Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: loco

Your search found 2348 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 514-576:


514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum fortuna, non autem uirtute, insperatum dignitatis gradum consecuntur, obliti domesticae humilitatis, nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito colere


515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset consilio, excusare uidebatur. Stephanus Bather Coruinum cum exercitu persequitur;


516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

ac beneficentiae officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus,


517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore loco pugnaturus occupat. Transiluanus praefectus, ubi reguli copias adeptus est, amnem nullo prohibente uado transit, Coruinis insperato clarissimorum Hungariae ducum superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio aduersa insederat,


518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitas esse inuisa. Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad


519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam


520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem


521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci imposito, inde Albam Regiam oppugnaturus flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam - quos quidem uix oculis terminare queas ex


522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos formidinis impleuit, ut posthac agrestes etiam pene inermes manum cum Alemanis conserere auderent. Et profecto facile loco cedunt, fugamque arripiunt, qui solis missilibus fraeti rem gladio gerere totamque uim in hostem cominus effundere non sunt assueti. Per idem tempus, iam enim Hungaris laetior fortuna affulgere coeperat,


523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad signa frequens conuenit. Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui quidem prope seruorum loco habentur, possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat


524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio


525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

quam iustis formidinis causis moueri solet) Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei sese opposuisset. In quem Alberthus, haud quidem congressum refugientem, cuspidem infestam, ab armigero, qui praesto erat, sumptam dirigit,


526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

animum admittere debeamus? Enimuero, proceres Hungari, si uestri similes esse uultis, nullis potius quam nostris ipsorum exemplis utendum est uobis. Quis enim uestrum est adeo infima fortuna, qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum


527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem


528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret,


529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque


530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Turcas male pugnasse, exercitumque nostrum occisione paene occisum, quum temeritate atque imperitia ipsius prefecti, tum proditione, ut fama est, quorundam Choruatorum principum, quos ferunt Derencinum ad conferendas cum Turcis manus alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio


531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

uocant. Eo loci triduum se continent incerti, utrum in patentem campum descenderent, an ibi hostem operirentur. Acceperant enim ab exploratoribus suis haud contemnendam Hungarorum manum in proximo consedisse. Hungari quoque, quum aliquamdiu consultassent, quonam in loco Turcis occurrerent, atque hinc metu periculi, hinc praedę gloriaeque auiditate distracti sententias uariassent, quidam enim censebant, et hoc profecto salutare fuisset consilium, in monte pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum


532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit futura. Forte quidam mercator Rhacusanus, ubi illi in uinculis asseruabantur, negociabatur, qui quum captiuorum fortunam miseratus ―


533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

res euentus rari atque ideo haud tacenda. Turcae assueti, ut diximus, Dalmatas incursionibus uexare, quoddam ignobile castellum ad Vrpanum amnem situm ditionis Hungaricae, qua forte praedabundi ibant, oppugnare ex itinere statuunt. In ipso castello tres tantummodo uiri, siue loco freti, siue subito hostium superuentu a fuga interclusi substiterant, caeteris in proximos monteis metu hostili dilapsis. Turcae quod locus esset defensoribus uacuus ignari, propius ad muros paucos sensim succedere iubent, castellum sibi tradi petunt, pollicentes custodibus, si sese sponte


534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus. Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur. Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta est,


535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

audiens. Nam quum ille, duobus fere annis ante quam excessisset uita, usum linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in


536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo sese


537. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

genere in Rhoxanos aedito. Nam ne quid postremo calamitatis infelicissimę deesset genti, omnes qui aut ualetudine, aut senio itineris laborem pati nequibant, interfecti sunt, hoste barbaro, ac omnium immanissimo, beneficii loco saeuissimam inferente mortem, quam sane miseriarum finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem


538. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari


539. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos pesti a graui seruitute et sanguinarii praedonis manibus morbus, quasi beneficii loco forte datus, eriperet. Dalmatae maritimi Turcarum de agro praedam agentes sinistram in reditu fortunam patiuntur. Dalmatae qui maritimas Venetae ditionis incolebant urbes, Sicenses imprimis - et hi sane inter Italodalmatas


540. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti


541. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum


542. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

paucis post diebus peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis


543. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

ea urbs a mari distat) in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana emittitur, post Slauenorum in Illyricum irruptionem (ea est Dacica Gothorum gens, ut alio loco demonstrauimus) crebris terremotibus solo suapte natura humente et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat Dalmatiam, multis in locis ingenti proruisse


544. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum Hispanis destinarat, dux Francorum, dum in primam aciem equo prouectus Gallos ad pugnam hortatur (nam Consaluus suos iam terga dantes ac fugam spectantes in pugnam reuocauerat), tormento forte ab hostibus misso ictus


545. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil quod aut ipsis salutare esset, aut regi honorificum


546. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

mares fuere, quos inter natu minimus Caesar praenomine, dux Valentiniensium nuncupatus, audacia atque crudelitate quum in suos, tum in alienos ita notus extitit, ut omnis fere memoriae barbariem libidine atque importunitate aut supergressus sit, aut adaequarit. Hunc pater, pecunia, ut alio loco diximus, pontificatum nactus, uix puberem cardinalem designauit, ementitus non ex se genitum esse, sed ex uiro, cuius uxorem, quod satis constat, ipse adulterauerat. Qui ut magnis sceleribus rudimentum poneret, Gemium, Mehmethis Turcarum regis filium, iussu parentis, ut fama obtinuit, ueneno


547. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod institutis ac moribus illorum conueniebat, mercaturę incumbere, nec terra marique regendis imperiis implicari, propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes nullis aduersus hostem propriis armis munitae. Nam hae, ut alio loco dictum est, alienis armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt. Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit, qui dum eo iter


548. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

Ibi re prius ad consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea


549. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

acie Liuianus cum pedite Italico, qui sane hac tempestate imbellis est, et leuis armaturae externis equitibus primam Gallorum aciem, cui praefectus Mediolanensium, Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit, adhortatus suos in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod roboris in exercitu Gallico erat, impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam


550. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

Cypriosque descituros fuisse si, ad quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset. Porro non solum mediterranea Dalmatiae, sed etiam maritima eius regionis loca ad Hungaricam ditionem, ut alio loco diximus, antiquo iure spectare certum est. Quod quum Veneti non ignorarent, timerentque illarum urbium defectionem, ne quid Dalmatiae optimates respectu pristini et regii imperii moliri possent, in eos plebem clam concitasse in suspitionem


551. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus. Galli


552. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Primo ingens strages hominum iumentorumque tormentis utrinque aedita est, mox gladiis res geri coepta. Iam Gallo equite acriter instante Hispana acies nudata erat equestri magna ex parte auxilio, equitibus Hispanis aut captis, aut in fugam coniectis; pedes tamen eius gentis nondum loco motus acerrimam aduersus Vascones, Alemanosque atque Boëmos, Gallorum mercenarios, ciebat pugnam. Quod Caston Foisius conspicatus equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites


553. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut Venetos ad exercitum legatos Heluetii uincirent, quos mox accepto stipendio liberos abire permiserunt. Ipsi uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio.


554. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto


555. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

a Baiazethe ad colloquium missum aggreditur et fugat; mox tamen ipse a Baiazethis exercitu uincitur. Igitur Selynes spei plenus patrem Constantinopolim uersus, ut dictum est, iter habentem sequi coepit, uestigiis eius ita insistens, ut ubi pater noctem egisset, ipse eodem loco postridie se reciperet, eo consilio, ut si Achimathi, ut rebatur, transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario


556. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet


557. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus ferre populos urbibus inclusos suisque legibus, non regum arbitrio aetatem agentes, nisi aeque ac agrestes metu coerceas, facile obsequium exuere, fidem mutare, regumque imperia contemnere. Porro reges eodem loco urbium cultores ac rusticos habendos esse censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine distinguant. Inde Italis


558. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

homines inclementi ac dura affligunt seruitute. Quid enim refert seruilibus operibus praemi et seruum esse aere paratum, aut bello captum? Nempe fortuna haudquaquam haec inter se differunt, quamuis nomine tantum distinguantur. Neque enim Hungarica nobilitas uos, colonos suos, ciuium loco habet, sed ut mancipiis dominatur, aeque ac belli iure liceret, in uos hostilia exercet. Immo uix luce ista, qua promiscue homines cum pecoribus utuntur, uos dignos censet. Caetera omnia, quae uobis cum nobilitate communia esse debent, sibi ipsi nobilitas seorsum nefarie uendicat.


559. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare haudquaquam tutum uidebatur. Nempe Selynes Europaeas regiones non adeo uacuas exercitu reliquerat, quin


560. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

et bonae spei plenus elocutus, tubas et cornua canere, atque tympana pulsari clamoremque tolli, simulque hostem inuadere iubet. Turcarum copiae trifariam erant diuisae: in dextro cornu Asiatici constiterant, laeuum Europaei tenuere. Selynes cum his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam


561. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

plerosque uiros exanimat, contemptio. Post hoc praelium Selynes, ut Armeniis ostenderet se uictorem esse hostemque in fugam coniectum, petit Taurim urbem ad Araxem sitam, sedem nunc regni Armeniae, nec multum ab eo loco, in quo pugna commissa fuerat, distantem. Vrbem hanc puto Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane


562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

magnoque labore per Cappadociam Minoremque Armeniam tormenta aenea plaustris trahens ad Euphratem peruenit, qua is Melanta fluuium, ex Argaeo Cappadociae monte profluentem, accipit Ciamachumque oppidum in Maiore Armenia aedito loco positum praeterfluit. Valde enim cupiebat illo oppido potiri, ut et ibi praesidio imposito, circumque ea loca stationibus militum collocatis, prohiberet Sophenum auxilia Minoris Armeniae regulis portare. Quorum regiones ipse aggredi suoque imperio adiungere animo


563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

adiungere animo proposuerat, ne inter suum ac Ismahelis imperium ullus esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque traiecto cum copiis ac tormentis Euphrate breui ad spem eius euentus respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes


564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

postulasset. Alaudola accępto hostium aduentu haud cunctatus est his obuiam ire. Caeterum uix conserto praelio Alaudolani seu dolo, seu metu terga uertunt. Regulus inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos profugit, quamquam a suorum perfidia ac parricidio sese loco tutari nequiuit. Nam nobilitas, quae sub Alaudolae imperio degebat, ubi sensit reguli morte aut deditione Selynis iram mitigari ac expleri posse, magis periculi quam fidei memores, scelerato inter se consilio inito Alaudolam adeunt, monent ut sibi, liberisque suis et regno


565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent, ipsis potius quam Polonis parerent, conati sunt Rhoxanos, quos Rubros uocant, a Polonorum imperio fraude primum


566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

ne ullam occasionem nouis rebus praeberent, excitos sedibus suis Constantinopolim traducendos curauit, dato negocio Ionae Dalmatae, qui eos nauibus imponeret. Et quia Ionae spem ostenderat Selynes Caërensis satrapeae, Caërenses, ipsos praesertim diuitiis claros, Ionas sibi conciliandos ducens, loco ditium tenuiores ciues ablegauit, retentis his domi, qui eum donis, ut fama est, largiter coluerant, simul quorum amicitiam aucupabatur, magis suis quam regiis rationibus inseruiens. Nempe si opulentioribus sociis praeesset, maius emolumentum sibi inde prouenturum sperabat. Quae res


567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

regionibus, quae loca praesidiis munienda uisa sunt, ea, praesertim maritima, militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et


568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim onerarias naues, libratoresque tormentorum e toto regno euocauerat, et fossorum non mediocrem manum ex eo genere hominum, quibus uenas argenti (sunt enim in multis Turcaici imperii locis


569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

esse quam regnum a pietate et iustitia auspicari, omnium primum in patris memoriam templum cum magnificis aedibus erigere instituit, himaratum Turcae uocant, hoc est hospitalem domum, in qua esculenta rogatoribus peregreque aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis


570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

omnibus fere, quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec


571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant. At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria corpora sua non opponere, sed ne ligneas quidem


572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

incessit, ut de tradenda arce, insciis primo Hungaris, colloqui cum hoste per literas sagittae alligatas atque ad stationes Turcarum abiectas ultro coeperint, quamquam ruina illa aditum in arcem haudquaquam patefecerat, sed potius difficiliorem hosti oppugnationem reddiderat, ruinis praecipiti loco pedum uestigia haud recipientibus. Collis enim ex planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus erigitur, difficili propter praecipitem accliuitatem aditu. Itaque Moesi, incursando agro hostili et latrociniis tantum


573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam Christianum supra modum crescere imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat. Taurunum a quibus conditum; Rhasciani vnde dicti; Salomon, oppido munito, exercituque dimisso, Hadrianopolim triumphans reuertitur;


574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

in Iazyges Hungaros praedatum missi, a Ioanne Scepusiensi primo congressu terrentur, et in Moesiam refugiunt. Ita igitur Taurunum amissum est. Quod quidem oppidum olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus


575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

fractum belli consilia ommisisse, eos populationibus terrendos statuunt. Itaque rex, ex amicorum sententia treis duces, qui prouinciis Danubio adiectis praeerant, cum suis quemque copiis, addita insuper manu praedatoria ex illis equitibus, quos alio loco diximus achangias appellari, ultra Danubium in agrum Iazigum Hungarorum praedatum misit. Qui quum ad fines Transyluanae praefecturae satis occulte peruenissent, haud tamen fefellere Ioannem Sepusiensem, eius regionis praefectum. Itaque Turcae ne


576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent. Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.