Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postea

Your search found 1547 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 114-202:


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

patris ętatem ageret, mendico ęgrotanti (quoniam aliud, quod daret, non habebat) seipsum despolians proprium amiculum dedit. Quo quidem ille indutus (tantum donatoris misericordię meritum fuit) e uestigio sanus consurrexit. Postea uero quam defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam prompto animo omnia egenis dispertiuit, ut ea non prius habuerit quam donauerit. Sed iam ad eos ueniamus, qui non modo


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_294 | Paragraph | SubSect | Section]

contundentem a Ioanne apostolo reprehensum ferunt. Nam si pietati magis quam glorię studuisset, nunquam profecto illas contriuisset, sed potius uenditarum precio indigentibus succurrisset. Quam quidem sententiam et ipse postea est secutus. Lapillis quippe ab apostolo pristinę integritati restitutis miraculo ad fidem Christi conuersus, quod ad suam ipse iactantiam instituerat, ad proximorum uertit usum iam satis edoctus sapientiam huius


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

diues ille purpuratus, quia luxurię suę deditus Lazari pro foribus iacentis non respexit erumnas, impietatis poenas tulit sepultus in inferno. Et qui dudum panis micas de mensa cadentes non concesserat mendicanti, nec ipse postea in igne positus uel unam aquę guttulam, qua linguam refrigeraret, ualuit impetrare. Quoniam sine misericordia iudicium fiet illi, qui non facit misericordiam. Et, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

clamidis suę parte operuit. Et in quiete Christum se in paupere texisse agnouit, dum eadem illa lacinia indutum cernit dicentemque audit: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Postea uero Turonensium episcopus factus, cum in uestibulo ecclesię offendisset hominem detrita lacerna seminudum, in sacrarium euocato tunicam, quam sub palio solam habebat, dedit. Allato sibi demum collobio, indutus ac


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

arreptum panem (panes autem casu ancilla e fornace domum coctos referebat) in faciem precantis intorqueret. Qui cum declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem uoti sui compotem factum sociis nunciauit. Petrus uero postea aduersa ualitudine agitatus, cum postremo horis aliquot exanimus iacuisset et reuixisset, narrauit sibi interim uisum fuisse se ante tribunal Dei in cęlo sisti, ab aliis accusari, ab aliis defendi, in altera


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

quę ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo anima eius requiretur? Nulla itaque in pauperes liberalitate satiata, ad egestatem pene ultimam peruenit. Sed quanto tunc se fecerat pauperiorem, tanto postea amplioribus locupletata est diuitiis in regno cęlorum. Elizabeth nondum marito lantgrauio uiduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis uitę subsidia mittebat,


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

exercendum differatur, cum aut nihil aut parum profuturum sit, documento nobis erit Lucia uirgo. Quę cum matrem Euticiam ad erogandas pauperibus facultates hortaretur illaque diceret, uti uitę suę finem expectaret, ipsa postea, quod uellet, de opibus suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, o mater, Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius usum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es, ne, si moriens dederis, inuita


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_309 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipere hospitio humanitatis officium. Quę profecto uirtus uel qualiter exercenda uel quanti apud Deum momenti sit, et Patrum exemplis patet et aliorum deinceps sanctorum, quos aut apostolicus sermo celebrat aut celebrandos postea censuit Ecclesia. Abraham in ualle Mambre ante ostium tabernaculi sedet, nequis pertranseat, quem ad se diuertere non roget. Tres uenire uidet neque, donec adueniant, expectat, sed currit obuiam atque adorat, ut


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

et Constantini Augusti generum fuisse diximus, omnibus pro Christo contemptis tam ardenter in monasterio serui functus est officio, quam prius in castris imperatoris ac ducis. Nec magis olim militaris glorię auidus fuit quam postea humilitatis. Operęprecium erat uidere pauperum lauantem pedes, monachorum manibus aquas dantem, mensas concinantem, pauimenta uerrentem et reliqua id genus exercentem paulo ante tot clientium patronum, tot seruorum


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

compellente iussione, uerum etiam episcoporum urgentibus censuris regimen inuitus accepit. Indignum enim se esse arbitrabatur, qui pręesse deberet, cum se cunctis inferiorem constituisset. Sic tamen se gessit, ut multis postea miraculorum signis nobilitatus sit, Deo humilitati eius gratiam conferente. At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere.


