Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ipsos Your search found 755 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 220-251:220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section] coniectura. Nam Boëmis, Polonis ac Dalmatis eandem linguam esse satis constat. Tametsi quidam eodem linguae commertio adducti existiment rem se diuerse habere. Etenim Rhaxolanę linguae sono admoniti arbitrantur Raxanos, ipsos Sarmatiae Europeae incolas, Gothicae gentis esse auctores; rursus Sclauenos, Boemos ac Polonos Gothorum esse sobolem. Neque enim credibile esse putant ullam Illyricae nationis gentem in Rhaxanorum regiones, coeli
221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section] esse sobolem. Neque enim credibile esse putant ullam Illyricae nationis gentem in Rhaxanorum regiones, coeli intemperie ac perpetuo damnatas frigore, unquam penetrasse, sed potius Raxanos ipsos abundante domi multitudine (et est terra illa sicut pecorum, ita et hominum admodum ferax) tristes cultu patrię sedes mitiori plaga permutasse, atque ita partim septentrionem uersus profectos Vistulaque amne transmisso
222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section] Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum relinquere, aut tergo uulnus accipere. Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris Hungariae urbibus erant honestati, abrogatis,
223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section] enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat. Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem.
224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section] Habebant autem in potestate Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum regem, in Circumpadanam Italiam
225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section] quaedam accepta, additis etiam plaerisque Italicis uocibus, inter loquendum immisceat. Vnde, quum satis constet Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos,
226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section] Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam
227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section] Gallis
praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium
contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos
esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam
insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante
oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem.
quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim
in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis
expeditis, nocte intempesta silentio ad hostilem accedunt nauim. Vbi quum omnia
neglecta atque ipsos quoque uigiles sopitos esse sensissent, horribili sonitu ac clamore
sublato in Istricam transcedunt triremem, alios torpidos somno pauentesque ad
necopinatum tumultum, alios in intima nauis metu refugientes, alios praesenti animo
arma sumentes opprimunt, caedeque
ualde monstrosum esse uidetur,
quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam
fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere.
Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad
Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii
filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret Consaluo
Adigario, clarissimo sua aetate duci, cum his
nostro inspectanti, uirtutisque ac
ignauiae nostrae arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi
in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet
labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat
uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem,
quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat
oppidanis
suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer
attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama
Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis
auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia
Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando
Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi
Secundi
nam
hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac
sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est,
sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim
eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis
nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae
plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias.
ratus, armis ius suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam, lacessere
non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non
modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna
per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes
pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod
reges natura
omnes fere Christiani principes contra Venetos foedus
ineunt; pontifex ad Gallos legatum mittit.
236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section] pronunciasset eorum, qui diripuissent, praedam futuram. At ego crediderim Deum maluisse Venetos illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis Francorum regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili
237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section] Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam sociorum regum dissidium, eos re infecta ab se dimisit, exercitumque Patauium admouit. Nam Venetis toto continenti uere et ex animo cedentibus, receptisque a quoque sociorum regum, ut inter ipsos conuenerat, suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat. Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum
238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section] regis indole apud Turcas celebrem. Caeterum quo sine tumultu ex Amyso Constantinopolim Achimathes deduci posset, praetextu Sophiacae expeditionis mittitur in Asiam cum parte regii exercitus Halis quidam ex regiis purpuratis, regi designato ad Sangarium amnem ― ita enim inter ipsos conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem, propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus tumultuari sermonibus ferebatur. Sophiae autem apud Machomethanos a quodam
239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section] Itaque praetoriani, ne Achimathes, qui gratia apud patrem ualidior erat, mox tractis ad se prouinciarum praefectis uiribus quoque praeualeret, tale aduersus eum ineunt consilium. Conuocatis in aedes, quas omnes pariter incolebant, tribunis ac centurionibus, iubent eos et ipsos idem sentientes Bazethem adire, ac tumultuosius ab illo petere sibi Selynem ducem daret, quocum aduersus Achimathem in Asiam transportati eius conatus reprimerent, ne ille uiuo parente de regno per nefas ambigat; se enim non passuros pro sua in Bazethem pietate quemquam regulorum, antequam
240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section] regem interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum colere, et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos, crudeli ac foeda morte affecerant, quemdam ex Caicia familia Canadinensium
241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section] aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est. Quae quidem fama ex eo maxime increbuit, quia Vuladislauus, filia, quae uni ex Maximiliani nepotibus desponsanda esset, potius in potestatem Maximiliani quam Sigismundi fratris tradita, eo quod Sigismundus sororem Sepusiensis, qui, ut dictum est, regi suspectus
242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section] Per idem fere tempus Selynes Othomanus, coacto, ut paulo ante dictum est, ingenti exercitu in Asia aduersus Ismahelem Sophenum, Armeniorum ac multarum aliarum gentium, quae inter Hircanum et Persicum mare incolunt, regem, profectus est. Causam belli inter ipsos contracti hanc extitisse ferebant. Ismahel, quum sese crederet ueram illorum regum progeniem, qui septingentos ab hinc annos ex ultimis Scythiae Asiaticae oris profecti in Maiore Armenia sedes posuissent, totamque Minorem Asiam imperio obtinuissent, aegre ferebat Othomani stirpem
243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section] Non fugit uos, milites, totius robur Machomethani exercitus aetate nostra ex equitibus constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt, occupasse, atque omni nobilitate extincta imperio suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem
244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section] pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur; pedibus stipendia facere apud ipsos inusitatum. Ferunt hoc in praelio ad quadraginta millia Turcarum, cum decem et septem praefectis, fortissimis uiris, cecidisse. Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax
245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]
246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section] occidit. Regressus Caërium, qui ex Aegyptiis opibus eminebant, ne ullam occasionem nouis rebus praeberent, excitos sedibus suis Constantinopolim traducendos curauit, dato negocio Ionae Dalmatae, qui eos nauibus imponeret. Et quia Ionae spem ostenderat Selynes Caërensis satrapeae, Caërenses, ipsos praesertim diuitiis claros, Ionas sibi conciliandos ducens, loco ditium tenuiores ciues ablegauit, retentis his domi, qui eum donis, ut fama est, largiter coluerant, simul quorum amicitiam aucupabatur, magis suis quam regiis rationibus inseruiens. Nempe si opulentioribus sociis
247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section] iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum ex praelio uiuum elapsum, atque ad Ismahelem Armeniae regem perfugisse. Per idem tempus trecenti circiter equites Turcae,
248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section] arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca
nihilomagis Moesos credens fideles sibi futuros quam Hungaris fuerant, una cum familiis urbe excedere, Constantinopolimque demigrare magno omnium moerore iussit. Qui
quidem sedes patrias praeter spem relinquentes se ipsos, nulli tamen miserabiles, uehementer accusarunt, commissi sceleris sera atque inutili poenitentia, quandoquidem perniciosum consilium neque reuocari, neque in integrum restitui posset.
expectatum eos
adoriretur.
Quamquam plaerique Hungarorum suam culpam, ut fit, in alios transferentes crimen
amissi Tauruni in Venetos, falso, ut ego sentio, coniciunt, quos suspicantur Salomoni
persuasisse, ut Taurunum oppugnaret, ne Hungari et Boëmi bello in se ipsos auerso
Carolo Augusto, eidemque Hispaniarum regi, adiungi possent, dum is aduersus Gallos
in Circumpadana Italia per duces suos bellum gerit, admonendo Turcam et affinitatis
inter Hungarorum regem et Caesarem contractae, et docendo nimiam Augusti potentiam
e re haudquaquam esse
festinanti, omnis cunctatio ob praedae
cupiditatem longa esse uidebatur; ratus, incaepta a coniuratis siue
poenitentia facinoris omitti, siue socordia animi differri: dat literas ad
coniuratos cuidam agresti, quibus adhortatur ipsos coniuratos, uti promissa
mature praestare curarent, se cum exercitu ad urbem, constituto die, praesto
affuturum. Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur,
interceptae, proditionem manifestam fecerunt. Itaque
Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam,
Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem
querelam: Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque
Pontificem, ut ipsos Venetos, a Stephani Cosacii, schismatici hominis,
societate, et Rhacusanae urbis oppugnatione, arceat. Pontifex literas extemplo
ad Venetos conscribit, hisque rebus diuinis interdicit, si ullum auxilii genus
aduersus Rhacusanos
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.