Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: unum

Your search found 2193 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1468-1497:


1468. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod primum post longum temporis futurum eum congressum cognovimus, quo nostrum nemo


1469. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

verius disseruit, tanti non sunt ut reppellantur. Quae autem de aevi nostri pravitate composite quidem ad mores, ad rem autem parum accommodate attulit, ea laudanda potius sunt quam reppellenda; plus enim audienti utilitatis quam defendenti laboris afferunt. Id unum haud iniuria fors questus videtur quod a prisca illa sinceritate puroque agendi candore prorsus est descitum. Loquar an silentio rem praeteream animi pendeo; nam id ipsum dudum iam me torsit. Prorsus ut defendam, haud unquam fecerim; id hac tamen temporis necessitate


1470. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

actiones referuntur. Illud itaque, quod consequitur, de familia videamus. Quo in genere id primum cavere oportet ne peregrinam a servitiis turbam habeamus. Hoc enim et est et habetur patriae perniciosum acerbeque in priori episcopo a gente nostra est adversum, ut unum fere istud sit quod Croatas externam nonnihil dominationem faciat aspernari. Huic proximum est ita suos in officio servos continere ut nec querendi iis de domino nec fastidiendi occasio detur; nam id quoque ad famam popularem non parum confert eos habere servos qui suum


1471. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quid pecoris, quid terrarum, quid suppellectilium sit ipsaque id propriis nonnunquam oculis lustrabit; at vero nullas pro hoc antelucanas vigilias, non nimiam illam contentionem nec continuam furentis instar cursitationem pro hoc impendet. Finiam de uxore dum unum adhuc documentum subiunxero: nimium quoniam infirmior ille sexus est quam ut omnibus providendis sufficiat, fuerit fortasse haud inutile si partitis administrationibus res geratur familiaris. Itaque agros quaeque remotiora sunt, vir reservabit, ea quae propius adsunt,


1472. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

usurpationibus potestatis executivae obsistere non possit. Ipsa denique constitutio nostra rimas habet, per quas potestas executiva ad usum leges ferendi facile eluctari potest; nimirum disiecta per totum corpus iuris legislationis obiecta nullibi compendio et sub unum obtutum ita collocantur, ut ex sola constitutionis inspectione et executiva potestas limites suos perspicere et, si illos excesserit, per legislativam sine ambagibus ad eos possit revocari. Obsoletis, quae de periodico diaetae celebrandae termino perlatae fuere, legibus


1473. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

munus ad mentem Fundamentalis Andreae II Decreti articuli 16. et 30. conferatur, ac alii etiam magistratus non sanguini, sed capacitati et meritis tribuantur; ne iurisdictio militaris et politica; aut haec et iudicialis; immo ne politica quidem et cameralis in unum idemque individuum congerantur, et ne uni soli individuo ulla potestas privative conferatur; denique ut magistratus omnes tanquam instrumenta potestatis executivae de omni, de quo potestas legislativa rationem habere voluerit, facto eam reddere teneatur: si, inquam, omnia


1474. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

litteras causa operam vestram huic vivendi generi addixisse. Ita vos animatos dum plane confido, superfluum certe reputo vos pluribus hortari, ut, quam de vobis publicum concepit opinionem, quam vos ipsi apud Augustam concitastis expectationem, explere non intermittatis. Id unum est, de quo vos monere constitui, ut quoties vestras subiveritis Cathedras, ita semper animo vobiscum reputetis, tamquam sub Augustis Clementissimae Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem. Vestra, viri clarissimi, memoria id unice saepius revolvite, quod in


1475. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sciendi sitis in iis excitetur, sine qua nemo aliquem in litteris progressum fecit. Id autem haud secus facilius praestabitis quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam incitamenta, quam modum eadem proponendi cujusque indoli accommodaveritis. Unum adhuc est, de quo vos in particulari commonendos existimavi, clarissimi altiorum Facultatum Professores; Vastae omnino ac propemodum immensae sunt, quas tradituri estis, scientiae, spatium vero, quod singulae absolvendae Augusta designavit, sat