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_331 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque edoctus de pręeminentię periculo iuuenis electioni renunciauit. Aetatis uitio delirasse senem dicere possent improbi cauillatores, nisi rem saluberrimi consilii plenam miracula confirmarent. Constat enim iuuenem illum postea uita defunctum seni apparuisse et, postquam gratias egisset, dixisse: Scio, quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum. Idipsum oppido formidans Geminianus, Mutinensis clericus, defuncto


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_338 | Paragraph | SubSect | Section]

porrexit panem dicens quod, qui tali cibo aluntur, non pluris aurum ęstiment quam lutum. In Sicilia etiam quidam de primoribus uiris morbo aquę intercutis ea ipsa die, qua ad eum uenerat, curatus, cum postea eidem offerret plurima munera, audiuit dictum Saluatoris ad Discipulos: Gratis accepistis, gratis date! Eugenia uirgo (ne foeminarum etiam in refutandis muneribus constantiam


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

multi ex gentibus rei nouitate exciti ad uidendum illum confluebant et ab idolis ad Christum prędicationibus ipsius conuertebantur. Vtcunque tamen sit, procul dubio durum atque difficile, et quod nemo uel ante eum fecerit uel postea imitatus sit. Quanti autem profectus sit quantęque utilitatis Christi seruis ipsa solitarię uitę obseruatio, locupletissimus testis est Arsenius. Etenim antequam religionem inisset, rogasse


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

quiete fluxarum atque fragilium rerum solicitudinem. Proinde secendens in partes Syrię eo loci, qui Troen dicitur, sedit solitarius annos quadraginta, deinde in deserto uastiore ultra Babylonem, Memphim uersus annos decem, postea ad Canopum Alexandrię annos tres, rursum in Troen * corr. ex Troe annos duos. Sicque peracto uitę cursu nonagenarius terram reliquit et ad Dominum migrauit, bonis cęlestibus semper


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_358 | Paragraph | SubSect | Section]

ad cuncta audias Apostolum respondentem: Non sunt condignę, inquit, passiones huius seculi ad superuenturam gloriam, quę reuelabitur in nobis. Delicatus es, frater, si et hic uis gaudere cum seculo et postea regnare cum Christo. Beatus seruus, quem Dominus inuenerit uigilantem! Ipse uero Hieronymus in illa, in qua hęc scripsit, eremo, in illa, inquam (ut ipse ait) uasta solitudine, quę solis exusta ardoribus horridum


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_377 | Paragraph | Section]

Euangelio mox ab ecclesia delabi solitum, curauit continere. Et ipse enim intermissa celebratione sequi egredientes coepit, dicens, ubi oues, ibi et pastorem adesse oportere. Hoc modo redargutis pudorem iniecit, ita ut nunquam postea prius ab altari discederent quam sacerdos peracto sacrificio benedictionem daret. Assiduus autem deprecandi labor etiam Bonifacium episcopum ad cęlum, immo supra cęlum, ad Dei usque conspectum exaltauit, quotidie


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

ita ut illa eo uendito et a creditore se redimeret et uictum, qui satis esset, sibi filiisque pararet. In ciuitate Suna mulieri hospitę infoecundę ac sterili, ut uiro suo filium pareret, a Domino impetrauit. Et eundem puerum postea exanimum ad uitam reuocauit. Reuersus in Galgala pulmentum amarissimum in dulce conuertit. Panibus uiginti ordeaceis uiros centum satiauit, et superfuit. Naman Syrum a lepra curauit. Securis ferrum in Iordanem delapsum


131. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

pareant terrena corpora, cum iisdem ad obsequendum inclinentur etiam cęlestia? Iosue orante sol et luna immoti steterunt, donec ipse ulcisceretur de inimicis suis. Non fuit, inquit Scriptura, ante et postea tam longa dies, obediente Domino uoci hominis, et pugnante pro Israhel. Porro, de inimicorum potestate atque iniuria oratione liberari posse Ioachan quoque, regis Israhel, exemplo apparet.


132. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit. Ammonis, Aegyptii abbatis, oratio immanem atque terribilem draconem, et qui


133. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_399 | Paragraph | SubSect | Section]

erit atque dicet: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat aduersum me pręlium, in hoc ego sperabo. Qui Sulpitium terrere uolebant, iidem Maximum monachum (qui postea Rhegiensis episcopus fuit) seducere conati sunt. Nam cum noctu ad littus processisset, ut oraret (monasterium enim non procul a mari erat) uidit nauem applicuisse, a qua descendentes nautę ipsum reuerenter adierunt


134. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum sarcina carnis deposita extolli meruit, dum oraret. Quam male cum illa actum erat cum deliciis difflueret, tam deinde bene, cum resipiscere coepit et in sensu cogitare


135. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_416 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem fortunę ictum pauidi imbecillesque sint. At seruulus noster mundi calamitates ridens, inopiam diuitiis, ęgritudinem sanitati pręferebat, quia lectiones audiendo didicerat: Vsque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. Quam uero grata acceptaque Deo sit sanctę lectionis cura, miraculorum quoque testimoniis probari potest. Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, dum Bibliam legit,


136. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

suscepit fidem iuxta traditionem catholicę religiositatis. Non signa requisiuit, non experimenta tentauit; audiendo tantum agnouit ueritatem et de tenebris uenit ad lucem. Denique eandem sectam illam, quam reliquit, nemo postea fortius impugnauit, nemo acritas est persecutus. Peruersissima impietas, cuius assertione tutam se putabat, eius confutationum telis confossa periit. Euticianę uero prauitatis error; quam Chalcedonensis synodus


137. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius


138. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

nequid decedentibus officeret ad beatitudinem consequendam, quam ne sibi ad uitam propagandam. Cęterum tantę pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus, prędicando, quam tunc profuerat ministrando. Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_425 | Paragraph | SubSect | Section]

quid illa melius? Sed et illud obiter animaduertendum, non omnibus prędicandi officium conuenire. Diu disce, quod doceas, cum a Salomone pręceptum est: Prępara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum, et postea ędifices domum tuam! Et Iacobus apostolus non inconsulte monet dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes, quoniam maius iudicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Siquis in


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

meis . Non negauit iustum esse Dei aduersum se iudicium, sed mala diferri precatus est, non ob hoc, ne thesauros, sed ne thesauris chariorem pacem ammiteret. Et quoniam pro pace, non pro diuitiis orauit, quod uixit postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam interminatus fuerat, transferente, ut monstraret pręponendam esse opibus pacem. Certe ipse ęterni Patris coęternus Filius non prius de homine nasci uoluit


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

sicam ad latus unoque ictu miserum nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi iussus malignę impietatis poenas dedit. Godolias, per Nabuchodonosor regem, sicut in Hieremia habetur, reliquiis terrę Iudeę pręfectus, Ismahelem, Nathanię filium, a Bahali,


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section]

in sodalitio exterorum, id est, cum aut ipse alios hospitio susciperet aut ab aliis susciperetur. Quem morem apud Aegypti monachos celebrem fuisse autor est Cassianus, ita tamen, ut illam pręgustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsque adeo neque charitatem dimittere neque abstinentię quicquam derogare uolebant. Odilo, Cluniacensis abbas, Quadragesimale ieiunium solicitius obseruans, cum panem


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

perniciem. Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę uoluptate. Honoratus, Fundensis monasterii abbas (ut Gregorius refert), puerulus adhuc, a parentibus inuitatus, cum a carnibus abstineret, deridiculi gratia


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

sapidiores parauerint quam comederint. Adeo oleum in cibo sumere luxurę deputabant. Amandus Turoni ad beati Martini sepulchrum quindecim annos mansit et hoc toto tempore cibus illi panis ordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus miraculis illustratus est, Heraclio in Oriente imperante. Germanus etiam, Altisiodorensis episcopus, tenuissimo uictu contentus uino abstinuit, in solennibus tamen festis ita aqua diluto


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

luxuriam commutauerat epularum, ex Burgundię pręfecto monachus factus, deinde episcopus Antisiodori. Euagrius presbyter quadraginta annos pane, oleo et aqua usus est, deinde annos sedecim pomis coctoque abstinuit. Postea uero etiam panem sibi interdixit ac per biennium holere tantum et lentibus uixit. Hic duorum Machariorum discipulus fuit, quorum mores imitando adeptus est meritum. Sanctus quoque presbyter Hieronymus ad Eustochium


147. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_500 | Paragraph | SubSect | Section]

sextarium ac deinde totidem annis panem cum sale et aqua et totidem aliis uirgultorum radices herbasque syluestres crudas. Deinde annis nouem ordeacei panis uncias sex et coctum modice holus absque oleo. Postea debilitate corporis compulsum olei parum addidisse usque ad tertium et sexagesimum uitę annum. Inde usque ad octogesimum pane abstinuisse, sed sorbitiunculis usum de farina et holere comminuto factis, potu ciboque uix


148. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_501 | Paragraph | SubSect | Section]

qui attulerat, incognito atque incerto. Neque inter conuiuantes dubitatum est, quin a Deo missi fuissent. Egidius abbas ad Rhodani ostia latebram sibi eligens, triennio nulli cognitus, cerua lac prębente nutritus est. Postea inuentus atque inde eductus pręesse monachis coepit. Igitur quandiu hominum commercio caruit propter Deum, bestię obsequio dignus fuit. Erasmus episcopus Diocletiani perscutionem fugiens in


149. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

utraque multitudine simul uincendus, nisi paruisset. Cęterum hac elatus uictoria, cum eiusdem prophetę monita contempsisset, a rege Israhel Ioas uictus captusque cognouit, quantum sibi prius profuerit obedisse, cum tantum postea non obedisse nocuerit. Rechabitę patris Ionadab institutionem secuti, uinum non bibunt, domos non ędificant, non serunt, non plantant, sed in tabernaculis semper uagi peregrinantesque habitant. Et, si illi tam


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

eum ab abbate missum iter facere, miraculum obedientię merito imputarunt. O pręgrandis uirtus, quam inanimatum elementum ita reueritum est, ut attingere non auderet! Guilelmus, Aquitanię quondam et Prouincię dominus, postea uero ita humilis monachus, ut nihil tam paruum neque tam infimum esset, quod se indignum iudicaret, dum id sibi faciendum abbatis autoritas iniunxisset. Iussus ergo aliquando panes coquere, cum iam coenę tempus


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

pręstitisse dicitur. Asellum monasterii ad pascua educere pascentemque comitari suetus, agasonis fungebatur officio. Sed asello amisso iussus ipse ligna dorso deferre, onerari se multa cum mansuetudine patiebatur, donec postea iumentum ante se ad monasterium agens reduxit. Ecce bruta animalia seniorum iussis obsequuntur, et homo rations capax audet refragari. Certe, quisquis eorum restiterit imperio iis iam dictis exemplis,


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

obtemperaret. Quanti autem meriti esset apud Deum, miraculo patuit. Frater quidam cadauer osculatus, oculum, quem olim amiserat, integrum recepit. Illa igitur, quę obediendo oculis omnium se subtraxerat, dum uiueret, mortua postea solo tactu reparare errutos poterat. Hęc sunt perfectę consummatęque obedientię exempla, non seruilis, non mercenarię, quarum alteram ellicit timor, alteram pręstat cupiditas. Neutra laudatur, sed seruilis


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

Quis enim sum, ut Paulo contradicam, cum pręsertim neque Petrum illi contradixisse constet. Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in Christo credentes non illicite uigeret. Postea uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum tandem non simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatę officeret ueritati. Cęteris autem in rebus etiam


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

fiet. Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

fungens charitatis. Theonam * corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset. In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon abbas mille quingentis monachis pręfuisse


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro uitam ęternam. Igitur palam est, et quę reliquerant et quam pro relictis remunerationem accepturi erant; nec solum ipsi, sed etiam omnes, qui ipsos postea imitati fuerint, ut apostolorum pręmia consequi posse speret etiam is, qui apostolatus dignitate caret. Paulus, gentium apostolus, uiduas uirginesque ad perpetuam castitatis obseruationem suo hortatur exemplo dicens:


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

gladius uicit. Equitius in Valerię partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus quateretur, ad precum refugia recurrebat. Post quas somnianti uisum est astitisse angelum omnemque sibi genitalium motum ademisse nec postea sensit tentari. Quin immo, Dei dono fretus pręesse monasterio foeminarum coepit. Interim tamen discipulos admonere non cessabat, ne se in eo prius emulari uellent quam pari miraculo insuperabiles facti fuissent.


