Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: postea Your search found 1547 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 343-378:343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section] tulerat Matthiam Coruinum, nouum hominem, in regem ab Hungaris cooptatum, se magis ui deiecto quam liberis praeterito suffragiis. Etenim conuentus Hungarorum principum audita Ladislaui Posthumi morte Fridericum Caesarem, sanguine illi coniunctum, regem, ut quidam affirmant, designarat. Caeterum postea quam Matthias regnum sibi stabilitum esse intellexit, existimans diadema et magno redemptum esse, et inique a Caesare precium acceptum, utpote pro re ad Hungaricum ius spectante, per legatos numeratam repetit pecuniam, qua negata Friderico bellum indicit, quod profecto nescio uictone, an
344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section] periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam
345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section] ita partim septentrionem uersus profectos Vistulaque amne transmisso usque ad Albim peruenisse, ac regna Boëmorum Polonorumque condidisse, partim ad austrum concessisse, pulsisque Dacis non solum Transistranas regiones, quas postea illis Hungari eripuerunt, sed totum etiam Illyricum occupasse, suumque nomen regioni indidisse. Magna enim Illyrici pars nunc quoque Raxia appellatur, quandoquidem ab illis nationibus, quae inter Danubium et Rhipheos
346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section] se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed
347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section] sed potius inuidiam, quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus, externi hominis dignitas esse inuisa. Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem
348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section] ad occasum, itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos.
349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section] elusum, ira inflammatus iubet suos Pestanis portis obequitare, in praesidiumque Boemicum, quod oppidanis additum erat, probra ingerere, atque ad leuia certamina extra oppidum elicere. Oppugnare autem Pestum non poterat, quum nullum oppugnandae urbis apparatum secum attulisset. Sed postea quam uidit oppidanos iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta millia passuum a Pesto retulit. Nam Danubium
350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section] uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem. Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae conducere siue publice, siue
351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]
352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section] Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter opibus fraetus pari fere spe ad dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum est. Postea uero quam agri satis undique ferro atque igni uastati sunt, multaeque inuicem clades illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere memorabili re gesta, arma deposuere. Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et Santum
353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section] ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum, quasi belli iure liceret,
354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section] nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum, regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret. Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt
355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section] quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni ac eidem modestissimo principi subiectos
356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section] affirmaret se nunquam de caetero Hungaris hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque
orta esset de qualibet re controuersia, non armis, sed iure ac disceptatione ea dirimeretur.
Postea quam in has iurauit conditiones, confestim in Poloniam proficiscitur,
omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit.
(nempe in ditione Vuladislaui tunc erant), huic abfuere
concilio. Qui quidem professi eosdem se hostes amicosque cum Hungaris habituros
domum regressi sunt. Oratores quoque a Maximiliano, qui decreta Hungarorum ad se
referrent, Budam missi. Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani
propalam recitata sunt, ab uniuersa nobilitate plebeque magna animorum contentione
reclamatum est. Negabant enim se eo foedere teneri, quod sine auctoritate senatus esset
factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius
ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus
euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest.
Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione
quam honesti studio eius sententiam collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus
Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum
ex parte regiam assecutus
esse maiestatem. Itaque multae exterae nationes aut renouandae ueteris
amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur
Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per
pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus
erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii
sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno
Polimirum hortarentur, uti regnum ad
se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a
pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi, nisi regio
sanguine ortum. Igitur Polimirus, postea quam in Dalmatiam nauibus appulit
in portu qui tredecim circiter stadiis ab urbe Rhacusa abest ― incolae
protensis munitionibus ad
rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones
relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam
quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna
extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae
gener Venetos
uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque
enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur, quandoquidem
Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Postea quam
ad naueis accessere, Veneti, uti a Rhacusano edocti erant, rogant tyrannum
uelit nauem Venetam ascendere, muneraque a senatu Veneto ad imperatorem
Constantinopolitanum missa inspicere, simulque animi laxandi causa
libertatem nobis ab externo
hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum
est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex
concupiscere potest. Caue igitur, ne hic hostis, postea quam me oppresserit, tibi quoque
mox graue exhibeat negocium. Nam si me superato te lacessere coeperit, quod quidem se
propediem facturum denuntiat, profecto caeteri Christiani, quibus sane Polonos bello
impares esse constat, etiam oppugnare audebunt.
Atqui uelim te non
fons errorum regum
inuicem animos uel maxime dissociat atque in discordiam impellit.
nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere
una cum tribus millibus captiuorum.
Postea quam aliquot dies populando assumpti praedones suas quisque sedes cum
praeda, quae cuique obtigerat, repetiuere, nullo non ante libidinis ac crudelitatis genere
in Rhoxanos aedito.
Nam ne quid postremo calamitatis
― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi
eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua
fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa
gens extimescat.
Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod
quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum
aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita
et tutum uisum est ueteri ac perito
rei gerendae expectabat opportunitatem.
Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit,
idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam
paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex
recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis
famam nihil
ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e
Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico
Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui
postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans
armis sibi uendicauit.
Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu
mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum
praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu
mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum
nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita
fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo
iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos
maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant,
unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae
quam iudicii.
Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae
principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias
iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum
ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus
et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi
cum hoste dimicaturum: quia si
Consaluo
repetunt. Ibi dux Hispanus expositis in terram militibus, situmque ac moenia oppidi
prius contemplatus, turrim ligneam, quae muros oppidi altitudine adaequaret celerrime
exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum
intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit.
Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et
caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat,
confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod
quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est:
latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis
patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias aliis permutare
mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere, omnique
luxus genere etiam cum perditissimis certare.
quosque interdum indole eorum capti
pari iure cum liberis rerum suarum haeredes instituunt.
Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt,
atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli,
tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius
adire non audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux
Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in
hostem,
tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere.
Caesa esse ex utraque
armis reprimere in animo est, nisi quid forte
aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit.
Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum
alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod
postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae
ac pugnae simulacris experiundo eorum corpora simul et animos ad bellum acuebant.
Caeterum imperium fraude quęsitum haud altius radices aegit, quum praesertim non
suis, sed alienis uiribus inniteretur. Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu
auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum
fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis
sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum
itaque inter se inuicem
cohortati Iamberdinum inuadunt. Nec Cercassi certamen detrectarunt, haud satis memores suae paucitatis, atque adeo pugnam magno animo capessunt, ut sibi minime parcentes hostibus haud incruentam uictoriam reliquerint. Iamberdinus et ipse saucius,
postea quam uidit fortunam hostium esse,
in interiorem solitudinem cum paucis
refugit, atque ubi procul a conspectu Turcarum fuga euectus est, dedit operam, ut sciret,
quis in locum demortui Cansaui solidanus esset designatus.
externis auxiliis Rhacusanos oppugnare:
pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda
rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani,
misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam,
Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem
querelam: Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque
Pontificem, ut ipsos Venetos, a Stephani Cosacii,
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.