Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsos

Your search found 755 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-24:


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ea parte, que supra mare respicit, se componentes reliquam partem urbicule uacuam dimiserunt. 4Tunc ceperunt paulatim exire et terras prope positas colere. Vbi autem Gothorum duces audierunt, Salonitanos ciues de insulis fuisse reuersos, protinus ceperunt exercitum ducere contra ipsos, uastantes omnia culta eorum nec permittentes eos extra muros exire. Tunc ciues inter se consilio habito legationem miserunt ad imperatores Constantinopolitanos supplicantes et petentes, ut liceret eis in Spalato habitare et territorium sue ciuitatis Salone iure pristino possidere. Quod et


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Volebat enim quedam iura eorum infringere propter quod ambe partes multum exasperate ad Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt reuersi. 3Post modicum uero temporis Petrus archiepiscopus in Hungariam profectus, nescio qua causa, ad archiepiscopatum Colocensis ecclesie translatus est. Prefuit autem ecclesie Spalatine annis duobus. Huic successit alter Petrus abbas


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fratres uidentes se maximis iniuriis dampnisque affectos ad mandatum ecclesie sunt reuersi fecitque eos archiepiscopus suam heresim, tactis sancrosanctis euangeliis abiurare ipsosque ab excommunicationis nexu debita solempnitate expediens, ipsorum bona restitui fecit. Sic autem omnes illi, qui per ipsos decepti fuerant, ab heretica sunt contagione mundati. 4Eo tempore mortuo rege Bela Henricus filius eius in solio regni successit. Quam ob rem Bernardus archiepiscopus frequentius in Hungariam profectus, multum honorifice tractabatur a rege multaque donaria consequebatur ab


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exercitu applicare, tenerentur ex pacto contra omnes homines Venetos adiuuare. 3Erant autem eo tempore Iaderenses Venetis multum infesti. Quacumque enim ex parte poterant, Venetos inuadebant, bona eorum diripientes, iniuriantes, trucidantes et quicquid mali exercere ualebant in ipsos, totis uiribus conabantur. Quippe diuitiis affluentes multa lasciuie insolentia raptabantur, erant enim superbia tumidi, potentia elati, de iniuriis gloriantes, de malitiis exultantes, deridebant inferiores, contempnebant superiores, nullos sibi fore pares credebant. Et cum pluribus essent


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum in una ciuitate dissimiliter uiuitur et cum hostis publicus priuatim habetur amicus, cum nec bellum communiter geritur nec pax unanimiter obseruatur. Illi siquidem urbi proximum paratur excidium, ubi regunt patriam patrie proditores, ubi celsiorem locum optinent ciuium predatores et cum in ipsos foret acrius uindicandum, ipsi e contra ad innoxios ciues uindictam retorquent. Tam misera tunc erat conditio Spalatensium, quia nullum intra se regimen opportunum habebant. 4Igitur Budimiro, qua dignus erat morte perempto, Chranislaus, successor fraterne nequitie, cepit in


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero uidentes eos ad prelium preparari in se paululum substiterunt. Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant: Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen . Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus quidem, sed ualde strenuus


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

congerie ignem sub ipsis rupibus succenderunt, ex quo fumifera se subrigens flamma, hostes obcecat; crates et tabulata, que ad sui protectionem parauerant, exuruntur. Tunc audatiores iuuenes ex nostris uidentes eos uiribus armisque deficere conabantur ad eos inter ignes ascendere, gladiis ipsos inuadere perquirentes. Sed illi ex eminenti rupe ingentes lapides reuoluentes quosdam ex nostris miserabiliter deiecerunt ita, ut decidentes in ignem, confracti et perusti animas exhalarent. 3Taliter equidem aliquot diebus ab utraque parte pugnatum est. Sed deficientibus


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates multorum emerserat materies odiorum ita, ut in nequitiis perpetrandis sibi emulatores existerent et ille reputaretur maior et melior, qui plus gloriari poterat in malitia, qui potentior erat in iniquitate. Sic dissipata et lacerata erat ciuitas, ut nullum rigorem iustitie curia


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

suis, et uenerunt uersus montem, non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem lignorum atque armorum Spalatenses haberent auxilio fretus diuino pugnandi materiam adinuenit. 2Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex eo, quod quidam Tollen, nepos Malducis, predam fecerat in campo Spalatensi, palam arma parari constituit. Et cum pecuniam pro ipsa preda soluere pacti fuissent eamque soluere denegarent, tunc facta est Spalatensibus iusta occassio insurgendi unanimiter contra eos. Tunc potestas, ut erat


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad eos accederent, et spreto dominio Almisanorum recipiant dominium Spalatensium. Illi autem ualde gratanti animo accesserunt et iurantes omnimodam subiectionem tradiderunt ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam, quia plus potest diuina iustitia quam humana temeritas . His dictis fecit omnes uinctis a tergo manibus introduci ad ligna et sic ad ciuitatem uenerunt. Mox autem ut ciuitatem ingressi sunt, fecit potestas omnes duci ad carceres et constringi ligno pedes eorum posuitque custodias circa ipsos, comitem uero et maiores ferreis compedibus uinctos fecit sub palatio suo arctissime custodie mancipari. Mitius a principio cepit agere cum eis, expectans si forte emollirentur corda eorum et ad ipsius uenirent mandata. Sed cum uideret eos in sua malitia obduratos, ita ut ad bonam pacis