1476. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vero an non sibi quodpiam promovendae tanto felicius iuventutis institutionis consilium suppetat, quaeritabo, id tamen antequam praestem, pauca tantum quodam ad vos praefanda existimavi. 4. Doctrinae facundiaeque vestrae, clarissimi professores, testem me ipsum habetis; unum adhuc est quod a vobis maiorem in modum contendo, nimirum ut vestram dicendi explicandique rationem ad mediocrium usque discipulorum captum demittatis, ut attentionem iuvenum saepius omnique meliori ratione excitare studeatis, denique ut non tam id spectetis quam copiose


1477. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus agriculturae residuae manus adsint: cum denique has in Hungaria adhuc deesse, in Elaborato status actualis §-pho 51. ostensum sit, censebat Deputatio legem illam non tantum porro etiam confirmandam, sed ad alia


1478. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

incolarum classem ad aliud vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse. Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo


1479. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cultura in mechanismo consistit. Hic nonnisi rem oculis spectando et operationem practice tentando debite condisci potest; et ideo omnes hactenus de cultura diversorum productorum, licet vernaculis linguis vulgati, libelli exiguum effectum produxerunt. Nec sufficit ut unum tantum aliudve individuum in Comitatu utilem ejusmodi manipulationem teneat. Quo Patria reale inde emolumentum capere possit, debet illa in vulgus propagari. Id autem non secus, quam per gradualem illam


1480. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

seu libera rebus suis utendi facultas exigit, si enim pars una velit, alia nolit cordum educare, una eorum libertate hac semper privari debet; interest proinde ut minor potius quam major pars hoc jure privetur. Si minoritati deferretur, tunc jus reclamandi usque ad unum singularem compossessorem extendi deberet. Jam vero id juri proprietatis prorsus adversatur, ut propter unius dissensum, complures alii eam, quam possunt, e fundo suo utilitatem capiendi libertate priventur.


1481. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

legem hanc perferendam esse demisse existimavit. Articulus XVII. De regulandis contuberniis. § 49. Magistratus civitatum unum aut, si res exigat, plures e gremio sui caeharum magistros constituant, sine cujus assensu et praesidio nulla caeha sub mulcta pecuniaria congressum celebrare ausit. Motivum. Et necessaria pro excitanda industria libertas,


1482. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Exoticarum Provinciarum rubrica, quae in tabella separatim occurit, etiam Polonia contineatur. Adhuc portus Tergestinus et Fluminensis sub eadem portuum maritimorum rubrica conjunguntur; ubi tamen dirigentis dicasterii multum interest nosse, quid per unum, quid per alium portum seu intret seu exeat. Adhuc cupri, quod e Regno effertur, totum pretium in tabellam ita inducitur, tamquam illud in paratam influxisset: cujus tamen contrarium in Elaborato Status Actualis §-pho 88. ostensum est. Quod summum


1483. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse


1484. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquot individuis, sed de integro populo sermo sit) adeo relativa est ad massam circulantis pecuniae circulationisque celeritatem, ut hae se mutuo producant, et sicut sine hac nulla industria existere potest: ita haec vicissim illam adaugeat; et ideo dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis. Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis


1485. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

jure et in politicis et in oeconomicis, et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis Provinciis noxios vectigalis favores sollicitavit; id unum semper flagitavit, ut aequo cum illis jure in hac linea habeatur; si Hungaria Germanicarum Provinciarum a dicasteriis suis independentiam diserte semper recognovit, quo jure illarum dicasteria de vectigali adeoque de commercio Hungarico possunt arbitrari?


1486. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc per jurisdictiones instituendam decrevisse. Motiva. Commercii cursus varias de tempore in tempus subire solet revolutiones; si mutatio aliqua in substantialibus intercedat, totum vectigal de novo coordinari, si unum tantum aliumve articulum particulariter respiciat, horum portoria circumstantiis temporis attemperari debent. Substantialis in cursu commercii mutatio raro intercedere solet, et tamen a 1775. usque 1788-um, adeoque intra 13 annos, tria nova vectigalia Germanica edita


1487. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rectificandis, quae hi proposuerant, sumtuum schematibus, e Departamento Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes labores comitatensium


1488. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes labores comitatensium geometrarum immediate direxerint. Hydraulicum vero Departamentum


