Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postea

Your search found 1547 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 440-445:


440. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 9 | Paragraph | Section]

perscripta omnia diligenter annotentur. Ita insigni usus est animi promptitudine, Deo omnia quae cupiebamus peragente, et impellente ipsum ad redimendos non illos tantum qui cum patris exercitu advenerant, sed illos etiam si qui ante aderant, aut postea in regnum fuerant adducti. Expensas autem referebant factas ultra QUADRINGENTA TALENTA. Ipsius etiam edicti exemplum non incommode, ut puto, est a me separatim expositum. Nam ita regis magnificentia fiet multo splendidior et illustrior, ad quam Deus


441. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 9 | Paragraph | Section]

Quicunque militantes cum patre nostro in regionibus Syriae et Phoeniciae, adorti terram Iudaeam obtinuerunt corpora Iudaica, et ea secum perduxerunt huc in civitatem aut regionem, aut etiam aliis vendiderunt: similiter si qui vel ante aderant, vel postea sunt huc adducti ex Iudaeis, volumus, ut qui eos habent, illico dimittant a se liberos, et accipiant statim pro singulis corporibus drachmas viginti, milites quidem in distributione stipendiorum, alii vero de mensa regia. Nam arbitramur illos neque ex


442. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 11 | Paragraph | Section]

aliquem ex contumacibus deferre, ille in deprehensum ius et potestatem habebit plenam, bona vero talium recipientur in fiscum regium. Oblato hoc edicto, ut regi praelegeretur, cum id omnia complecteretur, hoc excepto, ET SI QUI VEL ANTE ADERANT, VEL POSTEA SUNT ADDUCTI EX IUDAEA: hoc rex, ex sua munificentia et magnanimitate adiecit: iussitque solutionem, ut quae multiplex et cumulata esset futura, partiri et distribuere inter ministros mandatorum et regios nummularios. Atque ita hoc negocium decretum, intra


443. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 26 | Paragraph | Section]

adhibitum in iis multo expressius quam in ipsis speculis repraesentaretur: nec sane licet oratione assequi veram effigiem eorum. Nam postquam essent perfecti, et hoc ordine dispositi, ut primum locum haberet argenteus, secundum aureus, deinde rursus argenteus, postea aureus positus esset, plane inenarrabilis spectaculi facies reddebatur: ut accedentes ad contemplandum, non possent discedere, eo quod omnia splendore eorum illustrarentur, et quod in contemplatione magna inesset iucunditas, et ea condita


444. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 39 | Paragraph | Section]

et praecipitia ad fauces profundas, asperitatesque montium qui eam ambiunt, irruptiones excludat, nec ab aliqua multitudine invadi possit. Narrabatur etiam, ex montibus Arabiae vicinis prius metalla aeris et ferri fuisse eruta: quae postea, quo tempore Persae rerum potirentur, fuerunt intermissa: quia qui tum praeessent, culparent illa, ut inutilis et sumptuosi laboris, et per quae etiam regio posset perdi. Ac quidem haec ipsorum criminatio valuit: quia fere per potentiam illorum qui intenti


445. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 66 | Paragraph | Section]

quae enim utcunque inciderunt, illis afficimur tanquam iis quę cernamus: idque fit sine ratione, quatenus putamus nos vel in mare ferri, vel navibus vehi, aut vendere aliquid, aut volare sublatos, aut peregrinari, idque genus alia facere, quae postea experimur non extitisse. Licet autem haec sit difficultas in hoc negocio, tamen quantum ego possum assequi intelligentia mea, ita puto tibi faciendum esse Rex, ut omnia quae et agenda et dicenda sunt tibi, illa referas ad pietatem. Nam ut ipse expertum


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.