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sua malitia obduratos, ita ut ad bonam pacis conditionem aliquo pacto flecti nequirent, cepit eos carcerali squalore affligere, inedia macerare, quosdam etiam uerberibus torquere. Sic autem extorsit ab eis non paruam pecunie quantitatem. 12Tunc cepit pacis colloquium fieri inter ipsos. Promittebat siquidem comes omnia ligna piratica in manibus tradere potestatis et quod numquam alia facerent ad cursum denuo exercendum. Et cum talis pactio Spalatensibus complaceret, statim Almisienses resiliebant, adeo durissimum uidebatur eis a consueta nequitia ex toto cessare. Sed


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant. 5Erant autem duo fratres duces illius exercitus, quorum maior Bath, minor uero Caydan uocabatur. Miserunt autem ante se quandam equitum manum, qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium prouocabant experiri uolentes, utrum Hungari pugnandi haberent animum contra eos. At uero Hungarorum rex selectis militibus imperat in eos exire. Qui armatis cuneis et bene dispositis ceperunt egredi contra ipsos. Sed Tartarorum aties non expectans


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium prouocabant experiri uolentes, utrum Hungari pugnandi haberent animum contra eos. At uero Hungarorum rex selectis militibus imperat in eos exire. Qui armatis cuneis et bene dispositis ceperunt egredi contra ipsos. Sed Tartarorum aties non expectans manuale certamen suo more sagittarum iacula emittentes in hostes cursu precipiti fugiebant. Tunc rex cum uniuerso exercitu suo, quasi fugitantium insequens terga, uenit usque ad flumen Tysiam, quam transuadentes, leti iam et uelud hostiles turmas extra sua


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tanto fugiendi labore quassari? Quid contulit tanta terrarum spatia percurrisse, si persecutorum gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari? Tunc oppressio magna facta est ad omnes ianuas ciuitatis fugientium intra muros. Relinquebant equos et animalia, uestes et utensilia, ipsos etiam filios non prestolantes mortis urgente stimulo ad tutiora currebant. At uero Spalatenses magnam eis humanitatis gratiam exhibentes recipiebant hospitio et eorum inopiam, quantum poterant, releuabant. Sed tanta erat fugitantium multitudo, ut domorum eos non caperent diuerticula, sed


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

presidio consideret, ceperunt undique oppugnare castrum iacientes sagittas et iacula intorquentes. Sed quia locus erat natura munitus, modicam poterant inferre iacturam. Tunc descendentes de equis ceperunt reptantes manibus ad superiora conscendere. Castrenses uero ingentes lapides reuoluentes in ipsos aliquot ex eis neci dederunt. Ipsi uero ex casu ferociores effecti usque sub magnas rupes manu ad manum pugnando uenerunt diripientes domos predasque non modicas asportantes. Sed cum cognouissent regem ibi non esse, dimiserunt oppugnare castrum et ascensis equis uersus Tragurium equitarunt.


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Vngaricam deuastasse, quam pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis dentibus lacerabant. Tribus ergo cladibus antedictis, uidelicet ferro, fame, fera totum regnum Hungarie continuato triennio flagellatum ex diuino iudicio penam suorum expendit non mediocriter peccatorum. XL. De obitu


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sua euaderent, eos iaculis prepedire. Et ecce, dum Tragurienses euadere moliuntur, magna eorum trieris in uadosa incidens loca hesit terre stetitque fixa immobilis. Turbati ergo et perteriti Tragurienses nesciebant, quo diuertere possent. Et tandem resumpto constantie spiritu cohortati sunt semet ipsos et connectentes ambas liburnas a latere herentis galee ceperunt stare parati, insultum hostium expectantes. Ecce autem Bernardus maiori ligno inuectus, ut erat impetuosus et preceps in arma, noluit sotios prestolari, sed irruit repente in hostes et intentis arcubus ceperunt sagittis


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ex oppido, quod Turris Cepia uocatur. Fuerat autem clericus, capellanus cuiusdam cardinalis Iohannis Toletani, quem frequenter pro suis et ecclesie negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens et inter ipsos per biennium fere sub spetie alicuius uilis et pauperis serui delitescens uix euasit mortis incursum. Cum autem ad suum dominum reuersus fuisset, cepit idem cardinalis ad ipsius promotionem satis uigilanter intendere, et ipsum in notitiam et gratiam domini pape deuenire fecit.


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ceperunt in aliquibus locis diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum fuisset, cucurrerunt aliqui indiscrete audacie iuuenes non ex ciuitatis mandato, sed stultitie calore succensi, quasi ad propulsandam iniuriam et uiolentiam uiolenter repellendam exierunt. Peruenientes ad ipsos ceperunt rixari cum eis, in qua rixa duo Hungari perempti sunt. 3Quod cum ad aures regine personuisset, irata est ualde statimque Tiniense deserens castrum, turbulenta nimis et minax, ad summendam de Spalatensibus uindictam totis uiribus properabat. Sed cum ipsi


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum ibidem eos artissime custodie mancipauit. Et sic ipsa ad Hungariam est regressa. 6Spalatenses uero miserunt Thomam archidiaconum et Marinum, cognomento Bonaiunctam, in Hungariam illico post reginam. Qui uenientes illuc et


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Duimi. Qui uenientes illuc in die sancto Pasce asignauerunt pueros ad manus regis et regine recipientes ibidem pro comite, secundum quod a ciuibus electus fuerat, predictum Rolandum banum. Pueros uero susceperunt alacri animo rex et regina pollicentes se benigne agere cum eis et quod non diutius ipsos detinerent. Et sic captiui, qui per biennium fere in carcere non meritam luerant penam, liberati sunt et ad propria redierunt. 8Iam uero de transitu Rogerii archiepiscopi disserendum esse censentes ad narrationis ordinem redeamus. Prefuit autem annis fere sedecim. Ad


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.