1489. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 121. Quodsi tamen circa ordinationem ejusmodi seu per jurisdictionem aliquam, seu per privatum etiam, cujus interest, difficultas obmoveatur, Consilium recurrentes sufficienter audiet, et si hi novam petant revisionem, ad hanc peragendam unum ex adjunctis, sumtibus reclamantis, ad faciem loci exmittet, et hujus opinionem non jam solus director, sed totum simul Departamentum revidebit. Si Consilium erga hanc etiam relationem opus bono publico proficuum fore judicaverit, effectuationem ejus


1490. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per erigendos in adversa ripa aggeres aut aliquam fluvii transsectionem terrena sua inundanda, vel a contrario aquam a molis suis subtrahendam esse existimet. Et in hoc casu nullum aliud medium superest, quam ut reclamanti aut unum, aut, si postulet, duo etiam novae revisionis beneficia concedantur. Post has vero emananda benigna resolutio non obstante ejus contradictione in effectum deducatur; secus enim aut revisiones in infinitum procedere deberent, aut utilissimum etiam, imo quandoque


1491. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

una necessarius etiam circa suscipiendam, exercendam, et deserendam hanc professionem politiae ordo praescribatur. In opere hoc et ad subsistentia jam hoc in genere in Germanicis Provinciis instituta, et ad peculiares, quae circa unum aliumve fluvium occurrere possunt, circumstantias reflectet, illudque comitiis praesentabit. Motiva. Ut regulatio nautarum fundate elaborari possit et multae locales jurisdictiones, et status mercantilis, et praecipui


1492. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut omnis limitatio cum interventu electae communitatis et possessionatae nobilitatis, juxta pluralitatem votorum peragatur. Praescripsit lex remedium hoc pro repartitione contributionum, et ab eo tempore aut nullae eatenus querelae oriuntur, aut per unum recursum statim complanantur. Eadem causa eundem utique effectum etiam quoad limitationem producere debebit. § 143. In locis dominali jurisdictioni subjectis officinam aperiendi


1493. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem domini terrestris dependet: domalis tamen quaestus etiam cum illis articulis, qui in officina ejusmodi prostant, aliis per dominum terrestrem interdici non potest; non potest etiam dominus terrestris coemtionem alicujus articuli in terreno suae jurisdictionis ad unum tantum mercatorem restringere, sed haec libera semper omnibus patere debet. Motiva. Quod in arbitrio domini terrestris situm sit officinae erectionem admittere vel prohibere, id ex


1494. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercium restringendum esse existimaverit; propositio enim haec complures re ipsa recipit considerationes. Ac Regnum quidem multorum extraneorum Articulorum importatione perinde ac propriarum mercium exportatione opus habet, neque unum hoc commercii genus absque alio subsistere potest. Verum si importatio superet exportationem, Regnum in passivo versatur; id autem si perduret, internae Regni vires quotannis diminuuntur. In moderna enim Europae situatione pecunia pro nervo


1495. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

fieri possit. Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest.- Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat; tale autem in Hungaria esse illud, ne cui, nisi consentienti nobili, taxa


1496. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

fundi simpliciter evanescunt; quodsi vero totus generalis cassae proventus e quottis per particulares comitatuum cassas subministrandis consistere deberet, ad quid inutiles in 52 perceptorum stipendia sumtus, quando conferendam per omnium comitatuum nobilitatem summam unum aliudve individuum minoribus impensis administrare potest. An per spontanea ejusmodi in comitatibus oblata vel prima vice notabile aliquod conflandum sit, tuto determinare non licet. Ut singulis annis notabile quid accedat, ne sperari quidem potest.


1497. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

exinde vero sufficientem pro usibus commercialibus annuum fundum conflandum esse sequenti calculo ostendi posse arbitratur; interesse quatuor millionum efficit 200 000 florenos, annuus salis fundus infert 180 000, conflata hactenus e fundo hoc summa adminus ad unum millionem accrevisse supponitur, adeoque ejus interesse in 50 000 assumitur, et sic prodit annuus 400 000 fundus. Oblatum tamen hoc non secus fieri posse arbitratur, quam ut congreganda per comitatus nobilitas per exmittendos ad Diaetam deputatos suos


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.