Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: morum

Your search found 292 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 103-120:


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

et tu eius subditus aut servus. Fuerunt inimici eius in caput, Thren 1. pro superiores, et dominati sunt ei. Esa. 9. paulo aliter caput et cauda ab ipsomet propheta exponitur. Dicit enim, virum gravem et magnae dignitatis esse caput: pseudoprophetas vero esse caudam quod ob doctrinae et morum impuritatem seductoribus tribuitur, tanquam qui stercora infernalia egerant. In eadem significatione dicitur, Ponere in caput. Deut. 1. Ponam illos in capita vestra. Ponet te Iehova in caput, non in caudam, Deut. 21. pro faciet te principem ut sis semper superior, nunquam inferior.


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

si solus fuerit sine uxore ac liberis, cum factus est servus, solus etiam exibit. Locus est perspicuus. Proiicere aut ponere post corpus Deum, aut legem eius, est negligere, contemnere, oblivisci. 1. Reg. 14. Nehem. 9. Ezech 23. Aliqui vertunt, post tergum. CORRECTIO, est vitae ac morum in melius mutatio, aut castigatio. Dicit igitur Paulus 2. Tim. 3. Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, correctionem et eruditionem. Correctio igitur significat, tum singulorum vitae correctionem, tum etiam totius Ecclesiae reformationem. CORROBORARE, est aliquem


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

dissipans: Proverb. 18. Qui remissus est in opere suo, frater est domino dissipanti pro, ignavus: perinde perdit res suas ut prodigus. Dominus intelligentiae: Ecclesiast. 7. Vena vitae est intelligentia domino suo. id est, sum morum bonorum causa est prudentia prudenti. Ut lapis preciosus est munus in oculis domini sui, quocunque sese converterit, prospere aget: id est, coram donante munus. Vult dicere, nihil non muneribus effici posse. Dominus irae, pro iracundo, habente iram, et non cohibente iram aut alios


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

Satanae, qua hanc simplicem et sinceram Dei creaturam aut massam, infuso suo veneno, semine, aut imagine prorrus corrupit, pervertit, ac in suam naturam transferm enravit, transformavit, et transsubstantiavit. Significat igitur Christo et Paulo fermentum, corruptelas doctrinae, tum et morum ac vitae, atque adeo et ipsam inhaerentem veteris Adami naturam aut malitiam, una cum suis fructibus. Secundo, et alia ratio metaphorae in bonam partem acceptae hinc oritur: nempe quod, quoniam modicum fermenti paulatim quantumvis magnam massam inficit, aut fermentat, (quae ratio est etiam


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

Adami naturam aut malitiam, una cum suis fructibus. Secundo, et alia ratio metaphorae in bonam partem acceptae hinc oritur: nempe quod, quoniam modicum fermenti paulatim quantumvis magnam massam inficit, aut fermentat, (quae ratio est etiam tum verae, tum falsae doctrinae, tum etiam pravorum morum) ideo Christus veram religionem Matth. 13 fermento comparat, quod perinde a parvis initiis aut seminibus exurgens paulatim crescit, late se extendit, multos occupat, et idololatriam antea latissime grassantem expugnat. Idem et praecedente parabola de semine sinapis agitur. Eadem quoque


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

et sermo seductorum sicut cancer serpit. Dicamus igitur sane, triplex fermentum legi in Sacris literis. Pharisaicum, quod significat corruptelas doctrinae, Matth. 16. Luc 12, et Marci 8 Apostolicum, quod est regnum caelorum, Matth. 13. Malitiae et versutiae, 1. Cor. 5, Galat. 5, quod est morum perversitas. FERVEO, metaphora nota etiam Latinis, de omni ardentiore et vehementiore opere, aut conatu. Sic Paulus dicit, Nos debere spiritu fervere, Romanorum duodecimo: id est, accensos a Spiritu sancto, ardentes, sedulos, et assiduos esse in omni bono ac Deo grato opere.


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

et proventibus, sed habere eos quasi faventes ac propitios. Sal foederis, Levitici secundo perpetuo adhibendum esse sacrificiis praecipitur: quod significabat, nos debere sincere colere foedus Dei, et omni studio cavere omnem putrefactionem aut corruptionem tum doctrinae, tum vitae aut morum. Arca foederis ideo sic vocabatur, quod DEUS in foedere promiserat, se in es habitaturum, et accedentes ac orantes exauditurum: et denique quod in ea erant reconditae lapideae tabulae, continentes decem praecepta, quae erant conditiones foederis. ut Deus Exodi trigesimo quarto affirmae


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

procreationem ac interitum hominum denotat. Tertio, significat homines non quidem eodem tempore viventes, sed tamen simili ingenio praeditos. Sic dicitur Generatio iustorum, Psalm. 14. Item, Generatio quaerentium Deum, Psal. 24. et contra Generatio iniustorum. Ubi homines, ob morum et naturae similitudinem habentur pro una generatione, etiamsi diversissimis locis et temporibus vivant. Sic Luc 16 dicit Christus, filios huius seculi esse sapientiores filiis lucis in sua generatione. id est, inter suos: vel potius, in suis rebus ac negociis: nempe carnalibus, in quibus


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

consubstantialis convenientia ac similitudo filii ad patrem. Huius tanti mysterii, ac plane ineffabilis Dei qualecunque indiciolum aut nota sit, quod etiam in hominibus saepe magnam quandam similitudinem parentum in liberis, non tantum quoad externa lineamenta, sed etiam internas animi, ingenii ac morum proprietates animadvertimus, non sine singulari providentiae divinae indicio. Qualis vero illa similitudo aut convenientia sit in Filio cum Patre, quam cum tertia persona non habent, ineffabile plane mysterium est, nec a nobis investigari debet. Aliqui fingunt id inde esse, quia pater


