Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: loco Your search found 2348 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 359-362:359. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section] igitur apprime instructus disciplinis Vetus instrumentum prius de Gręco, deinde de Hebreo in Latinum transtulit sermonem, et quę Latina fecit, maiorem eorum partem ęditis commentarijs exponere curauit, ut suo loco monstrabimus. In Syria cum iuuenis adhuc monachorum lustraret tuguria, ad papę Euagrij possessionem deuolutus cum Malcho monacho iam sene colloquitur, et sicuti ab ipso audierat, uitam eius conscribit.
360. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section] Post felicem uiri obitum Cyrillus Hierosolymitanus episcopus per epistolam quę nota est omnibus Augustino sciscitanti miracula eius longo admodum sermone studuit recensere. Ea ego in summam redacta breuiorem hoc loco subiungam. Heresim quandam inquit iam inualescentem, quod nec sanctorum animę beatitudine fruerentur nec damnatorum poenas sentirent, donec in die iudicij suis iterum corporibus iungi
361. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section] beati Hieronymi meritis ipse diutinę sterilitatis ignominiam iam pater factus deleuisset. Sequitur illa Cyrilli uisio, qua Ioanni Baptistę Hieronymus noscitur comparandus. Quam quoniam supra suo loco descripsimus, hic repetere superuacaneum foret. Reliqua ergo uideamus. Peracto, inquit, mense post depositionem, postridie ab octaua Pentecostes plurimis adunatis episcopis ingentique hominum coetu
362. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section] esse constet, Liburnię autem iunctam esse Delmatiam? Nisi forte aliquis de stirpe Aeneę Troiani inuentus sit Ilium in Italiam portans uictosque penates, aut tantam habens fidem, ut non solum montes, sed etiam cum montibus prouincias transtulerit, atque ita Delmatiam cum Stridone oppido de loco suo auulsam ultra Liburniam in Istriam usque iusserit euolare, ut Stridon (sicut Hieronymus ipse dixit) et prius in Delmatię Pannonięque finibus fuerit, et nunc (ut Bergomensis ait) in Istrię agro consistat. Equidem ista consyderans curiosius quęrere coepi, unde homini religioso
Bibliographia locorum inventorumMarulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.