Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postquam

Your search found 1471 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 623-714:


623. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Consona Pimplaeo vox purior exeat antro,
Laeta adsis caleatque mei tibi gratia plectri!
Aura, sub Aoniis qua nulla beatior umbris,
Afflatu spem vince tuo! Caelo orta decebat
Virginei solam postquam te laurea partûs,
Es laurus spes una meae: tibi, suave canorae
Iste meus gaudet supplex labor esse columbae. 3.
Nec te Virginei, Iosippe,


624. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Frondibus atque suis gravis utraque fructibus arbor:
Una mali pariterque boni libata scientes
Reddere dicta quidem; sed non vis indita plantae
Ista fuit, Stygius sic illam expressit Alastor.
Hoc etenim postquam eductum fixisset in horto
Mira faece hominem cunctosque dedisset ad esum
Arboreos fetus, vetitâ solum arboris huius
Usurâ Numen, poenam quoque dixit edaci
Mancipio: quae si peteret propriaeque


625. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

20.
Virginis augustae Sobolem, immortale quod una
Numen erat, Regem accipiunt: par omnibus haesit
Sensus, adorandum venturum in membra Tonantem.
Sic statuêre quidem; sed postquam sedibus altis
Praecipites cecidere animi, cum scire superbis
Damnatisque datum geniis, super astra levando
Terrigenum caeno vacuique sedilia caeli
Aethere proscriptis pro mentibus insessuro


626. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

poenae.
Et tua posteritas veniet non impare fato
Angelicae grandem numerum impletura ruinae.
Desertas caeli, meriti modo gratia veram
Exornet divina fidem, post funera sedes
Accipiet, postquam Victor caelestis ovanti
Poenali Empyreos pandat prior arbore postes.
Interea tu plange scelus fusoque cruore
Numinis in culpae pretium te crede beandum.
Hoc tua progenies discet tuque ipse futuros


627. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Composuit plenumque spei fideique reliquit.
Hunc pater elatis pennis per inane volantem
Adamus vultu sequitur, demissus eunti
Intima compressis referens solacia palmis.
Et subito ut quivit postquam compluribus auctus
Fecundus Genitor natis, insignia binis
Marmoris excissis expressit nomina pilis;
Quarum unâ vultu solis radiisque micante
Effigie, venturum orbi signabat IESUM.


628. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

votum sortitae, Virginis huius
Ut fieret non vana fides, prius eminus istae
Processere nurus, steriles aetatis et alvi. 18.
Tandem feta viris postquam Domus una fuisset
In plures divisa tribus; generosa propago,
Fortunatorum genuit quot nomina fratrum,
Tot populos fecit. Sed te modo dicere Iuda
Est animus: debent soboles invicta Leonis


629. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

bivio, nocturnum caelica lampas
Praemonstrabat iter: Phoebo in lumine nubes
Praevia, propitiâ Iudam protexerat umbrâ. 22.
Huic generi (postquam duris lassasset anhelum
Imperium caeleste viis, cum cerneret ore
Promissae telluris opes, cui lactea rivi
Doris erat suetaeque amplos manare per amnes
Dulces mellis aquae) collectis viribus obstant


630. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hae 625 Hae: Haec tibi sunt causae lumbos cur perfide Iuda
Deseruere tuos: ut nostro in corde perennent. 24.
Percussis postquam triginta regibus isset
Iuda per hostiles non sicca cuspide campos;
Ad solium regni demum Iessea vocatur
Progenies: cunctisque minor de fratribus aetas,
Regali dignata throno, quam maxima parvi


631. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

30.
Fausta Zabulonis 764 Zabulonis: Fabulonis tellus, quam regia proles
Incoluit Virgo! Siquidem post triste subacti
Exilium generis, postquam servavit opima
Captivos Babylon, tribuum confusa vetustas
Fecit, ut impropria sedem tellure locarent.
Et fuit eximius Mariae dum limina starent
Istius telluris honor; sed Thracia postquam


632. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Exilium generis, postquam servavit opima
Captivos Babylon, tribuum confusa vetustas
Fecit, ut impropria sedem tellure locarent.
Et fuit eximius Mariae dum limina starent
Istius telluris honor; sed Thracia postquam
Saevities voluit Scythica confundere Luna
Humanae lumen mentis, Regina calescens
Sedis honore suae Virgo regione paterna
Extulit et volucres domui sacrae addidit alas.
Tecta


633. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pontificum summus, Mediceus origine Clemens
Bina Palaestino iubet addere limina tecto.
Et quamvis audax muri perfossor acerbum
Supplicium torpente manu membrisque tulisset;
Successit sed postquam operi reverentior aedis
Virgineae faber, imperium sine labe secutus
Romuleum, cessit paries legemque subivit
Quam sedes Romana tulit Petrique potestas.
Inde aditum sacram triplex concedit in aedem


634. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Una ibi nympha placet, sed quam Levithica fudit
Bethlemia de stirpe parens: cumque illa fuisset
Iuncta Aronaeo mystae, felicibus Annam
Enixa est thalamis, uteri portenta daturam.
Aetatis modicae postquam superaverat annos
Anna rudes, Anna innocuis non segnis amicam
Virtutem praeferre genis, tenera otia parva
Apta basis fuerat lustris surgentibus Annae.


635. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et foliis, olim loca per deserta vagantem,
In laris et tecti terram Israëla tulisset.
Est aliud vero festum quod pascha vocabant,
Cum decima et quarta minui sua cornua sentit
Luna die, postquam ne sit contractior atrâ
Nocte dies, prohibet Phryxeo Delius auro.
Tunc autem Pharii memorem Deus esse laboris
Noluit immemorem, cum duro pressa Canopi
Servilis Iudaea iugo, post terga relictâ


636. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dixerat haec; materna suae iamque oscula proli
Concessura parens, revocasse paventia fertur
Ora: moram cupidis fecit reverentia labris
Conditioque ortae plusquam terrena puellae.
Attamen augusti postquam retinacula vultus
Maternus superasset amor, natae oscula fixit
Et fronti incumbens teneris affectibus Anna
Indulsit; lacrymisque pios signasset amores
Ni matrem plorare suam spectata negasset


637. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stirpis ab Hebraeae generosa Heroide virtus.
Sara aliis, aliisque placet Susanna, placebat
Ast aliis Esther, aliae voluere Rebeccam,
Rachelemque aliae. Materna voce volebant
Annam aliae dici; sed postquam certa Tonantis
Imperia audissent genitor materque, beati
Flaminis edocti monito, nomenque puellae
Caelesti accepto Mariam sermone referrent.
Nominis haec subito dubios vis edita flexit


638. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nomen adoravit. Sed, formidabile Diti,
Terruit infernas acies, Mariamque superbi
Vastatricem Erebi, Styx ipso nomine sensit.
Omnipotentis opes summas resplenduit inter
Nominis istius maiestas: eruta postquam
Haec superûm e gazis nostrum descendit in orbem
Gemma, suis totum radiis tremefecit Avernum,
Fida sibi gratis penetrans in pectora flammis.


639. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Proque secutura fraternam in pignus adepti
Libertate fidem, votis promissa petebant
Auxilia et duris robur non segne catenis. 33.
Divini Herois postquam de stirpe fuisset
Davidica prognata parens, detenta profundae
Agmina telluris sobolem expectantia Limbo,
Aligero referente novae cunabula matris,
Laeta diu optatae plausere instructa salutis


640. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

expectatum
Iam tremulis senio palmis accepit Iesum.
Mox illi, ut vidit sobolem, mens lumine docta
Aethereo Christum pariturae Virginis ora
Agnoscit Mariamque silens Dominamque salutat.
Postquam autem permissa Annae interiora fuissent
Atria, concessit stimulis caelestibus actus
In penitas templi sedes, ubi poplite curvus
Luminibusque madens tali prece Numen adorat:
“Quas tibi, siderei


641. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Restituit princeps direptique omnia templi
Vasa reversuris Solymam concessit Apellis.
Quae tamen Ausonios iterum decorasse triumphos,
Spectavit Romana Tito victore potestas.
Funere Messiae postquam foedasset iniquas
Infamis Iudaea manus, Tarpeia nefandum
Signa adsunt ultura scelus templique relictum
E flammis cinerem nocuo cum sanguine miscent.


642. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sanctaeque nurus teneraeque puellae
Degebant tectis, precibusque aetatis honestos
Addebant mores curis caelestibus aptos. 14.
Appositum voto postquam concurrere tempus
Viderat Anna, pio senis accedente mariti
Arbitrio, statuit plus non servare potentem
Delubri sobolem. Iam ter sua sidera Titan
Absolvit, quartumque redux sol ibat in annum,


643. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Proventus fructusque agris Solymaea petentis
Fana peregrini voluit templique piorum
Esse ministrorum; largus quos ille quotannis,
In sua servato vix lucra triente, fovebat.
Hunc praesul postquam accepit sua poscere Simon
Ora, iubet propriis dignum succedere tectis
Admittique virum, praesens qui tabulis altum
Affatur mystam: “Solymae sanctissime Flamen,
Et templi summe Antistes, me pauca


644. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fata Ioachimus, cuius rarissima terris
Non obscura fuit probitas: inferna petentem
Antra tamen nox atra tegit, tenebrisque Nepotem
Poenali expectat domiturum Tartara ligno.
Hunc animi postquam insolito splendore micantem
Aspexere rei Isacidae, nova provenit unde
Hospitis, inquirunt, virtus: num forte propinquum
Nuntiat authorem lucis? Quibus ista reponit
Ipse Ioachimus: “Vester felicibus


645. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sese omnibus aequam
Errare indocilem morum praebebat amussim. 2.
Nacta Phanuelem patrem Solymeia supplex
Templa colebat anus, primum cui septima postquam
Connubium solvisset hiems, pertaesa secundi
Anna thori, thalamos nequicquam urgente iuventâ,
Forma, opibus frustra bigamos suadentibus ignes,
Assiduo sese divinae mancipat aedis


646. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Abrami mentem (probitas cui nota mariti
Hanc poterat fecisse fidem) decernit ad aras
Libatis dapibus, sacro templi igne piare. 3.
Postquam animus multis opibus, prout contigit Annae
Accedit virtutis amans, pia munera grandi
Pectore metitur: largis hinc illa litantes
Muneribus mystas, inopes stipe, sacra replebat
Atria mactandis templo


647. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aethereum dantem responsa Tonantem
Si meruit Moses, numquid Genetrice minister
Maior et augusto legatus dignior ostro? 14.
Iessaeae vero, postquam Solymaea beavit
Ingressu Delubra, fuit mos iste puellae
Continuus: modicum post pensa diurna soporem
Naturae intuitu teneros mittebat in artus.
Nec tamen (angelici terreno in corpore pollens


648. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

27.
Iam quater et decies Phoebi quadriga calentem
Carcinon et toties flammis brumale remissis,
Frigoris immodicum, caudatum Pisce premebat
Aegoceron, roseos postquam Galilaeus in ortu
Aurorae istius radios aspexit horizon.
Illius assuetas nymphis Vestalibus aetas
Iam matura viro visa est deposcere taedas;
Docta sed interno veri monitore maritas


649. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mens eadem est cunctis: Numen si principe parvam
Nutrivit templo, eiusdem quaesita voluntas
Ostendet quo Virgo statu matura locetur.
Sic de pupilla sanxerunt Virgine mystae:
Namque Ioachimum, postquam is templi atria Natam
Intrantem vidit, lunaris imagine sphaerae
Vix quater expleta, fatum commune resolvit.
Orba viri mulier, gravis et castissima mater,
(Cui alios censere thoros placuisse


650. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

immitis celsas ita flebile mentes
Fulminat Herodes vanasque ulciscitur umbras
Veris funeribus, praeceps ad acerba tyrannus. 2.
Ipse Theophilides, postquam sibi mira puellae
Gratia, donorum cumulus morumque venustas
Indole terrena maior rumore patebat,
“Numinis hoc,” ait, “est donum” magnumque parari
Hebraeis hac luce decus cognoscere felix


651. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spirituum labes: natura his omnia posse
Concessit quod sola potest, rude caetera robur.
Nec nostrum nos fallit ephod, quo scimus iisdem
Fata maritales taedas decernere signis.
Quare age, Iosippe, et postquam te crastina Phoebi
Exolvet strato lampas, comitatus amicis
In sacra templa redi, nexisque in foedera dextris
Connubio iungam stabili precibusque piabo.”
Haec effatus abit mystes, templumque relinquit.


652. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

toto
Prima tepentis adhuc implet vestigia spondae.
Ut simulacra reses repulit fallacia somnus,
Sopito veris accessit caelica formis
Visio Iosepho: caelo descendere vidit
Aligerum. Postquam fictis sibi corpus inani
Aethere densâsset membris, spectabilis ille
Ales erat vigilique etiam par luce teneri.
Quiverit impressis animo licet ille figuris
Sopito effigiem talem proponere, qualis


653. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

puellam humilem sic exultantis, amabat.
Inde fuit; cum se famulas demitteret infra,
Reginae ad culmen sese festina ferebat. 30.
Per varios postquam se virginis extulit ardor
Crevitque affectus, quorum mihi nomina non sunt,
Improvisus adest, forma turbante puellam
Aliger, et roseo vultu chlamidisque decoro
Tegmine perculsae referens nova nuntia


654. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cum tamen aspecti bene docta volumine veri
Sic statuisse Deum nosset; cedente beato
Lumine, non animi, non pectoris impos utrique
Par sorti, ipsius placitis accedit Olympi.
Quantumvis autem postquam sibi reddita, magno
Conatu luctata animi formare prioris
Fortunae exemplar, speciem sed imagine quavis
Divinam fabricare impar, languentis amoris
Impete, continuis feriebat sidera votis.


655. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

potuit rerum suprema potestas.
Sitque suum toto sanctum, sit amabile mundo
Nomen; ab hoc siquidem populum se mitis in omnem
Effundit pietas, legis praecepta timentem.
Ostendit quod robur habet sua dextera, postquam
Aut affixit humi, tenues vel sparsit in auras
Vota superborum. Ruit hoc ultore potestas
Grande tumens solioque humiles extollere mentes
Certa illi est virtus. Ipso ieiuna repletur


656. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

praeconia, voces. 6.
Hactenus optatum quartae nova cornua lunae
Virginis urgebat reditum iustasque monebat
Tempus abisse moras, cognata puerpera postquam
Divinam sobolem missum praecurrere vatem
Enixa, implesset nati rumore puelli
Ardua Iudaeae et valles. Accedit Elisam
Feta Deo Virgo docuitque trimestre moranti
Accessisse datam


657. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ignorans thalami, genitor mea viscera dicam?
Ludere sed verum nequeo: tamen esse fatetur
Se patrem, propriae fetum si coniugis, uno
Nutriat effusum tecto. Commune maritis
Nec vetitum legale sinit convivere, postquam
Quae peperit, puro patuit peperisse marito.
Quid faciam? Tectis abigam infamesque puellae
Reiectae tabulas et acerba repudia scribam?
Sed procul hoc: potius nostris illaesa nitescat


658. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tantane lascivo staret fiducia ventri?”
Libranti haec oculis solito se tempore somnus
Immittit curisque suis indormit Ioseph. 15.
Postquam non molli patuissent clausa sopori
Lumina, sidereae mentem irradiare cubantis
Accessere faces, superum 410 superum: superumque praeambula pectus
Flamma subit multoque videt se


659. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Prodigium lucemque sequar, dominamque meique
Te Domini matrem, custos sincerus habebo.
Iamque tui pondus ventris demissus adoro.” 18.
Haec postquam Iosippus, ait mox talia Virgo:
“Quod tibi commissam voluit, dominoque viroque
Custodique Deus quantis, Iosippe, benignum
Laudibus extollo Numen! Talemque favoris
Non potui meruisse gradum, pietate


660. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quod vero, Iosippe, inopi thalamique virilis
Indocili, sumptis utero – mirabile! – membris,
Flaminis aeterni afflatu praecordia complet
Progenies aequaeva Dei. Sine corporis ullo
Dum sensu postquam modicos aptatus in artus,
Qualiter ignoro, sanguis meus. Ille paternae
Naturae par splendor, homo, mea viscera, factus
Implevit. Stupeo nimium, Iosippe, pusillam,
Exiguam meriti donatam hoc munere


661. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Praelusit, latiis mundo donata triumphis.
Pax etenim terrarum extra confinia Martem
Proscriptum, centum vinclis ubi strinxit ahenis,
Trans mare Pacificum vexit, quod nomine tali
Innotuit, postquam Martem portante carina
Pax ipsum Antaecis spumans sulcaverat 591: sulcaverat: salcaverat aequor. 22.
Prominet


662. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Victa reliquisset Virtus vestigia, pestes
Impatiens tolerare novas, armante recenti
Funere Marmaricos Martis cultrice colubros.
Talis erat Lybicas augens Discordia mortes,
Dissidiis postquam fuerat fatalibus impos
Humanos turbare animos; patrisque Gradivi
Exilium et duras flebat gemebunda catenas.
Plorandum tamen est, quod non diuturnior aegra
Lumina confecit maeror; cui nexus amoris


663. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fortunae: quod enim ultra crescere possit
Se tota huic debet regalis copia gazae.” 31.
Immodica imperii censusque immensa cupido
Gradivi laudem postquam sic fata fuisset,
Ambitio malesana istam sic voce secuta est:
“Fata instant, pereo tristis, nisi grandior ornet
Me cumulus titulorum; quae me prisca vocari
Gloria nominibus multis facit, alget


664. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Clausa patere dabat stridentia limina consul.
Iste prior pugnas, post ipsa probare solebat
Belli audax pubes: certumque volentia Martem
Aera sonora palam votum populare rogabant.
Longo autem belli postquam lassata furore,
Sed victrix palmisque ducum praelustris, easdem
Roma iterum clausura fores, regnantis ubique
Dat pacis signum: victrici tempora lauro
Praecincti caput, haec iucundi templa petebant


665. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic si ficta iuvat veris componere: pauper
Baucis erat quoque grata deis gratusque Philemon
Pauperie, thalami nexu, probitate, pudore
Ac aetate pares paupertatemque ferendo
Effecere levem. Postquam admisisse supremos
Postibus angustis, stipula cannaque palustri
Protectis, humiles mortalis imagine vultus
Concessit sors laeta Deos. Ubi mersa paludem
In luteam de monte vident, quae sicca stetere


666. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum commenta dabat, veram Iudaea parabat
Commenti formam: minor ipso est fabula vero.
Virginis haec eadem nam sedes parva, volucre
Vertitur in templum, non carnis imagine falsa
Aeterni postquam facta est domus hospita Verbi.
Hanc, inopes quondam, caeli de monte iugales
Conspexere pii vacuas migrare per auras,
Aspera dum cernunt aliarum fata domorum
In cineres vertisse trabes Martemque


667. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ruunt illius ad oscula gentes.
Numinis haec meruit digna mercede recepti,
Baucidis et fictas superare Philemonis aras. 41.
Cum propria postquam fuerat luctatus Ioseph
Pauperie, Latiis nec iusta numismata iussis
Suppeterent, tamen ille viae se credere certus
Hoc statuit pigramque bovem rudiusque tributo
Permutare pecus, quamcumque immiserit


668. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

LIBER IX. IESSEIDOS 1.
Tertia Phoebeos ad frena redire iugales
Memnonius Ganges et Arabs aspexit Eous,
Iosippo propria postquam de sede profecto
Simplicis hospitium lucis Solymaea dedisset
Religio. Petit immodicam congressibus urbem
Et templum portante Deum cum coniuge sponsus.
Summa fuit templi ratio, quo cordis utrumque


669. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vix dederant tenues caeli discernere stellae;
Umbra antri sed maior erat, quod nulla subire
Vel modica externae possent ludibria lucis.
Vir parvum ut strueret collectis frondibus ignem
Ignis abest. Postquam nigro commissa mapali
Uxor erat, volat ut potuit repetitque propinqua
Hospitia et modicae deposcit semina flammae.
Ut sibi concessus torris, cum munere laetus
Ad stabulum celeri vertit vestigia planta.


670. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


(Nam veluti speculum splendor, sic ista parentis
Viscera transivit soboles, vel graminis imber
Innocuus, vel floris odor qui surgit in auras
Inviolata horti specie), sed Numinis ore
Aspecto felix, postquam remorantibus undis
Virginea explevit divinus pectora torrens
Siccatoque ruens lucis stetit impetus alveo,
Compages veterem sensum terrena recepit.
Utque prius fuerat, gemino se poplite curvam


671. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Instabat iam sole dies et ovile petebat
Custodem pro more suum, cum providus Aegon
Discessum indixit sociis; qui cedere tecto
Velle videbatur primus, sed lentus abibat.
Hos Virgo et sponsus, postquam data munera grati
Extollunt, divina animis et voce precati,
Ad pecoris curam possessaque rura remittunt. 21.
Sidereo genetrix sobolis


672. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sobolis laetissima vultu,
Pastorum iucunda fide, donisque levatâ
Pauperie; petrae legale subire periclum
Innocuam prolem cultri praesaga dolebat.
Isacii ritus olim sancita iubebant,
Postquam utero natus Phoebi iubar hauserit infans
Bis quater e mersis Moseâ solibus uti
Ad vulnus petrâ maribusque virile ferire
Praeputium patrisque datam cum semine labem
Sanguine diluere et carnis lenire


673. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ordine conveniens aeternae moenibus urbis,
Cui memorata nitet flammarum immensa vorago.
Hinc siqua interdum nobis nova sidera fulgent
Attonitis caeli studio pollentibus, adsunt:
Quae postquam ignotae lucis novitate stupentes
Fecere Uranidas, subducto lumine gaudent
Ad sublime magis spatium caelumque reverti.
Inde faces famulas reor advenisse faventem
Spectatas stipare Iovem Mediceaque


674. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fugae divinitus ante
A matre acceptae. Quantum concessit egestas,
Nixa Deo quantum fuerat spes ausa, reservant. 33.
Iosippus vero, implendo postquam aera tulisset
Caesaris edicto, templo Panchaea daturus
Thura petit Solymam, quem sexta petebat ibidem
Esse, quaterdenûm numerum impletura dierum
Hebdomas, ut sobolem nuptae pro more iugales


675. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iustitiae rectique tenax, maiore repletus
Lumine praevidit, sua non resecanda severae
Fila deae, donec fida quem mente colebat
Praesentem aspiceret mortali luce Tonantem.
Moseis eadem postquam delata fuisset
Ritibus ad templum soboles matrisque puellae
Virgineas premeret caelestis sarcina palmas,
Iste movente Deo veniens occurrit eidem
Infanti mystes laetoque trementia vultu


676. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Monte cadens, amnis dictus par montibus Arnon.
Hinc Madianiten voluitque subire recessus
Petrosos Arabum; cavitque ignota viarum
Ludibria, aethereo sed non sine flamine Ioseph.
Huic etenim ignaro postquam pede pressa locorum
Devia, fallaces correxit semita gressus
Aligeri monstrata fide. Dextrum ille dolosi
Nam bivii dum torquet iter, non dexter in urbes
Tendebat, queis caeca infantum caede furebat


677. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

age, festinemus iter, sub rupibus altis,
Prout iuvenes monuere, instans nos vesper inumbret.”
Ille morae modicus, iuvenum quas ante reliquit
In tenues auras abiens praestantia, parcè
Libatis dapibus, postquam collegit in usum
Extantes epulas, Mariam sobolemque ferenti
Certa secuturo vestigia signat asello. 15.
Primus utrumque viae tenuit


678. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Praecipiente penum genius qua providus Ales
Prospexit tantis caelestia iussa secutis
Exulibus, caeli pluviâ nitentibus escâ. 20.
Flammivomus postquam demum sol triplice gyro
Utrumque adversis spatiis lustrasset Olympum,
Litus Erythraeum veteri memorabile calcant
Prodigio, fugiens olim quo Iuda reliquit
Aegypti servile iugum, cum marmore fusus


679. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

523 canis: acanis pro more vagantes
Eminus observantis apros, cervice canina:
Cecropidae dixere Epaphon, sed Nilus Anubim.
Mercurius, Teutusque idem appellatus et Hermes.
Postquam tota fuit divûm turbata ruinis
Niligenûm regio, fatorum inquirere mentem
Constituunt et nulla dabant responsa iacentes
Ore solum amplexi divi, sed solus Anubis
Stabat et immotis Hermes latrabat ab


680. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

beatis
Heroem memoresque suae virtutis adeptus
Niligenas, maius vixit mortalibus aevum.
Indocilis sed vera sui transgressa magistri
Dogmata posteritas, plures non posse docentis
Esse deos, postquam placuit sibi numine multo
Caeca superstitio et finxit sine fine deorum
Nomina: Mercurium, pariter quem dixit Anubim,
Credidit esse Deum, dignum cui thura Sabaeo
Confectis positae caleant suffitibus


681. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dementia maior in aris
Plauserit: hic febris, meretrix, rubigo pavorque,
Qui – divi! – gravium capiebant thura Quiritum. 24.
Hunc reliquis postquam stratis Aegyptus Anubim
Audit stare deum, pleno petit agmine supplex
Niligena et sacra redimitus fronde sacerdos
Thura cremans responsa rogat causamque ruinae
Et deiectorum scitatur damna deorum.


682. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Solstitii, ignaro pluviarum imbrisque Canopo
Aethere labentum vice surgere cogat aquarum.
Inde venire potest toties quaesita, nec unquam
Explorata satis crescentis copia Nili.
Fons idem vero, postquam crocodilifer haustu
Hoc prius intumuit gurges, mox ordine verso
Cum satis et campi et segetes et prata biberunt,
Occultis refluas absorbet hiatibus undas.
Hinc venit, ut ripis posthac moderatior


683. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

authoribus hortus. 26.
Caelicus has olim flammas spirante machaera
Excubitor pulso sedes obsedit Adamo,
Ingressum mucrone vetans. Sed vindice postquam
Diluvio tellus omnis confusa iaceret,
Hoc etiam primus decor et fortuna reliquit
Caeli vestibulum; vacuis crescentibus illo
Telluris gremio pertaesis germina plantis,
Esset ut


684. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

36.
Viderat augustum ter crescere coniuga flumen
Virginitas tumidumque suo prodire ter alveo,
Gurgite turbato, riparum compede stringi
Nilum indignantem, crudelis vivere postquam
Desiit Ascalides, aliique in fata puelli
Immites donec (neque enim rex solus iniquus
Infanti) diro periissent funere mystae.
Afrorum postquam rabie maiore leonum
Pavisset naturae


685. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stringi
Nilum indignantem, crudelis vivere postquam
Desiit Ascalides, aliique in fata puelli
Immites donec (neque enim rex solus iniquus
Infanti) diro periissent funere mystae.
Afrorum postquam rabie maiore leonum
Pavisset naturae hominum rex degener iras,
Quas brutali animo dominandi saeva cupido,
Aut male suada Erebo veniens impressit Erinnys,
Caede tot infantum desperatique parentum


686. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ire iubebatur pueri securus Ioseph.
Nec mora, laetus abit brumaque instante molestum
Non accusat iter, sed quas Iordane recedens
Deserti pressit, rediens vitavit arenas.
Doctus erat siquidem postquam Solymaea reliquit
Regna, procelloso deserti pulvere molles
Emensus campos, quantum gravioribus acta
Surgat arena Notis et siccis occupet auras
Planities sabulosa undis imitantibus ipsum


687. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

implacidi dant tristia signa recessus
Et numerant causas et verba morantia gratos
Isacidas, brumale auras instante rigentes
Obiciunt. Sed nulla fuit quae Numinis esset
Imperio suadela prior. Data gratia postquam
Est verbis animisque, piis affectibus addunt
Niliacae quoque dona nurus, nec simplice peram
Farre replent, Nilo sed despumante paratas
Sollemnes iungunt medicatis panibus escas.


688. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

redux petit exul Idumen. 41.
Quartus erat mundi hanc lucem qui viderat annus,
Astra quaterque suo duodena repleverat igne
Delius, aeternum postquam splendescere lumen
Aspexit summisque rotis pharetrata premebat
Aemonii iam terga senis, cum Virginis infans
Figere divinis poterat vestigia plantis.
Visque inerat maior quam annis membrisque


689. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sideribus terraeque auro iungatur Erythrae
Baccarumque Indi pretiosa superbia ponti;
Ex quo felices venientem in membra Tonantem
Parvaque senserunt animantem viscera muri.
Numen ibi humano postquam se corpore texit,
Nec caelum plus lucus habet, nitidissimus aulae
Candor ubi Empyreae voluit spectabile divis
Caelitibus lumen pariter splendescere terris
Terreno e caelo, quo sponsus uterque


690. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

queis rutilas non affugientibus umbris
Flaminis aeterni accendit lux pronuba taedas. 3.
Assidua istius servabat lumina tecti
Virgo, redux Pharias postquam calcavit arenas.
Sedulus hic lateri materno adstare solebat
Divinus puer et matris quo iussa vocabant
Praesto esse atque suus qualem nutritor agebat,
Observare artem fabroque vibrante securim,


691. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stat fixa animi sententia, culpas
Tollere et aeternum ligno componere foedus. 8.
Iam duo lustra super bis annua presserat astra
Delius, humanos postquam immortale sub artus
Illapsum coepit per tempora crescere Numen,
Lux nova paschalis, teneris non utilis agnis
Ad solita oppressam cum festa vocaret Idumen.
Divinus 220 divinus:


692. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut tenor expletus legis, Galilaea reversi
Rura petunt, lux iamque prior confecta parabat
Colligere hospitio lassos; queis tecta subire
Caelestis soboles, longum expectata vetabat.
Haec etenim, postquam Solymis exire parenti
Mens fuerat, petiit sibi permittente licere
Matre profecturis actutum in propria iungi
Cognatis patrumque pio sermone teneri.
Hic animo suspensa parens, ignara quid altae


693. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Forsitan absentem fatis, quid triste pavebat.
Iam vel aberrantem per devia iamque volentem
Vivere matre procul, iam vel suscepta salutis
Humanae initia, aut caelum petiisse, paterna
Sede reversurum, postquam praescripta vocaret
Poenarum mortisque dies. Vel forsan iniquus
Inventum Solymae patriis si manibus heres,
Herodes soboles, caesum crudele litasset.
Sollicitum tali feriebat imagine pectus,


694. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O divine puer, cuius cum patre voluntas
Est eadem, nostra hoc animi nutantia facto
Arbitria informas, dum sic contraria matrum
Lamenta aethereis monstras postponere iussis!
Hic tamen alta patris postquam mandata secutus,
Terreni dictata uteri non degener audit
Imperia et iussos aequa capit ore labores.
Ille etenim donec spargendis apta veniret
Seminibus veri et monitis caelestibus aetas,


695. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

adhuc deerat robur; quod tempore taedae
Cognatae accessit; primum sua verba secutis
Servatorem orbis sese referentia signum. 21.
Iste datum postquam magnus conviva premebat
Non procul a genetrice locum, quod pauperis esset
Connubium sponsi, plus non spumante daturo
Laetitiam Baccho, materna voce rogatus
Iussit, ut optatum laticis daret urna


696. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Victor agit celeres ad proxima proelia currus;
Prima Galilaeis commutans Massica lymphis,
(Hic suus est Rubicon, rubeos ubi iussa liquores
Unda dedit) Stygio movit nova bella tyranno,
Fortior Aeneadae, postquam Iordane recedens
Hoc mergenda prius signasset crimina rivo.
Mater ubique comes: nihil hanc avellere dulci
Evaluit nato, nisi cum sapienter abesse
Suadebat ratio, aut virtus natique voluntas.


697. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hortus erat, quem saepe patrem oraturus adibat
Servator, crebris hortus fecundus olivis,
Mons ubi qui simili deducit ab arbore nomen,
In longam sese facilemque extendit aratri
Planitiem. Quem tunc etiam, postquam ultima morti
Orgia praemisit, sua fata sequentibus intrat
Discipulis patremque solum complexus adorat.
Hic ille ingenti poenae mortisque pavore
Percitus intremuit totus visaque propinqui,


698. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quaerenti figit vestigia turbae.
Inciderat saevos, horum sed amator in hostes,
Barbaraque infandae iam proditionis adeptus
Oscula iam Solymae, laqueis praetoria vinctus
Calcabat, matre ignara. Cui nuntia postquam
Fama tulit capti casus et vincula nati
Verberaque sannasque coronatique dolores
Verticis et quanto venalis proditor auro
Innocuam invasit sobolem, ceu cuspide pectus
Fixa, altum


699. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cursu
Flumina, quantumvis grave sit magnumque quod altas
Incidit in lymphas: talis fuit ista parentis
Virgineae virtus animique immota potestas.
Subtracto aut veluti solari lumine Phoebe,
Postquam interpositae nimio telluris opaco,
Tot velata umbris maeret fraterna negari
Ora sibi, pro more volat, tantumque nigrello
Est dolor in vultu, sed qui praecesserat, idem
Est vigor in motu: genetrix


700. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgineo: nec te excipio Sipyleia mendax
Facta parens Niobe natorum funere marmor.
Vera tamen fuerit Niobe, sed marmore verti
Non amor hanc sobolis, sed mentis caeca subegit
Ambitio insanusque tumor, Latoia postquam
Sacra sibi fieri poscens agnovit amara,
Auxilio prolis sese Titanide victam.
Purus amor sobolis quam sic lugere dedisset,
Poenarum ut nati vehemens extinguere maeror
Hanc posset,


701. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Adveniens maestis Titan affulsit in antris
Ut Stygia aeterno mutarit Averna sereno.
Hic mora ter denis, ubi sex adieceris, horis
Messiae consumpta fuit: quae dispare primo
Censetur numero, coepisset surgere postquam
Hora novae (post funus erat quae tertia, in umbris
Quam genuit mediis nox intempesta) diei;
Membra Arimathaeo statuit sua condita saxo
Aethereus non plus moritura resumere Victor:


702. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

“Limbo consurgite mentes,
Iam satis umbrarum est; et queis sine corpore vestrum
Cernere fas fuerat regem, modo carnis amictum
Exuviis, quae morte iacet prostrata, videte.
Par aliquos vestrum decorabit gloria, postquam
Membra prior vitae redeuntis imago resumam.
Tinctus Adame meo rubuit cui sanguine nuper
Culmine poenali vertex, longo ante sepultum
Tempore suscipies corpus donumque meretur
Hoc


703. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

chorus Aligerûm dare nuntia matri
Laeta volat; primumque calet praeire, frequenti
Illius accessu Gabriel studiosior Ales.
Illam nocturnis laxantem viscera votis
Inveniunt: digna est matri reverentia postquam
Praestita, tale melos coniunctis vocibus edunt:
“O caeli Regina, potens laetare! Reversum
Ad vitam, prout ipse tulit, spectabis ovantem,
Quem fuerat meriti tua ventre tulisse potestas.


704. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

deduxit, caelum donavit amicis.
Aspicies hos laeta, tui queis grande videndi
Est desiderium vultus Dominamque calendi.” 6.
Haec ita siderei postquam cecinere ministri,
Confestim nixamque genu flammisque calentem 214 flammisque calentem: flamisque colentem
Aethereis, lux clara ferit rectumque corusca


705. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et speculum aeternae mentis dans cuncta videri,
Se prece servatum stantis sub stipite matris
Agnovit: statuitque simul Titania nactum
Regna, sub ora piae cum laude venire patronae.
Tertia lux postquam Stygio hunc revocavit ab antro,
Protinus ex aura tenui, velamine carnis
Densato, nuper fixi trabe, cruraque fracti
Effigiem simulante rei (mens libera namque
Membrorum simulacra modis componere


706. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quod modo te vero videam splendoris adeptum
Perpetui dulcem patriam, tibi gratulor, hospes
Aeternum felix; cuius rudis incola terrae
Mater, inexpletùm sitiens ad lumen anhelo.
Me tibi sed postquam Nati sociaverit ardor,
Tecum erit una simul Numen celebrare voluptas.”
Vertice tum prono geminatum protulit “Amen”
Dismas atque leves corpus difflavit in auras.


707. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vivae referentes gaudia prolis
Discipuli sanctaeque nurus; quas Magdalis inter
Una fuit, prima aligeros, quae deinde loquentem
Vultu immortalem vidit dare verba Magistrum.
Et Zebedeides, nuruum praenuntia postquam
Verba tulit iuvenis, cursu certare sodali
Impiger, exilis quem terruit ostia servans
Ancilla, ingressus tumulum post terga relicto
Discipulo seniore, videt sine corpore solum,


708. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

genetrix divina suo splendore minores
Eiusdem fidei lucisque excesserat ignes. 14.
Dena quater fuerant elabi visa dierum
Tempora, inoccidui postquam Iudaea tulisset
Phoebi immortales flammas, surgentis ab ipso
Fatalis tumuli, quamvis non crederet, antro.
Cum regem domitorem Erebi signata vocasset
Ad caeli convexa dies festosque pararent


709. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nube levi tectus lucemque imitante vapore
Aethereo saeptus, sese subducit amicis
Luminibus, vacuo nequicquam haerentibus axi. 18.
At mater postquam tacito lustrasset Olympum
Intuitu, spectare auras si forte secantem
Posset adhuc sobolem; cum spes ablata videndi
Tota foret nati, tunc primum a prole calentes
Figit humi vultus: nati vestigia saxo


710. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Posset adhuc sobolem; cum spes ablata videndi
Tota foret nati, tunc primum a prole calentes
Figit humi vultus: nati vestigia saxo
Pressa videt. Neque enim prius illa retorsit ab alto
Lumina, quam sobolem postquam spectare potestas
Cassa fuit. Tunc signa pedum lacrymisque rigavit
Et labris pressit vultusque in marmore fixit.
Dicebatque: “Piae rupes, felicia saxa,
Signa cavata mei servare valentia nati!


711. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

suscepta Dei nisi vera doceret
Credulitas non esse Deas. Quae si Dea non est;
Divinae, dixit, Virgo sed proxima formae. 25.
Iam duplicem postquam Christus terrae ima reliquit,
Lustra dabant numerum, verae queis lucis egenti
Prima patrum voluit sudare industria Iudae.
Sed fidei steriles animos praebere labori
Exiguam, caeli quam ferret in horrea,


712. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Bistonis ora tuos, Graiis ille incubat actis:
Optataeque illis, coram quas cernere necdum
Absentes poterant, veniunt ad somnia gentes. 27.
Postquam ferre fidem populis iam certus eundi
Quisque parat, matrem accedunt humilesque precantum
More petunt, natum maternis congrua votis
Auxilia et iussis vires exposcere coeptis.
Illa animos addit cunctis


713. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hospitis urbs vero tantae dignata benigno
Accessu tantique memor non deses honoris
Posteritas, pleno patrum acclamante senatu,
Verbiparam, stabili dixit pro laude, parentem,
Numinis hanc matrem postquam non posse vocari,
Haeretico fremuit praesul Bizantius ore. 32.
Postquam Asiae gentes Ephesumque piasset inani
Saxorum cultu, populisque ad


714. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Verbiparam, stabili dixit pro laude, parentem,
Numinis hanc matrem postquam non posse vocari,
Haeretico fremuit praesul Bizantius ore. 32.
Postquam Asiae gentes Ephesumque piasset inani
Saxorum cultu, populisque ad vera subactis
Dogmata constantes fidei pastoria patrum
Servaret doctrina greges; quae singula matris
Auxilio, princeps volucrum quem


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.