Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: loco

Your search found 2348 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 40-50:


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum Titum non remisit ad Dalmatias, sed ad Gretiam ubique magis erat notus, pontificem eum constituens aput insulam Cretam. 2Cuius loco beatus Petrus, apostolorum princeps, direxit quendam discipulum suum, nomine Domnium, natione Syrum, patria Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic disponerentur per


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus. 2Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui sibi ante illud tempus tiranico more regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

locumque discooperientes arcam, que primo apparuit, leuauerunt et metuentes, ne forte impedirentur a Sclauis, cum celeritate magna Spalatum detulerunt. Quam aperientes non corpus beati Domnii, sed corpus beati Anastasii martiris inuenerunt. Protinus ergo die sequenti reuertentes Salonam de eodem loco sarcofagum beati Domnii effoderunt et cum summa festinatione Spalatum transferentes deuotione nimia amborum martirum pignora pretiosa locauerunt in prenominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt. XIII. Cathalogus archiepiscoporum de


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Qui ueniens et uidens processum archiepiscopi contra canonicas institutiones fieri prohibuit eum dicens: Non debet archiepiscopus cum uno episcopo solummodo electo consecrationis munus impendere . Gaudius uero tante simplicitatis, immo temeritatis erat, ut diceret: Quia pallium michi est loco alterius episcopi . Tunc episcopus Chroatensis, utpote uir discretus et cautus, uolens honoris sui euitare periculum, ascendit in ambonem et coram omni populo protestatus est, quod non uoluntarius, sed inuitus et coactus metropolitano suo in hac parte parebat. Tandem consecratione huiusmodi


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iure perpetuo adhereret. De Bernardo archiepiscopo Spalatensi 1Eo tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

largitus est emitque eis magnum domicilium et turrim iuxta portam orientalem Perusine ciuitatis satisque ditauit eos in uita sua. Fecit autem quandam compilationem contra hereticos, composuit etiam librum sermonum. Iste extraxit corpus beati Anastasii ab altari ueteri et collocauit in eodem loco in altari nouo anno Domini millesimo CCIX-o. 12Ordinauit autem uno die Iohannem nepotem Cucille Nonensem episcopum et Bartholomeum nepotem Titionis in episcopum Scardonensem. Hi ambo erant Iaderenses, nec satis legitime in eorum fuerat promotione processum, quippe in etate


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

excipere uenientes, alii uero intentis arcubus parabant sagittas emittere, alii gladiis agere equites autem hinc inde stantes, astasque eminus intentantes, quasi turris fortissima et munitum presidium totius exercitus apparebant. Cum autem uidissent hostes, quod nostrorum acies immobiliter in suo loco constarent, non audentes irruere eminus substiterunt. Tunc dux nostri exercitus clamauit dicens: Eia uiri fortes, hec est hora de hostibus uindicari . Et cepit ipse precedere et totus exercitus ipsum sequi. Nec mora, statim in hostium phalangas irrupit, immixtique sunt simul et ceperunt


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uxoribus et filiis confugerant putantes se murorum ambitu interclusos summum frustrari discrimen. Sed nil profuit loci munitio, quibus non aderat diuina protectio. Nam uenientibus Tartaris et locum fortiter impugnantibus communi exitio traditi sunt appositoque igni ad decem milia ferme hominum cum loco et rebus miserabiliter conflagrarunt. Huius tam grandis et orribilis cedis testis est multitudo inhumatorum ossium, que in magnos coadunata tumultos, magnum spectaculum cernentibus prestant. 17Interea Tartarorum exercitus depopulata omni regione Transiluana, cesis ac fugatis


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uiolenter. Si quem uero ex his paululum trepidare conspiciunt nec in mortem sese tota mentis insania precipitare absque ulla cunctatione eius amputant caput. Ipsi Tartari non se libenter morti exponunt, sed si quem eorum in bello mori contingat, statim rapiunt et efferentes in occultissimo loco terre infodiunt complanantes tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod sepulture appareat signum. Nulla pene rapidorum fluminum eis aqua obsistit, quominus equis transeant insidendo. Si qua uero immeabilis unda occurrit, continuo in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant. 5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est autem in loco fratrum predicatorum apud Cesmam, latenti mausoleo infossus. Etenim gens nefandissima Tatarorum sepulchra christianorum et maxime principum sceleratis manibus uiolantes confringebant ossaque spargebant. XXXVIII. De fuga Hungarorum 1Itaque


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.