Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: principis

Your search found 485 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 186-191:


186. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 26 | Paragraph | Section]

de nuntinatione magistratuum, aut per quas sordes promoverentur ad Episcopatus improbi, indocti, fungi, et probris contaminati homines? Si quem fama erat virtute atque probitate aliis antecellere, aut in quo eluceret vis animi atque ingenii; huic interclusus erat omnis aditus ad honores aulamque Principis: quod ignavis et consceleratis hominibus aliena virtus formidolosa esse videatur. Scio equidem quosdam viros strenuos, qui laude militari diu floruerant, quia paulo liberius, quam flagitiosorum aures patiuntur, de iniquitate suorum temporum quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem


187. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 34 | Paragraph | Section]

ordinum, equitum numerum, vectigalia, tributaque regni; quos socios respublica habeat, quos amicos, quos stipendiarios; qua quisque sit lege, conditione, foedere, qui exempla maiorum, quid quodque loco aut tempore sit factum, omnem denique statum Reipublicae probe sciant: qui ad tuendam dignitatem principis, ad defendenda iura populi, atque commoda, ad communem salutem conservandam, omnibus animi et ingenii nervis incumbant: quibus innocentia commendationem, virtus admirationem, omnis vita honeste acta conciliet authoritatem: qui suas privatas utilitates, ac reliquas vivendi


188. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae quam illorum amore et observantia in Principem, huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam


189. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

tam existimat eorum memoriam duntaxat esse relictam sibi ad voluptatem, quam viam esse propositam et formam ad patrium decus aemulandum. Non solum autem argumenta in ipso magni et liberalis animi, sed pietatis, iustitiae, multarumque clarissimarum dotum elucent. Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures penitus occlusit. Intelligit non decere tanti regni Principem delinimenta sensuum et illecebras quaerere; sed quo pacto regnum, a


190. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 46 | Paragraph | Section]

Divorum consecrabitur: quod optamus in sera tempora protrahatur: semper enim immature decedet vestrae Reipublicae quandocunque decesserit; tamen haud mediocriter solabitur dolorem vestrum, quod filium summae spei, paternisque vestigiis incedentem, et sese componentem ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed


191. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.