Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: unum

Your search found 2193 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 638-642:


638. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab officio


639. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

datis tum acceptis, aucta et communita fuerit, quandoquidem tanta me humanitate, tanta animi hilaritate ac rei tuae domesticae largitate superioribus annis ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo honorifice pro voto et conditione mea habuisti, ut te non solum prae caeteris amicis unum potissimum, verum etiam non secus, ac meipsum amem. Par pari itaque referas, et amantem redama, teque a me maximi fieri credas, velim. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII.


640. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

quod attinet, quam vellem aequius benevolentiam ac studium meum et officia in te expendisses, quippe qui reculas tuas ex hospitio, quo utebaris, custodiae meae, ut jusseras, admissis tribus juratis civibus Budensibus, in domum avunculi mei transtuleram. Duas cuppas, unam sellam turcalem, tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen praetexendo, eripuit et divendidit, dum caetera omnia, quae


641. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

declarabit, quam male multi Christiani superioribus annis de se senserunt, eique falso conviciati sunt. Omnem ex Hungaria militem, omnes proceres, omnem nobilitatem ad se accivit, relictis Budae, aliisque in locis, exactiore cura conservandis, firmis atque opportunis praesidiis; Transsylvanos ad unum in arma domibus evocavit, et in aciem unam cum eis concessit; Stephano Maylad et Emerico Balassa vaivodis Transsylvanis obstruendi, impediendique materia semitas alpium provinciam injunxit; Brassoviam et Cibinium validas hujus regni civitates externis praesidiis communivit, diffisus Saxonibus;


642. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section]

tu, quem domini loco habeo, dare non recuses, praesertim cum petita recusare magnis viris indecens ac humile esse perhibetur, eoque magis si nihil citra honestatem petatur. Sed ne effrons esse et jam extorquere videar velle, quod facilius quidem dabitur, quam ut pluribus verbis petendum putem, hoc unum addam, me cum fiducia petere, ex eo, quod inter caeteros regni hujus proceres, ad quem in re mea, eaque sane summe necessaria ac difficili certiore spe accurram, praeter te habeo neminem. Ne igitur ego fallar, tuque ut magnitudini tuae ista munificentia cumulum et gradum adjungas, meque


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.