Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: morum

Your search found 292 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 49-68:


49. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quemadmodum inter marmora ophites, inter gemmas adamas, inter metalla aurum | ęstimatione precio-que pręstare putantur, et sicut sol omnium syderum fulgentissimus pulcherrimus-que habetur, ita supra omnes scientias eminet illa, quam ethicen uocant, quia de morum uitę-que cultu pertractat. Cum enim nihil in homine laudabilius uirtute sit, nihil uitio detestabilius, quid ea doctrina magis egregium magis-que amplectendum uideri debet, quę hominem ipsum instruit ac erudit, qua ratione et a malicia declinet | et studeat probitati?


50. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quicquid ergo cerimonię, sacrificia, prophetę futurum nunciabant, partim impletum est in primo Christi aduentu, partim in secundo implendum expectamus. nequis frustra aliquid scriptum aut significatum putet. Quicquid autem in Lege ad uitę morum-que institutionem spectat, sicut ueteribus ita et nouis hominibus est obseruandum | et cum Euangelio communicandum. ac de utriusque Scripturę moralibus pręceptis cum psalmista dicendum: ps.


51. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Veruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. Ut semper Dei uoluntas pręferatur hominis uoluntati. Vis non timere mortem? crede in illum qui ait: Ego sum uia ueritas et uita. Hic est enim uia morum, ueritas fidei, uita retributionis. Propterea quidem etiam hortatur nos dicens: Io5 Amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam


52. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: Luc6 Omnis, qui uenit ad me et audit sermones


53. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel per Spiritum Sanctum iubentur, unius Dei iussa esse credamus, unius maiestatis imperia. Quędam tamen ad tempus obseruanda, ut illa, quę futurorum figuras continebant, quędam semper, ut hęc ipsa de quibus nunc agitur, quę ad uitę morum-que institutionem spectant. Illa uero, quę perfectionis sunt, id est, ut paupertatem castitatem-que colamus, monasticę uitę modum normam-que sectantes, nostro relicta suunt arbitrio, antequam ea seruandi uoto nos obligemus. Quod si uouerimus, pręstare tenebimur non minus


54. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de stirpis claritate gloriemur | nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator sit | atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen | pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. Obedientia Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus quęsitus


55. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

docete omnes gentes | seruare omnia quęcunque mandaui uobis. Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt | et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. Castitas Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi discipulus. Virgo est | et de Virgine genitus | et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum


56. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Denigratur enim boni uiri fama hospitio infami. honesto autem ac pudico commendabilis redditur. et quali quisque consortio gaudet, talis esse et ipse iudicatur. Optimorum similitudo morum Ionatham iunxerat Dauidi, Eliseum Elię, Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia inter se animi-que simplicitas copulauerat. Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit.


57. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid multa? Si cui inimicus fueris, torquebit te inuidia, quoties alios aliter de illo sentire cognoueris, et non mendacio , non probro, non maledicto abstinebis, atque unum odium in plurima te pręcipitabit uitia, dum morum tuorum iacturam nihili pendis uitę cupiens obesse alienę. Et cum tam immoderate ferri coeperis, ad iurgia usque contumelias-que peruenies, post rixas ne manibus quidem temperabis, in nullo prorsus phariseis cedens, qui tentarunt prius illum quem oderant, capere in sermone,


58. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt reconcilientur | et bonis omnibus morum sinceritate concordent. Tunc autem pace cum aliis composita recte utimur, cum eius finis potissimus est, ut Deo placeamus. Nam pax quę Deo displicet, non pax dicenda est, sed malorum


59. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

Mitte igitur istas, quę te nunc oblectant uanitates, renuncia uoluptatibus, cuncta corporis blandimenta | ueluti pestem quandam animę fuge | et illa potius quę laboriosa sunt amplectere, difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem quę ratio sit, quia locus hic exigere uidetur, dicere nunc aggrediar, ope fretus diuina, non meis uiribus, quę


60. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reg. secundo XI Nequis tamen malignę excusationi detur locus, disce non minus fugiendas esse pudicas quam impudicas | illo saltem exemplo, quo Dauid secundum cor Dei electus et pudica satis iudicata Bethsabee Vrię uxor conciderunt. Nulla hęc notabatur infamia, ille morum sanctitate non minus quam regno nobilis erat | Hanc se lauantem tantum uidit et captus est | exarsit in concupiscentiam | opere-que impleuit quod concupierat. Nunquid tu illo sanctior, ut tales foeminas non solum


61. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit. Illi uero qui capessendis uirtutibus operam impendunt, non rerum emolumenta sequuntur sed morum. Eis incumbunt officiis, eorum cura studio-que distringuntur, in quibus uersantes | non diuitiis quę improbis etiam communes sunt, sed quod longe beatius est, uitę sanctimonia proficiunt. Quin immo contemptis calcatis-que opibus


62. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper obsequentissimus fuisset. Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Noe Gen. 6 Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo


63. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

docet fiunt imitando . Idem lucerna est super candelabrum non aliter quam ciuitas supra montem. Lucet enim omnibus qui in domo sunt, et fideles animas doctrinę suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt.


64. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reg. quinto 12 Ioas Ioas rex Iuda donec Ioiadę sacerdotis consuetudine consiliis-que usus est, pie probe-que uixit; illo morte sublato ad uitia declinauit. Cęteros reges omnes, qui fidei morum-que sanctitate probantur, educatos institutos-que uel a sacerdotibus uel a prophetis fuisse constat. Esdrę primo 10 Samuel docuit Dauidem, Nathan Salomonem, Micheas Iosaphatum, Osee Ioathanum,


65. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

29 Cum prophetia defecerit dissipabitur populus; dissipabitur utique populus | non corporum motu, sed quod deterius est, inconstantia morum, carni magis quam uirtuti seruiendo. Neque enim fieri potest, ut sit ibi uirtuti locus, ubi non est qui doceat uirtutem. Hinc idem ait:


66. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| transiui et ecce non erat. In eos qvi sanctitatis ostentatione alios carpvnt. Caput III Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: 65 Qui dicunt Recede a me, ne appropinques mihi, quia


67. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias pati | et ignominiosa crucis morte consumi,


68. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uixeritis. Neque uobis rhetores ornate copiose-que dicere ulli erit emolumento, nisi compti et exculti uirtutibus incesseritis. Neque uobis qui in bicipiti somniastis Parnaso, in componendis poematibus Homero atque Vergilio esse pares usui erit, nisi profligata uitiorum labe | morum puritatem atque munditiam retinueritis. Huc igitur uota, huc studia uestra conferantur, ut si minus liceat eruditionem simul et uirtutem possidere, magis optetis probitatem sine doctrina quam sine probitate doctrinam.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.