Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: factus

Your search found 758 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-14:


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tamque copiose dotauit, ut in toto pene mundo uix status ecclesie uigere melius et dignius uideatur. 6Denique post Dabralem fuit quidam Iohannes archiepiscopus Spalatensis de ipsa ciuitate oriundus. Ipse edificauit ecclesiam sancti Felicis super riuum. Et cum pre senectute iam factus esset inutilis, cessit ab onere pastorali et in eadem ecclesia non longo tempore degens ibidem mortis debitum soluit. XVI. De promotione Laurentii archiepiscopi 1Ea tempestate quidam apostolice sedis legatus ad ecclesiam Spalatensem


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Murmurabat autem sepius et tacebat. 3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula banus, qui erat de eius genere, mitteret ad clerum et populum


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus restitutus. Quod et factum est. 11Interim uero legatus Acontius in Bosnam contra hereticos profectus, multo ibi tempore pro statu catholice fidei laborauit. 12His temporibus factus est terremotus magnus et orribilis in die Natiuitatis Domini circa horam tertiam, per Liguriam, Emiliam et per marchiam Veneticam, ita ut multa edificia ad terram ruerent, ciuitas uero Brixiana ex magna parte sui prostrata est multaque hominum multitudo et maxime hereticorum oppressa est et


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

auditorem impetrauerat contra eos, contristati sunt ualde. Et intrantes ad papam conabantur, ut Raynerius cardinalis, de quo multum confidebant, eis daretur auditor. Sed dominus papa nullatenus acquieuit. Vocatus itaque archiepiscopus cum sua multitudine ad Otonem cardinalem accessit et iam mitior factus uolebat, ut sine iudiciario strepitu causa de plano procederet et quasi in forma compositionis totius litis negotium tractaretur. Sed noluit a principio cardinalis, cauens ne forte super aliquo crimine collusio fieret inter partes. Denique archiepiscopus uidens propositum suum non satis sibi


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet. 2Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis manebat. Et si


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios Vitalis una uoce clamantium, ut recederent uel perirent. Tunc uidentes hi, qui erant ex parte Duimi Drasce, quod in auxilium eis de ciuitate confluerent, resumptis uiribus ceperunt contra hostes reuerti. Et concurrentes aduersus eos, non iam instant


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus. 2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tam uili sepulchro dampnaueris? Vere iudicia tua abyssus multa. Infelices et miseri, qui multo melius se suumque populum piis uotis intentisque precibus iuuare poterant, in sacris edibus supplicando, quam materialibus armis accinti in castris laycalibus pernoctando. 11Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

substituit ei Iohannem. In Nonensi ecclesia consecrauit Samsonem. Omnes hi tres fuerunt Hungari natione. In Corbauia fecit episcopum quendam iuuenem, qui erat de parentella Domaldi comitis, nomine Sarracenum. 2In illis diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

3Statim ergo, ut in ciuitate auditum est, irruerunt a maiore usque ad minorem ad potestatem clamantes: Succurre, domine potestas, quia archidiaconus cum quibusdam clericis in uestrum oprobrium et totius ciuitatis detrimentum abbatem ordinare presumit. Et ecce, concursus factus est omnium confusa uociferatione perstrepentium. Alii etiam seditionis ignorantes causam, potestatem simpliciter sequebantur. Sed quidam, qui archidiaconum malignis insectabantur odiis, nocendi occasionem repperisse gaudebant. Currebant passim omnes, ueluti predonum afforet aties uiolenta.


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.