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

angelis, cur Deo dicatas uirgines reliquisset, interrogatus causam dixit. Et cum ab eis uirilia sibi abscisa putasset, somno experrectus, et corpore se integrum et mente comperit uirginumque curam securus repetiit, nullum postea pruritum (licet inter foeminas uersaretur) improbę cupidinis sentiens. Quisquis igitur, quantum potest, periculum cauerit, Dei tandem auxilio reddetur tutus.


159. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

terrenis (qui iam illam, quam paulo ante tam ardenter appetierant, desponderi sibi dedignabantur) uisa est deformatior? Andragasina uirgo in Gallia Lothario regnante fuit. Quę cum a parentibus Ansberto,* principi uiro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lachrymis Dominum obsecrauit, ne suam pollui uirginitatem pateretur. Moxque leprę morbo totum corpus occupante, ob foeditatem intacta dimittitur. Et ne in


160. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

australium Giruiorum principi in coniugium tradita, cum eodem pari uoto uirginitatem seruauit. Deinde eo defuncto iterum a patre inuita desponsatur Ecgfrido regi. Sed cum ipso quoque in uirginitate annos duodecim uixit. Postea uero eius permissu religioni se consecrauit et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus


161. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo amisso liberius Deo seruire potuit, non castius uiuere. In eadem ergo castitatis puritate perseuerans, nulli postea nubere uoluit, ne cum Henrico simul amitteret uirginitatem. Qui ambo, quoniam in coniugio cęlibes permanserunt, cęlo digni effecti et ad cęlum sublati, multo felicius perenniusque regnum acceperunt quam


162. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset. Galla, Symmachi consulis filia (ut Gregorius refert), Gothis Italiam uastantibus uiduata uiro, cum quo annum tantum uixerat, nulli postea nubere uoluit, licet et ętate integra esset et non illiberali forma. Aegrotanti foedaque corporis scabredine affectę medici consulebant rursum uti marito, alioquin eo morbi genere uel perituram uel, si uixerit, contra


163. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

maligna suggestione nititur excludere; quem clauo in tempore transfodimus, cum in tempore poenitentiam agimus, compunctionis clauo uitium expungentes. Hoc tempus si elabi sine poenitudine dimiserimus, frustra postea nos poenitebit. Incassum enim tunc lugetur, cum iam actorum ratio exigitur. Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti


164. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis. Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere. Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus


165. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_587 | Paragraph | SubSect | Section]

Philistinorum multitudinem in illos irruere paratam tonitru ac fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant, recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel. Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi pristinę uirtutis meritum,


166. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

crederent saltem exemplo. Ecce enim, serue peccator, innocens Dominus in deserto solus manere non dedignatur, quadraginta dierum inedia ieiunium protrahere non recusat et, ut hominis in Deo naturam agnoscas, postea esuriit. Denique omnia illa, quę passus est, ut te redimeret, non inuitus sustinuit; tu, ut illi, quem quotidie offendis, reconcilieris, exiguam poenitentię fatigationem suscipere detrectas, et erga illum ingratus et


167. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa poenitentium frequentia multo stultior ac detestabilior appareat obstinatorum duritia. Marcellinus, pontifex maximus, Diocletiano et Maximiano persecutoribus, tormentorum immanitate perterrefactus, diis thura posuerat. Postea in Campaniam discedens, coram octoginta episcopis astitit cilicio et cinere opertus, confitens peccatum suum ac petens pro eo ab ipsis sibi poenam indici atque decerni. Quibus arbitrium in pręsidem recipere nolentibus


168. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit. Potuit quidem crimine, quod occultum erat, dissimulato absque rubore redire, sed maluit tunc manifestus fieri et mundari quam postea in die Iudicii * corr. ex Aglaię multo confusibilius detegi multoque infelicius in igne illo inextinguibili sine fine cruciari. Victorino episcopo, dum eremum


169. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, factus est sanctitate clarus, et qui quondam rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum. Bauonem* quoque in Gallia ex prędone monachum factum accepimus, et qui in syluis uiatores despoliare solitus fuerat, postea in monasterio cęlla inclusum uixisse, manus ac pedes uinculis ferreis onerasse, ordeaceum panem cinere mixtum esitasse, carne uinoque abstinuisse, cilicium pro stratu, lapidem pro puluillo *


170. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_601 | Paragraph | SubSect | Section]

dynastes, Caroli Magni imperatoris auus, cum relicto dominatu Christo in solitudine seruiret, annulum suum in fluuium Mosellam iactauerat, tunc se pro delictis Deo satisfecisse crediturus, cum ille repertus sibi redderetur. Postea Metensis episcopus electus, cum diu Ecclesiam optime rexisset, allatus est ei piscis, in cuius intestinis inuento annulo Deo gratias egit. Nec tamen poenitentię rigorem remisit; quin immo dimisso episcopatu eremum


171. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

ordinis Fratrum Minorum, sed ipse magnę uirtutis uir, cuidam confitenti, quod ira concitatus patrem calce ferierat, calcem illam abscindi dignam dixit. Ille id pro peccato apponi ratus, domum abiens pedem sibi amputauit. Postea reuersus, cur claudicaret, cum ab eodem rogaretur: Impleui — inquit — quod dignum iudicasti. Obstupuit hominis patientiam Antonius ac simplicitatem, qui seruandum sibi duxisset, quod increpationis causa dictum


172. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_624 | Paragraph | SubSect | Section]

confitetur et cum poenitentię moerore ueniam exposcit. Vixdum uerba finierat, et flamma de sinu eius, in quo paximacia recondere solitus erat, promicans, intolerabili foetore cęllam, in qua erant, repleuit. Ille nunquam postea tali edendi auiditate se pulsatum sensit. Vincebatur, quandiu occultum tenuit facinus. Porro, ubi confessus est, ita uictor euasit, ut ad eandem pugnam redire ultra necesse non fuerit. Illam quippe diaboli flammam


173. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis. Quid autem opus est cęlare hominem, quod non latet Deum? Quod si ea, quę male nequiterque egisti, uni nunc sacerdoti absconderis, postea certe in die Iudicii toti publicabuntur mundo: amicis, inimicis, uiris, mulieribus, omnibus angelis, omnibus sanctis uidenda coram exponentur. Nihil tunc absconditum erit, quod non reueletur, nihil occultum, quod non


174. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_641 | Paragraph | SubSect | Section]

presbyterum iussit. Is uero, qui missus fuerat, uię ignarus, ab angelo ad presbyterum usque perductus est, ut iam angelos ei quamprimum suffragari scias, qui Domino communicari expetierit. Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum. Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam


175. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

qui eam contumeliam armis ulcisci moliebantur, coercuit, turpissimum ratus, si paucorum obtrectantium inuidiam ferre nequiuisset, qui tot millium bellatorum exercitum potuit superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit. Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis


176. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

ne scilicet prohibendo magis irrites raptorem et illum ad necem tui accendas, cui, ne rem auferat, obsistis, atque idem et tibi ingentioris damni et illi grauioris peccati causa fias. Iccirco etiam ablata postea repeti Dominus uetat, ut potius patientia sustinendi uiolentum usurpatorem ad miserandum prouoces quam ulla repetendi molestia ad iram. Talis pręcepti ratio magis elucebit additis eorum exemplis, qui illud, cum casus


177. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur didicit uirginitatis amare puritatem, ita ut postea sanata mori pręoptaret quam Flacco prętori nubere. Quare non modo patienter ferenda ęgritudo est, uerum etiam appetenda, quoties intimis in medullis concitatus ardor iuuenilia occupat membra uenasque


178. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

ferre ad intima usque penetrantes inimici sagittas potuisset, nisi eis orationum scutum opposuisset. Oranti Virgo, Dei Genitrix, apparuit et iam dubium suspensumque ad perseuerandum in sancto proposito animauit. Non est ausus postea diabolus eum lacessere, quem pro uiribus repugnantem ipsa cęli Regina, ipsa angelorum Domina dignata est adiuuare. Sub hoc abbate iuuenis quidam religionis uoto obstrictus, cum itidem


179. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

dolens, ad monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum ab Aethiope puero extra ecclesiam per uestem trahi, dum cęteri fratres psallere coepissent. Insecutus ergo eum atque increpans uirga percussit, neque ipse postea eiusmodi mentis instabilitatem passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit. Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea


180. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

ferociter coepit, ut pauefactum inde abigeret, insuper iactabundus, quod etiam prius habitaculum eum deserere compulisset. Quod ut audiuit Nathanael, ne qua in re de se gloriari diabolus posset, ad desertum reuersus ita illic postea habitauit, ut de cęllulę suę septo annos septem et triginta pedem non extulerit. Sed rursum Sathan illum fraude aggreditur. Agasonem assimilat et asellum panibus oneratum agens, dum sub onere lapsum attollere


181. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

et conuertatur dolor eius in caput eius. Plurimum autem circa conuersationis nostrę initia demonum in nos concitatur indignatio. Quibus si eo tempore minime cesserimus, facilior erit reliquarum postea congressionum uictoria. Antonium, Alexandrinum abbatem, ad eremum pergentem iam primum uerberibus discidere. Semianimis relictus, ad proximum uicum curandi gratia delatus est. Cumque aliquantulum conualuisset, rursum


182. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

inanibus cogitationum offuciis oppugnaretur. Magis enim uisa quam cogitata mouent multoque magis etiam ad tactum usque admissa. Sub eadem puellari figura nequissimus demon Paternianum, in deserto Aegypti abbatem, qui postea Vris, illius regionis oppido, episcopatum gessit, longe quidem dolosius, sed ęque casso labore est aggressus. Cum iam diei uesper esset, ei in limine monasterii stanti apparuit dicens seruam se cuiusdam principis uiri


183. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

sed translatos fuisse Scripturę testimonio probatur. Vterque autem ambulasse cum Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est, mandata eius obseruantes, mors occupauerit, transferemur in anima prius, postea et in corpore, non quo illi tunc translati sunt, sed quo ascendit Christus. Nihil igitur doleamus carnem nostram nunc corrumpi redigique in puluerem, cum rursum quandoque reparanda in incorruptione et in gloria, si modo


184. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

ęternitatis hospitio quam temporalitatis. Marię Aegyptiacę uasta in eremo degenti et ferarum tantum socię, ne in fine uitę sine salutari uiatico decederet, Zosimas abbas occurrit. Qui dato ei Trinitatis pane, cum postea defunctam reperisset, reperit simul in puluere scriptum: Sepeli, Zosima, Marię corpus et terram terra tege ac pro me ora. Tunc leo ad cauandam sepulturam operam pręstitit, Zosimas ad cadauer condendum.


185. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

dimissa. Et cum dimissa esse accepisset, ab eodem euocata, ut iam ex hac uita ad meliorem migraret: Rogo — inquit — ut soror Benedicta mecum ueniat. Et responsum accepit alteram nunc secum uenturam, Benedictam autem die postea trigesimo ipsas secuturam. Abiit uisio atque illa excitis ad se sororibus, quod uiderat, enarrauit. Inde die tertio cum illa, quam apostolus prędixerat, simul oppetiit. Die deinde trigesimo Benedicta quoque moriens


186. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

strepitum audierunt, sed neminem uiderunt. Excessit lumen, et secuta est odoris grata suauitas, quę pauorem quoque ex luce illa tumultuque conceptum leniret. Sub hęc Romula ipsa: Nolite timere — inquit — non morior modo. Postea uero die quarto, cum sanctam communionem accepisset, pro foribus cęllulę eius psallentium chori auditi, et illa corporis uinculis expedita cum eisdem cęlum petiit. Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę


187. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

tecum sit in perditionem! Hoc clare ad reliquorum terrorem actum; illud occulte, ut scilicet Preciosus, monasterii prępositus, per dies triginta quotidie pro iniustitia Iusti offerret Dominicum sacrificium. Postea tandem Iustus Copioso noctu apparens: Hactenus — inquit — in tormentis fui. Nunc demum sacra communione percepta ab iis me expeditum certo scias. Nemo pręter abbatem nouerat, pro quo Preciosus quotidie rem diuinam


188. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

opiniones pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis sęuient malaque malis cumulabuntur. Consurget — inquit — gens in gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt


189. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem; illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam, arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus, prosequamur. Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic


190. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi, grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui Euangelia scripsere. Esaias: Stellę — inquit — cęli et splendor


191. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

repente, inueniat uos dormientes. Et, ne ad illos tantum dictum suspicaremur, adiunxit: Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Hoc est omnibus, et qui tunc erant, et qui nunc sunt, et qui postea futuri sunt. Omnibus quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio


192. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

proiicietur in tenebras exteriores? Ibi erit fletus et stridor dentium. Ibi erit ignis, qui nunquam extinguetur, uermis, qui nunquam morietur. Illi autem, qui uestem hanc uel, sicuti accepit, ita et custodierit impollutam uel postea maculatam poenitentię lachrymis eluere et, antequam dies iste incertus ueniat, mundam puramque reddere curauerit, nonne dicetur: Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te


193. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod Propheta etiam pręuidens ait: Deus deorum, Dominus, locutus est, et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Syon species decoris eius. Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non silebit. Postea infert: Et annunciabunt cęli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD


194. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_562 | Paragraph | SubSect | Section]

et quęsiui eum, et non est inuentus locus eius. Et iterum: Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hęc uia illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt. Sicut oues in inferno positi sunt; mors depascet eos. Contra malignos delatores: Quid gloriaris in malicia, qui potens es in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitauit lingua


195. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_570 | Paragraph | SubSect | Section]

Ac fortasse ridebit aliquis hanc nostram de sanctorum iudicio assertionem. Et: »Qui scis — dicet — quod sancti ita die illo iudicaturi sunt?« Cui respondebimus: Cum eos iampridem ita iudicasse constet, haud aliter postea quoque iudicaturos. * Quoniam, qui spiritu Dei aguntur, sibiipsis contrarii esse non possunt. Itaque tales illorum sententię in die Iudicii erunt, quales et ante fuisse Scripturarum ueritas testatur.


196. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

uri cernat, quos charissimos habuit, et duplicentur sibi poenę, dum suas cumulat alienis, utque idem conspectis terribilibus demoniorum figuris ex pauoris magnitudine magnitudinem augeat supplicii. De his postea. Nunc locum istum, quanuis sub terra sit, perscrutemur, ut, qualis et quam tristis existat, saltem ex parte nosse possimus, et cum nouerimus, cauere enitamur, ne illo concidamus, unde spes nulla reuertendi. In Esaia


197. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio inter immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et


198. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret. Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in ualitudinem incidens uita decessit. Et quoniam ii,


199. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

corpus eius ad patriam referre uolebant, quęsitus est pollinctor, qui illud exenteratum sale condiret, ne in itinere putresceret. Pollinctore tunc non inuento, is, qui mortuus iacebat, die postero exurrexit uiuus. Vixitque postea non param diu, sed minus quam debuit emendate. Adeo quosdam ne uisa quidem horrenda ita terrent, ut corrigant. Igitur narrare solebat tunc se ad inferos deductum uidisse formidabilia illa, quę olim audita non


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_613 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ab hominibus cognoscatur, cognitus uideatur, uisus beatos efficiat. Vnde sequitur: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit nunc nos Dominus, ut credamus, postea diliget, ut, quod credidimus, manifeste uideamus, qua scilicet uisione et angeli semper uident faciem Patris, qui in cęlis est. Dabit ergo nobis credentibus paracletum spiritum, ut maneat nobiscum in ęternum, spiritum


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde resurgendum Christo resuscitante, ut ad solidam hanc, de qua loquimur, consummatamque perueniat felicitatem. Ezechiel propheta uidit super firmamento sedentem in throno et, cum multa alia, quę uiderat, enarrasset, postea intulit: Hęc uisio similitudinis glorię Domini. Quantę autem admirationis quantiue mysterii sint ea quę uidit, legere possumus, explicare non possumus. Et si tam stupenda glorię similitudo, qualis,


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

adessent, officium exibet, mortem oppetiit. Si hic corpore adhuc grauatus eos, quos nunquam uiderat, statim cognouit, quanto clarior certiorque erit notitia eorum, qui uel modo sarcina carnis deposita ad cęlum euolant uel postea cum eadem carne beatificata illuc ascensuri sunt! Tantę beatitudinis magnitudo non minus in foeminis illis conspici considerarique potest, quę ipsam non solum feliciter, sed etiam manifesto


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.