Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: loco

Your search found 2348 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 705-720:


705. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque damnat. at quibus rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum ponderibus


706. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

MANVTIVS, singulari vir eloquentia doctrinaque ornatus, ea mihi conditione donavit, ut eum Latinis hominibus Latine loquentem communicarem. quod ego mihi oneris imponi pro mutua benevolentia facile sum passus. quamquam me non lateret, quam difficili in loco versaretur eorum industria, qui Graeca Latine interpretanda susciperent. Nam si Graeca cum Latina lingua conferatur; qui, quaeso, illa plenius, quid hac ieiunius inveniri queat? quod nos in quodam nostro libello, satis copiose, satisque, ut


707. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis


708. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque


709. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

Mox, quae ad Epidamnum, ad Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in urbem Spartam, et orationes illic habitas adversus Atheniensium civitatem, commemorat; atque haec ita producit, ut ad versuum duo milia consumat. quo demum in loco altera de caussa, quae et est, et ipsi videtur esse vera, disserit; hinc exorsus: Decreverunt autem Lacedaemonii, solutum esse foedus, atque Atheniensibus inferri bellum oportere: non tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium


710. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

tunc non iam esse ultra ferendum censuerunt, sed omni studio conandum, ut eorum potentiam, sumptis armis, si fieri posset, everterent. Oportebat autem illum, cum belli caussas indagare coepisset, eam quae vera esset, quaeque ipsi probaretur, primo loco tradere: quandoquidem et natura postulabat ut priora posterioribus anteirent, vera prius quam falsa discerentur; et ipse narrationis ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius


711. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta, laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius, quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de Pericle dixisset,


712. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 257 | Paragraph | Section]

ἀνείλοντο, καὶ ἀποπλεύσαντες πρὸς τὴν πόλιν τροπαῖον ἔστησαν. Hoc est; Demosthenes autem, et Menander, et Euthydemus, qui duces in Atheniensium naves conscenderant, cum se loco movissent, sine mora ad portus fauces, captas iam et occupatas, adnavigarunt, ut per vim sibi exitum pararent. quibus Syracusani, eorumque socii, cum totidem navibus occurrerunt: ac primum quidem partem illarum ad exitum custodiendum collocarunt,


713. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 257 | Paragraph | Section]

pararent. quibus Syracusani, eorumque socii, cum totidem navibus occurrerunt: ac primum quidem partem illarum ad exitum custodiendum collocarunt, altera totum undique portum tutabantur. quod eo faciebant, ut omni ex parte a peditatu adiuti, quocumque in loco naves constitissent, in Athenienses irruerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos, Sicanus et Agatharchus, alterum uterque totius exercitus cornu tenens: Pythen, et Corinthii, medium habebant. atque Athenienses quidem alii, postquam ad fauces


714. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea quod neque progredi, neque inhiberi naves possent; sed


715. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

gestas audirent, magis ad res novas excogitandas incitabantur . In quibus, si structuram demas, ne verborum quidem figurae audientibus iucundae sunt. His postea aliud caput adiungit, quod poetico, vel potius dithyrambico apparatui magis, quam huic loco, videtur convenire: τῶν τ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ: καὶ τὴν εἰωθυῖαν τῶν


716. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam


717. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

attinet, culpa vacent. In secundo igitur libro, Lacedaemoniorum et sociorum contra Plataeenses bellum scripturus, subjungit, missam a Plataeensibus ad Archidamum, Lacedaemoniorum regem, legationem, cum ille regionem vastare ac diripere vellet. quo loco orationem, quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac neque modum excedentem, neque infra modum subsistentem, affingit. ibi tum locutione pura admodum, perspicua, ac brevi, adhibitis aliis, quae in hoc genere


718. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum permittit. Iam huic tam praeclare tamque exquisite conscripto dialogo, alium quendam, quem isti eius characteris admiratores maxime extollunt, conferamus. is autem est eo in loco, ubi misso ab Atheniensibus contra Melios, Lacedaemoniorum coloniam, exercitu, ante initium belli, ducem Atheniensium ait ad colloquium cum Meliorum senatoribus venisse, in quo de belli solutione ageretur: cumque ab ipso statim initio, quae ab


719. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

diversa: quae quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum partem additamenti loco assumam, quam Atheniensis a conventu discedens dixit: ἀλλ᾽ ὑμῶν τὰ μὲν ἰσχυρὰ ὄντα ἐλπιζόμενα μέλλεται, τὰ δὲ παρόντα βραχέα πρὸς τὰ ἤδη


720. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore loco, quam nunc est, fuisse rempublicam futuram arbitror . His similia sunt et illa: εἶτ' οἴεσθε, εἰ μὲν αὐτὸν μηδὲν ἐποίησαν κακόν, μὴ παθεῖν δὲ φυλάξαιντο ἴσως, τούτους


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.