Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: unus

Your search found 1106 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7-19:


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt. 3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte christianus. Et cum uideret Maximianum adeo crudeliter in


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Antonio, quem in Salonam fuisse missum superius memorauimus. Prenotati ergo aduene sedem sibi in illis partibus collocantes ciuitatem Epitaurum sepius impugnantes nimium atriuerunt, atritamque ceperunt et captam in solitudinem redegerunt. Homines autem cum eis permixti sunt et facti sunt populus unus. Edificauerunt Ragusium et habitauerunt in eo. Ex eo tempore conari ceperunt pallium suo episcopo optinere. IX. Qualiter Salonitani per diuersa sunt loca dispersi 1Interea Salonitani in insulis commorantes magno afficiebantur tedio propter


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis appellabatur posueruntque sedem eius in campo in ecclesia sancte Marie iuxta castrum Tiniense. Hic multas optinuit parochias habuitque predia et possessiones per totum pene regnum Chroatie, quia regalis erat episcopus et regis curiam sequebatur eratque unus ex principibus aule et sua iurisditio usque ad Drauum fluuium extendebatur. Ecclesia nempe metropolis has sibi uoluit parochias retinere: comitatum Cetine, Cleune, Clisse, Massarum, Almisium et Corbauiam et ultra Alpes ferreas usque ad confinia Zagrabie totamque Maroniam.


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum. 2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus expectabant.


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

3Taliter equidem aliquot diebus ab utraque parte pugnatum est. Sed deficientibus iam alimoniis, frustra miseri, uiribus corporeis destituti, repugnare posse confidunt, sed paulo post ad deditionem faciendam intendunt. Verum antequam deliberarent ad plenum, ecce cuneus unus ex fortissimis iuuenibus, alii reptantes manibus, alii per occultas semitas subito castrum inuadunt. Tunc comes Petrus cum tota militia, respicientes in altum, uident suos iam stantes in rupibus manu ad manum cum hostibus dimicare. Et statim comes exclamat: Nunc currite uiri, quoniam


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria redeundi. Tunc uenerabilis Otto, absoluto prius ad cautellam archidiacono et eodem in plenitudine sui offitii restituto, precepit archiepiscopo, ut eum quasi sotium et filium paterna charitate pertractet, nec umquam aduersus eum patiatur


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis. 6Exierunt


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pauci erant, non poterant eos usquequaque insequi oberrantes. Persecuti autem eos sunt usque ad puppes biremium suarum. Ecce autem inuenerunt comitem Osor, utraque manu debilitatum, sub armis anelantem et diffugium ad mare querentem. Statim ergo, ut cognouerunt eum, circumdederunt ipsum. Et cum unus eorum eleuato gladio super caput ipsius uibrasset, Lampredius, super ipsum toto corpore se prosternens, non permisit eum interfici, sed captum et ligatum ad descensum ducentes in custodia posuerunt. Ceperunt autem et ex melioribus multos, quos omnes ergastulis mancipantes, potestatis arbitrio


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multos ex melioribus absque ullo uulnere iacentes exanimes inter uepres. Et hoc quasi miraculose contigit, ut absque humana percussione a sua nequitia perfracti iacerent. Nam et ex eis quidam, qui ad ligna confugerant, antequam applicarent ad terram, spiritum exhalarent. De nostris uero nec unus quidem occubuit. Cum autem nuntios ad ciuitatem misissent, triumphum uictorie referentes, non credebat Garganus pre gaudio, admirans quomodo fieri potuit, ut parua manus hominum et ipsa modicum bellandi exercitatione perita tantam potuit superare multitudinem, que frequenti inebriata cruore,


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et miseri, qui multo melius se suumque populum piis uotis intentisque precibus iuuare poterant, in sacris edibus supplicando, quam materialibus armis accinti in castris laycalibus pernoctando. 11Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla erat pietas parcere prostratis, misereri captiuis, preterire lassos, sed uelud


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insidendo. Si qua uero immeabilis unda occurrit, continuo in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt superducentes crudas animalium cutes, quibus sarcinas inferentes intrant et transeunt absque metu. Tentoriis utuntur filtrinis et ex coriis factis. Equos ita bene habent edomitos, ut quotcumque unus habeat homo, omnes ipsum tamquam canes secuntur. Cum autem tanta sit hominum multitudo, quasi muti nullam fere uocem emittunt, sed taciti ambulant et taciti pugnant. 3His ergo breuiter prelibatis, nunc ad materiam redeamus. Patrata denique ex Hungarica gente uictoria, cum


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat,


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.