, postquam illuxit ueritas. Dicamus igitur, quę olim pręcesserunt baptisma istud, quo nunc credentes sanctificantur, ut futurum significarent, deinde reliqua, quę proposuimus, tractaturi. *corr. ex qui Huius sacramenti


292. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

eius accipiat alter. Hoc impletum est, quando post bucellam Sathanas in illum introiuit, et ipse ueniam desperans suspendio sibi uitam erripuit Mathiasque in locum eius sorte uenit, ne apostolorum numerus a Domino constitutus minor haberetur. Iesus uero, postquam ingressus est urbem, introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam


293. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur** in hortis, et lilia colligat. Areola aromatum odor est uirtutum, quem in sanctis suis


294. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

aries humanitatem, quę passibilis ad mortem uenit, ut nos uitam haberemus mortis expertem. Arundine autem sanctissimum et angelis uenerabile caput percutiunt, ut Micheę impleant uaticinium dicentis: In uirga percutient maxillam iudicis Israhel. Postquam ludibriis contumeliisque omnia sustinentem affecissent, educunt foras et — ut Ioannes testatur — exiuit Iesus baiulans sibi crucem. Sic Isaac quoque immolari iussus portauit holocausti ligna. Hoc autem futurum innuebat Esaias dicens: Filius datus


295. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

uniuersos filios superbię. Sic ergo Pilatus titulum hunc posuit, sicut et Caiphas prophetauit, hic confessus sacerdotem et regem, ille Saluatorem pro populo moriturum. Mysterii tamen, quod in uerbis latebat, uterque ignarus fuit. Deinde dicitur in Euangelio: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem. Legimus hoc in psalmo vigesimoprimo. Et conuenit cum eo, quod


296. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

martyria futura designabat in illis, qui pro nomine Iesu persecutionem in terra passuri erant. Fauus autem mellis ęternę retributionis dulcedinem in cęlesti regno futuram indicabat. Vel piscis in mari fluitans populus gentilis erat, in amaritudine idolatrię immersus, qui, postquam ad Christum conuersus est, ardore diuini amoris assari coepit, cupiens mori pro Christo, ut cum Christo uiueret. Fauus uero, quia cera et melle constat, uidentur esse Iudei in Christum credentes, antea quidem Legis cerimoniis dediti, deinde Euangelii iugum suaue portantes


297. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in peccato mortuos a morte liberaret. Misit, ut liberatis se notum faceret et per sui notitiam usque ad Patrem, qui in cęlis est, perduceret. Nemo enim ascendit ad Patrem nisi per Filium. Hic est uia, per quam ad cęlum itur. Hic est uita, per quam uiuitur in ęternum. Postquam — sicut diximus — in medio apostolorum uenisset Dominus et insufflasset et, quę scripta sunt, exequeretur, subdit Euangelista et ait: Thomas autem, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus,* non erat cum eis, quando uenit Iesus. Aberat nempe Thomas, quando


298. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

charitas. Cui respondebimus: ad illos hoc spectare, qui conuertuntur. Primo enim credunt, deinde, quod credentibus promissum est, consequi sperant, postremo, ne pro acceptis beneficiis ingrati sint, ad ipsum, a quo illa acceperunt, diligendum totis uiribus inclinantur. Postquam autem ad uidendum, quod crediderunt, ad possidendum, quod sperauerunt, ad fruendum, quod amauerunt, accesserint, conuertetur fides in uisionem, spes in possessionem. Charitas uero non mutabitur, sed aucta perficietur et perfecta ęternabitur. Iccirco Apostolus, cum


299. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

uidetur, sed ut approbes, quod doceas, torqueri atque interimi non t imere, omnium difficillium factu esse nemo negat. Magis itaque coeperunt homines appetere bonum illud, pro quo adipiscendo uitam hanc contemnendam esse apostoli exemplo didicerunt. Postquam Petri passionem Dominus prędixit, eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum, quibus ob hoc promiserat, quod essent simul sessuri et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis quibusdam discipulis pręsentibus soli Petro


300. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis apparuisset, rursus illum uidere cupientes Galileam petierunt. Recordabantur enim pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in Galileam, et angelici ad mulieres responsi: Dicite discipulis eius, quia pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis. Ascendunt ergo in montem, ubi constituerat eis Iesus. Mons locus terra


301. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

qua ferebatur in cęlum. Circa illum coruscantium atque laudes eidem concinentium spirituum agmen sursum uersus tendebat. Homines quoque, qui ab inferis liberati post illum resurrexerant, exultantes sequebantur. Ipsi uero discipuli, qui cognita eius resurrectione gauisi sunt, postquam etiam in cęlum ascendentem uiderunt, multo magis lętari coepere. Quem enim in terra tantum regnaturum putabant, intellexerunt et terrę et cęli dominatorem esse. Lętata est ergo terra, lętati sunt cęli. Nouum inter sydera lumen fulgere coepit, et illis, qui in umbra


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.