Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: loco

Your search found 2348 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 664-689:


664. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli Heremitae. Deinde oppida nominata Veresmarth et Lazkó. Mox Dravi fluminis ostium, a quo Valcó comitatus sumit initium, et Baroniensis desinit. Post arcem Erdewd, de qua supra, nullo honore habitata, in


665. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

obscurus priscis temporibus, nunc parvo admodum possessus homine. Deus bone, quam ubique optimae et foecundissimae terrae tristis nobis facies apparuit, quam inculta omnia, quam et agri et vineae veprium horrore insessae, quam omni in loco rarus agricola, rarum pecus et crebra solitudo. Noster nauclerus, homo Rascianus, referebat, quod qui olim salvo nostro imperio una in villa numerus erat colonorum, nunc in XXX. vix par inveniri potest. Quid de deletis pagis censeas


666. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

malitis, stuba, ea amplitudine, ut aliquot millibus hominum hospitia suppeditare possit. Ab Uylaccho Corosca castellum et mox Banmonostra, Syrmiensis olim episcopatus sedes, arx cum oppido non incelebris, et edito atque amoeno loco, Danubioque imminenti posita. Nunc jam solo loco et exili vestigio ruinarum nota, nec colono, ut ante, possessa multo, desolatis et in solitudinem redactis innumeris tractibus vinearum, quibus a


667. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hospitia suppeditare possit. Ab Uylaccho Corosca castellum et mox Banmonostra, Syrmiensis olim episcopatus sedes, arx cum oppido non incelebris, et edito atque amoeno loco, Danubioque imminenti posita. Nunc jam solo loco et exili vestigio ruinarum nota, nec colono, ut ante, possessa multo, desolatis et in solitudinem redactis innumeris tractibus vinearum, quibus a continenti latissime in coronam vallabatur.


668. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

campos in superiore Pannonia sitos lapsus, Titulii alluit promontorium, quod habet in dextro latere. Inde paulo ultra cursu provectus et in paludes sparsus, uno tandem ostio, Zalonkemeno opposito in Danubium cadit. Adjacet in hoc loco Titulio longior quaedam quam latior palustris planities, eaque adeo humilis et depressa est ut quotiens vel Danubius vel Tibiscus excreverit, aquis tota occupatur. Haec idonea esse potest usibus bellicis, quod aliquando memini me


669. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

moxque hinc torquente se in orientem Danubio, sub ipsis moenibus ab occidente tergo recipit Savum, lato quidem ostio, sed nec violento nec praecipiti. Sine aestu veluti in amicitiam quandam et consanguinitatem invicem copulantur. Jam hoc loco eminet ripa paulo in aquas prominens, pendensque a septentrione et ortu et occiduo. Quicquid a meridiana plaga habet continens, id planum est et late fusum, nec nisi in tumulos et mediocres colles assurgens. Ubi vero Belgradum sedet,


670. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quam nos egimus, tota sit latitudo Mysiae, nullum aliud flumen vidimus, praetereoque illud, quod Moravam incolae vocant, visa etiam ejus eruptione in Danubium ad Zmiderovium, sub ipsis poene moenibus e regione orientis, quo loco Tricornium ponit Ptolomaeus, sine dubio in eam veni fidem, ut et hic Morava Moschius sit, et Zmiderovium Tricornium. Quandoquidem nec ab re inditum fuit nomen huic civitati Tricornio, quod in triangularem sive tricorneam figuram sit


671. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

autem tractus juxta veterum limites, ab ostio Tibisci fluminis ad cataractas Danubii erat. Ab his in Pontum Getarum terra censebatur. Nunc ii Valacchi Transalpini et Moldavi sunt. Quod vero et Varadinum Petri et Zmiderovium opportuno loco ad arcendos Dacos positum sit, nunc etiam apparet, quum quicquid est planitiei, quae Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles existunt insignes et vicini inter se, alter Mezew-Somlio,


672. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

oculis aut sub specula quapiam situm est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones sinistri lateris Danubii Turcae excurrere solent, semper ad Varadinum Petri vadum habent, ut nullo alio loco commodius. Verum hic prorsus nos III. die Augusti digressi 3. a Danubio, idem recta in orientem conversus est, Mysiae nos interiora petiimus, et gradientes dextro latere amnis


673. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

omnia, idem per veteres colonos restitutus, quemadmodum mutarat dominum, ita mutavit et nomen, dictusque est ab his cervis, in verutorum formam fastigiatis, Rasgni, quod vocabulum Illyricum est. Proinde hoc primum loco, hospite nostro nobis referente, didicimus, viam, qua pergebamus, stratam esse in Romanum morem, et Trajanam appellari, sumereque initium apud Belgradum, et ad Constantinopolim desinere. Miratus sum tanti imperatoris memoriam adhuc


674. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

oppidum Nessum labitur, pauloque spatio unius milliaris illinc cursu provectus, condit se in Moravam, non multo infra eas angustias, quibus Scardus ad Orbellum non est admissus. Sub hoc igitur Orbelli initio situm est Nessum oppidum loco plano et satis amoeno, nullo tamen decenti ordine vicorum distinctum, et nisi mercatoribus abundaret, et antiquae urbis tanta vestigia haberet, vici specie esset. Montium


675. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

eisdem adhibent, ut appareant copiosiores, rejiciunt in tergus et in unum quoddam velut rete astringunt, et demittunt infra cingulum. Hoc virgines. Maritatae coactis crinibus altius, vittae postrema varie sericata demittunt loco crinium ab occipite. Reliqua quae dicentur, utrisque communia. Pileos habent ut lances ex tenuissimis virgulis factos, ita ut ea pars, quae apud nos caput obtegit et superne est clausa, apud hos aperta est, summoque


676. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ad omnem motum crepitantibus. Ad hoc et capiti nihil non ex omni genere tum florum tum herbarum, quae habent quippiam gratiae peculiaris, uvas praeterea et glandes et baccas et similia indunt in circuitum. Aures vero quaterno et quinterno loco vulnerant punctim, appendentque eis plumbeas inaures, pondereque longe graviores quam valentes pretio. Habent simili ex materia manicas et dextrocheria. Sed seniores foeminae et promiscue tam virgines quam vetulae annulos aeneos


677. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

campestris civitas sine muris, late et in longum patens, ac frequens aeque habitatoribus ac domorum copia, et Bulgarorum ingens emporium, multo mercatorum concursu celebrata, sita in plano sed paulo edito loco, sub monte Vitossa incolis nominato, ac in Orbelli montis fine habito, qua idem Orbellus ad V. mille passus ulterius progrediendo Haemo ac Ciabro flumini propinquat. Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes


678. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

frequentiam, eaque etiam causa viatores quoque in agmen coire oportebat, quum illac erant transituri. Postea quo tempore Belgradum nobis ademptum est, passae cujusdam industria Solimanus princeps incolas collocavit, neque in hoc solum loco, sed per totam eam viam qua Haemi juga transcenduntur. Et insuper passim locis magis infamibus vicinos pagos jussit custodiendi gratia excubias apponere, quas singuli pagani ordine inter sese partiuntur stipe e communi exhibita. Haec


679. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

unus dumtaxat homo excubat. Nec aliud ejus officium est, quam ut ubicumque vel in via vel in sylva viderit homines, tympanum pulsat, innuitque eo signo hominibus memoratis, animadversos esse ab excubiis. Jam si forte fortuna quopiam loco latrocinium fuisset commissum, ejusdem loci mox incolae sub quaestionem coguntur, et nisi aut fassi fuerint, latrocinium suos homines commisisse, aut ostenderint, quinam commiserint, aeque poenis multantur, ac si ipsi revera


680. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

medius assurgit, manifeste apparet,tutelae cujusdam causa castellum ibidem factum fuisse, quum et angustiae illae natura fortes sint, et alia in parte nulla commodius via deduci potuit vel veterum judicio, qui si alibi quopiam loco mitiora juga repperissent, non est dubium, quin studuissent commodis viatorum. Sed in Vetren quoque pago simili in jugo hisdem montibus interjecto, quadratae arcis extant ruinae supra etiam terram evectae. Cujus longitudo XL.


681. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur, atque ad Vethrem pagum appellitur, qui locus ultimus est hujus transitus, ex eoque brevi lenique clivo in Philippicos campos descenditur, et ad Strymonem amnem acceditur, mons ipse hoc loco ab ipso summo vertice, de quo supra memoravimus, pandit se velut in duo brachia, sinistroque orienti exposito, in Pontum dirigit. Dextro vero primum meridiem mox occidentem petit adusque maris Aegaei littora. Ipsa summitas


682. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tantum pertransivimus. Verum quantum parvo spatio temporis eandem urbem perspicere potuimus, quod praetextu annonae vespertinae comparandae extorsimus, et pauxillum in altera ejus parte, qua exieramus, moram traximus, pulcherrimo iu loco, in latissimis campis et fertilissimis sita est. Turcis vocatur Philibé, Thacibus, Bulgaris et Рhilibé. reliquis linguae illyricae hominibus, quibus est possessa potissimum, dicitur


683. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

nisi quod qui eam sustentare et propagare deberent, paulatim in turcicam degenerant, deficientibus senibus, et pubertate liberioris status illecebris pellecta; et simul ostensis digito tribus monticulis, et quartum, sedem civitatis, quo loco Philippus arcem collocaverat, cujus adhuc apparent vestigia, eo, inquit, in utroque vertice, duos e tribus demonstrando, duo olim fuere amplissima monasteria, sic enim parentes suos a majoribus accepisse, illudque, quod in


684. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

haustum fuisse monasterium. Et nunc eo loci cavum extare, ac videri murorum summersorum summitates, ipsumque monasterium divae Mariae virgini fuisse dedicatum. Monachi intus existentes expertes fuisse periculi. Aliud, quod in arcis loco erat, quum jussu Turcae demoliretur, quo ejus ruinis aliud quippiam aedificii conderet, LXX. ex iis, qui sacrilegis manibus domum Dei frangebant, subitis mortibus per intervalla dierum, dum instant operi, fuere prostrati; miraculo


685. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

erat luto obrutus ac foedatus, fuligineque et fumo omnia circum denigrata, ut obturatis naribus praeterierimus partem ejus non ultimam. Alluit autem Philippopolim Strymon fluvius, qui ortus in Haemi montium jugis, quo loco idem recedit ab Orbello, quae juga antea dixi, summa haberi, labitur per campos Philippicos, lato alveo, aquis limpidis et piscosis, primumque ipsam urbem Philippos sive Philippopolim attigit dextro latere, suburbiis ejus in sinistra


686. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Muztapha. Hic enim Bajazitti principis temporibus, gravi jam senectute effoetus et opulentus, quum expiandorum peccatorum gratia pro more gentis suae vellet publico commodo opus aliquod condere, ponte decrevit Strymonem jungere, idque eo loco viae publicae, quo et difficilem et periculosum transitum viatoribus exhibebat. Aggressus itaque opus magnae et molis et impensae, magna mente illud perfecit, facileque cum veteribus certare


687. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hoc sentiant, aliique Macedoniae, alii Thraciae oram hanc attribuunt, et facile futurum arbitror, ut harum provinciarum veteres termini confundantur et excidant, si hoc imperium majora sumet incrementa. Sed jam ad Strymonem, post quem suo loco etiam de aliis hujus Thraciae partis amnibus: Tonza, Neso, Hebro, Melani, Arzo, Athyra et Bathynia attingemus quaedam non indigna consideratione, multisque et veteribus et novis praeterita; qui amnes hoc ordine, ut nos posuimus,


688. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ordine, ut nos posuimus, Strymonem sequuti usque ad promontorium Chrysoceros appellatum, in quo situm est Byzantium, cursum in mare tenent, praeter Tonzam, qui miscetur Strymoni. Quare ortus Strymon in Haemi montis radicibus eo fere ipso loco, in quo recedit ab Orbello, ab Izcaris quoque fonte, quem Ciabrum veteres vocavere, ut jam a nobis ante dictum est, haud multum disjungitur eo modo, quo a Rheno Danubius. Simul ac autem caput exerit, tenuem admodum referunt esse


689. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo deinde quinque: Topolnizam citra oppidum Tatar Pazarcik, ultra Jadinam paulo post Cruzkam; inde Gergovam, mox Tonzam eodem fere loco sub Hadrianopoli, quo Ardam. Ubi ponte etiam ligneo jungitur Tabaclar ab opificio coriariorum Turcis nuncupato, quod ibidem exercetur propter aquarum facultatem. Nec plura discere potuimus, praesertim quae a dextra ora in eum


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.