Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potius

Your search found 1912 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 199-202:


199. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

pedum. Cladem christianorum et ruinam Croatię, Slavonię et Pannonię provinciarum ab infenso nostrę religionis hoste nuperrime et crudeliter factam ad Sanctitatem Vestram et fama et litteris delatam fuisse puto. Opere pretium tamen duxi meis quoque litteris enarrare vel potius deplorare, quid acciderit nobis, quantumve excidii multi de nostris tulerint. Atque eo diligentius, quia et in meo fritilo quatitur ebur, in finibus enim episcopatus mei factum est bellum maiorque pars occisorum de diocesi mea fuit ac etiam illa ego ipse miserrima vidi et quorum pars magna


200. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

bannus operiebatur hostem letabundus, quasi certus de victoria nescius fati sortisque futurę. Turchia vero pręsentiens insidias, timens exercitum christianorum, tam viris tam armis valatum, ad Europę montes maritimos, qui Dalmatię supereminent, declinavit cupiens nostrorum manus effugere vel potius finxit fugam, dolis et fraudibus, ut solet, pugnatura. Sed quid plura moror, Pater Sanctissime, iam iam renovabo dolores et fari cogor, quę tacere suadebat dolor. Et quis tam facundus et tam rerum verborumque copia instructus existet, quę oratio tanta affluentię ubertate


201. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

hora diei prima, in campis Corbavię sub oppido Vduina, unde ad Dalmatiam tercię partis diei cursus est, bannus lętus ait: "Deus nostra incoepta secundet!" et reductos in medium pedites turmis et corona equitum circumclusit. Turcus vero, cuis rabie fera corda tument imperatoremque suum potius quam hostem metuens ex adverso in tris cuneos se divisit: et acierum frontem in primam nostri exercitus partem convertit. Et cum clara dedit sonitum tuba, omnes suis simul prosiliere finibus et extemplo penetravit pedites, in quorum medio miserrimum inivit bellum. Tunc nostris subita gelidus


202. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

se habeat christianissime: carne movetur, spiritu promptus est palamque fatetur se cupere pro Christi nomine mortem obire, alios quoque hortatur concaptivos, ut secum lęti tormenta et letum subeant accepturi premia sempiterna hisque dictis salutiferis moerentia pectora mulcet: qua de re foelix potius quam infoelix bannus non immerito dici debet. Restant et quam plurima per cruentissimum hostem sevissime perpetrata: quę si numerare vellem dies et calamus me deficeret. Non mihi si linguę centum sint oraque centum, ferrea vox, omnes scelerum comprehendere formas. Taceo, quot


Bibliographia locorum inventorum

Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.