Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postea

Your search found 1547 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 60-64:


60. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur. Equites interfectorum hostium capita imperatori offerunt, singulos aureos in singula capita accepturi. Nam imperator promiserat unicuique interfecti hostis caput deferenti aureum se soluturum, quod semper postea seruatum est. Imperator, oneratis praeda nauibus, ad quandam insulam desertam ac portuosam, quam nunc Sanctam Panaiam uocant, quae inter Chium ac continentem sita est, se recepit.


61. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina Mausolo uiro suo monumentum mirae magnitudinis ac opere insigne construxit, quod et ex uiri nomine Mausoleum appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi connumeratum est; ex quo etiam omnia monumenta praeclara Mausolea dicta sunt. Cuius nos inter urbis ruinas uestigia uidimus. In his locis homines, ignaui et ab


62. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbem opulentissimam auro, argento, pretiosaque supellectili refertam. Quam si caperent, diuites domum esse redituros affirmat. Omnes alacri animo orationem imperatoris accipiunt. Quibus dimissis, ipse cum legato Pontificis ac regio duce in naui se continet, inde, si qua necessaria postea forent, subministraturus. Equites ergo uelocissimo cursu omnia excurrunt, praedam hominum ac pecorum agunt, deinde ad collem sibi demonstratum se conferunt. Victor


63. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se praeparet. Magister accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet. Hesibegus, cum ex oppido haec fieri uidisset, ueritus, opinor, si imperator ad ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem experiri. Proinde mitte aliquem ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem


64. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

usque ad radices montis persequendo trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac duces magni nominis quattuordecim, uulnerati absque numero, quorum magna pars postea occubuit. Ex oppidanis septem tantum desiderati sunt, uulnerati quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.