Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: loco

Your search found 2348 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1609-1613:


1609. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Zonae autem quid fuerint in Chaldaica theologia postea fiet palam. Adducuntur etiam a Porphyrio, Symbulus, et Pallas quidam, qui Magorum res Graece conscripserunt. Chaldaeorum libri aliquod philosophici videntur in Arabicam quoque linguam fuisse versi. Scribit enim Avenrois quodam loco apud Chaldaeos philosophiam, ita perfectam quondam fuisse, sicuti fuit, ut ipse loquitur, tempore Aristotelis. Fuerint libri Zoroastri, postea quam a Iuliano, aut quovis alio, Graeci facti sunt, in tanta veneratione, ut Clemens scribat, eos Christianos, qui Prodici haeresin sequerentur,


1610. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

eius auditorem libros XL composuisse contra librum Zostriani. Ipsumque Porphyrium multis argumentis ostendisse librum Zoroastri ab illis inscriptum adulterinum novumque esse et ab illis confictum qui struebant haeresin, ut eorum institutiones esse Zoroastris veteris crederentur. Ex quo loco apparet, in tam magna fuisse Zoroastri libros aestimatione, ut considerent multi, vel rationibus, vel authoritate, quae eius esse crederentur Platonis dogmata theologica posse convelli; et novam in theologia Christiana haeresim, vel constituere, vel constitutam confirmare. Sed


1611. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

proborum hominum preces convenire maxime: Quoniam nos divinitati connectant. Simili enim, simile coniungi amat. Diis autem, probus vir, simillimus est. Et quia in custodia sint iis qui virtuti incumbunt, et a corpore veluti a carcere comprehensi, debent Deos precari de transitu ab hoc loco. Et quia veluti filii, a patribus distracti, precari eos convenit de regressu ad veros eorum patres Deos. Et quoniam veluti patre, et matre carere videntur ii, qui non curant precari, neque se se convertere ad praestantiores. Et quia in omnibus gentibus, qui sapientia excelluerunt, circa


1612. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Proclus omnia sunt secuti, ut divina voces ea sunt amplexati. Finis Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gratiam largitur, in eodem vaticinio. Alio iterum loco, ita scribit Epei … "Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures. Inquit enim vaticinator Deus" Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis. Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordinum, et quo modo Deus, et


1613. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

modo in se ipsam. Nihil mortale habens, tota a Deo est ebria facta. 255 Harmoniam resonat namque, sub qua est corpus mortale. Extendens, igneam mentem ad opus pietatis. Et Fluxile corpus servabis. Est et idolo portio in loco circumlucente. Undique, inficta anima ignis habenas tende. 260 Igne calens cogitatio primissimum habet ordinem. Igni namque mortalis propinquans a Deo lumen habebit. Immoranti enim mortali praesto Dii aderunt.


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.