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudicii. Sacerdotes induere iustitiam, Psal. 132, est id quod alibi Christus dicit: Beati qui sitiunt et esuriunt iustitiam, et propter eam patiuntur: cum videlicet pii, praesertim sinceri doctores, zelo Domini inflammati tuentur, et ardentissime promovent iustitiam religionis ac morum, totiusque vitae praesertim autem illam gratuitam, seu imputativam Christi, quae aliarum omnium fons ac origo est. Hoc etiam est clamare et certare pro iustitia, de qua locutione paulo ante dixi. Talis bellator iustitia indutus, et pro iustitia pugnans ac clamans, pingitur et praedicitur


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

exemplaria habent, allevabit, scilicet ex lecto. Quare Papistae stulte disputant, eorum extremam unctionem alleviare aegrotis molestias, tum tollendo peccata, tum abigendo spectra: cum ipsimet eum locum in Missali suo in quadam precatione, per Allevabit legant. Alias per metaphoram significat morum levitatem, hominem vanum, instabilem, temerarium, sicut et apud Latinos. [?: Hinc-- ] citur Ecclesiast. cap. 19. Qui cito credit, levis est corde. Sic Iacobus primogenito suo Ruben obiicit levitatem morum, quod suam concubinam contaminaverit, inquiens: Levis fuisti


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

precatione, per Allevabit legant. Alias per metaphoram significat morum levitatem, hominem vanum, instabilem, temerarium, sicut et apud Latinos. [?: Hinc-- ] citur Ecclesiast. cap. 19. Qui cito credit, levis est corde. Sic Iacobus primogenito suo Ruben obiicit levitatem morum, quod suam concubinam contaminaverit, inquiens: Levis fuisti ut aqua, non excelles, quoniam, etc. ubi non significat ipsam proprie levitatem, quae ponderositati contraria est: sed fluxibilitatem, et instabilitatem aqueam. Sicut enim aqua semet suis terminis concludere non potest,


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

et professione se iustos esse somniabant ac contendebant. Ut igitur Apostolus (eos hoc capite ex professo accusans) illis hanc inanem persuasionem et gloriolam detraheret, adeo ait in illis externis rebus non esse sitam veram iustitiam ac sanctitatem, sed in perfecta cordis obedientia, seu in morum vitaeque honestate, aut innocentia: ut si quis Ethnicus carens lege et circumcisione, honeste pieque moralem legem praestando viveret, ille sine illis externis rebus aut adminiculis iustus ac saluus esse posset, plurimumque Iudaeis circumcisis, et legem non praestantibus antecelleret. Tales


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 337 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura multum militibus vocabulis, tanquam val de notis, significantibus [?:-oculos ] incurrentibus, quib. per metaphoram solet [?:-em ] militiam aut luctam piorum depingere: ideo [?: ] in Veteri, tum et in novo Testamento omnia [?: ge- ] morum et actionum ad spirituale bellum et [?: de-gradum ] Christianum militem, transfert. Paulus [?: ] [?: ] suum Timotheum vocat bonum militem IESI Christi, et iubet militare bonam militiam, et retinere fidem ac bonam conscientiam. Item veterem hominem ait


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 380 | Paragraph | SubSect | Section]

deficientes a Deo, et rebellantes regi: vel, citius opinione hominum castigantur. Simile quid habet illud. 1. Corinth. 7, Qui scis mulier, an servabis virum? Quasi dicat, Tu iam de eo desperas, et vis temere te ab eo separare: sed forte citius tua opinione, aut praeter omnem spem, tuorum morum ac sermonis commoditate convertetur. Certe nullam habes certam noticiam, et quasi demonstrationem, quod omnino non convertetur. Quare ergo desperas? Sic et Germanice dicitur de rebus quasi desperatis, sperandis, aut (ut ille inquit) praeter spem sperandis, aut etiam timendis, wer


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

conformemini huic seculo. Sic Lucae 16. Filii huius seculi sunt sapientiores. id est, qui vivunt, agunt et attemperant se ad mores, astutias ac nequitias horum hominum. Ephes. 5. Pugna nobis est contra mundi principes huius seculi: id est, qui regunt et suscitant istam perditissimam sentinam morum, et rationem perdite vivendi. Contra Deus dicitur nos redimere ac liberare ab hoc seculo, Galatis 1. Vox עולמים Olamim pluralis numeri, sonat plurium seculorum, non semper significat aeternitatem, ut supra ostensum est. quod propter Osiandri errorem


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

significantius esse, quam simpliciter facere aliquid contra legem, aut peccare contra eam. Quare Christus Matth. 5 inquit: Nolite putare, quod venerim solvere legem. Non veni solvere legem, sed implere eam. Ratio autem locutionis est, quod leges sunt veluti vincula quaedam communis vitae, morum, ac subditorum. quae omnia alligant aut obligant ad certam formam aut rationem, quam solam rectam ac legitimam esse praescribunt ac pronunciant. Mox tamen ibidem, Qui unum de hisce solverit: violare tantum significat. SOLIUM, vide THRONUS. SOMNUS, vide supra verbum


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 669 | Paragraph | Section]

tropologiam, vita caelestis: atque secundum allegoriam, baptismus: secundum anagogem, angeli. Omnis igitur disciplina nostrae religionis, ab exemplo duplicis scientiae manavit: cuius primam Practicen, secundam Theoricen vocaverunt: id est, actualem et contemplativam. unam, quae actualem vitam, morum emendationem consummet: aliam, quae in contemplatione caelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur. Contemplativa, in duas derivata partes. id est, in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.