Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: loco

Your search found 2348 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1775-1784:


1775. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

referunt, et post Sallustium ac Livium non facile aliquem inter historiographos recenserent adeoque vix alicui ex iis, quos in Bibliothecam hanc intuli, locum ipsi darent. Vana hac opinione infecti sunt multi, hinc est, quod mirantur apud me Ragusinos scriptores aliquo in loco esse eumque me illorum numerum collegisse, qui ad Bibliothecam instruendam satis sit. At certe plurimos ex iis ante me viri clarissimi in bibliothecas suas retulerunt: Sixtus Senensis, Bellarminus, Ludovicus Morerius, Iustus Fontaninus, Iacobus Echardus, Tritemius, Wadingus et plerique alii.


1776. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

non modo lucubrationes et ingenuae cuiusvis facultatis, sed omnium etiam illiberalium artium opera ab exteris hominibus edita, quamvis non absoluta et undequaque perfecta, in aliqua saltem laude ponant; si meliora, optima et omnibus absoluta numeris a popularibus edantur, in nullo sint apud illos loco. Ego vero qui rationem ac veritatem sequor et perversum populi iudicium contemnere consuevi, moveri me popularibus huiusmodi opinionibus non patior, quo minus magni faciam et in pretio habeam optimas cuiusque lucubrationes caeteraque opera etiam illiberalia et ea maxime, quae a popularibus


1777. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

AELIUS CERVINUS Sublime illud ac fertile ingenium, quo natura, etsi aliquibus noverca, illi profecto munificentissima parens, Aelium Cervinum, Ragusinum patritium, qui primo loco, uti litterarum ratio postulat, laudandus mihi est, donavit, non neglexit ille incultumque ac desertum reliquit, neque eo ad pravos mores facilius combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere


1778. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

numerari, a summis viris coli summisque laudibus efferri meruit. Maurus Orbinus excellentissimum poetam vocat, Nicolaus Gozeus, ille Viti filius, multis nominibus clarissimus, summa Cervinum laude dignum censet. At missis domesticis huiusmodi laudatoribus, quo loco ab exteris, et quidem summis viris adeoque aptissimis ingeniorum ac virtutis aestimatoribus habitus sit, paucis declarare placuit. II. Marcus Antonius Sabellicus, ubi Sixti IV, Enneades X, liber VIII. summi


1779. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis eiusque lucubrationibus, quascunque ad manus habere potui,


1780. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

Christiano MCCCCLXIII paulo ante Kalendas Decembres patre Lampridio Cervino (vulgo Cerva), viro patritio, matre ex Zamagniorum certe familia, aeque nobili ac patritia, cuius tamen nomen excidit; hinc est quod ipse in oratione funebri, quam suo loco laudabimus, fratrem Petrum Zamagnium, eximium Franciscani instituti virum, fratrem suum amitinum nuncupat; quod vero Lampridio patre genitum dixi, id ex publicis monumentis iustamque habentibus authoritatem adeo certum est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, neque


1781. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 18 | Paragraph | Section]

typis Patavinis mandanda curavit eidemque Hieronymae dedicavit. Enim vero inter varia doctissimorum hominum carmina heroicum poematium legitur Aelii Cervini poetae laureati. Qua etiam honoris nota ipse se cum pluries alias, tum in epigrammate marmori insculpto in aede vectigali Ragusii, quod suo loco exscribemus, ubi initialibus litteris nomen suum apposuit: AELIUS LAMPRIDIUS CERVINUS POETA LAUREATUS. Parva ea res videbitur, nec in aliqua laude ponenda, cum nulla publica authoritate (cuius est ad quemcunque nobilitatis seu dignitatis


1782. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe conquestus sum, id ipsum quoque clarissimo poetae Christophoro Liliato accidit, ut nimirum nobilissimae eius lucubrationes deperirent et nomen egregii viri ex hominum memoria tantum non excideret. Ragusii natus est civilis ordinis parentibus, honesto satis loco, e Liliatorum, vulgo Gigliati, gente paulo ante patrum memoriam extincta. Ipse tamen Christophorus, teste Paschale de Primis in epistola, qua ei Euridicem suam nuncupat, in nobilium Romani imperii ordinem ob egregia fratris sui Ioannis promerita a Rodulpho imperatore fuit


1783. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum opibus, tum cultu et vitae honestate admodum spectabilis Ragusii, uxorem duxit in patria Marinam, Petri Radalei, honestissimi civis, filiam, ex qua multos utriusque sexus suscepit liberos. Nos ex maribus suo loco laudabimus fratrem Franciscum, Capucinum caenobitam, virum clarissimum; at vero sex ei natae sunt filiae, quarum Margarita, natu minima, nupsit Ragusii Hieronymo de Primis, Benedicti filio, quatuor Anconae, in qua urbe post susceptos omnes fere liberos, quam


1784. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

plane ignoro, sedem suam domumque locaverat Franciscus, nobilibus viris in matrimonium collocatae fuerunt, nempe Nicolea Camillo Gabriellio, Lucretia Paulo Torreleonio, Elisabetha Petro Gentili Bonarello, Catharina Iulio Armentico; at Floria inter filias Secundo loco nata cum Bartholomaeo Pescionio Florentiae nobili genere orto matrimonium iniit, verum Ragusii, nam syngrapha, quam pactum matrimoniale vocant, Ragusii scripta fuit ibique in publicas tabulas relata XIV Kalendas Martias anni MDLXXVII. Cum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.