Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: utique

Your search found 316 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 174-200:


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section]

impostorum prava interpretatione male intelligitur, noxiumque sensum efficere, exprimereque cogitur: cuius rei exempla ex Sacris literis proferemus. Talis illa luculentissima D. Pauli locutio est, quod iustitia Dei iustificemur: quae, secundum Osiandri, Schwenfeldiique sensum, est utique male sana, quia illi eam exponunt de substantiali Dei iustitia, qua ipsemet semper iustus est. Sic et papistae eandem male sanam efficiunt, dum illam de nostris (uti loquuntur) infusis virtutibus aut qualitatibus, et earum operibus exponunt. Utrisque etiam IUSTIFICARE perperam


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo: quamvis iam superius id admonuerim, in secundo libro, ubi de Linguarum necessaria cognitione disserui. Nam literae, a quibus ipsa Grammatica nomen accepit ( γράμματα enim Graeci literas vocant) signa utique sonorum sunt, ad articulatam vocem, qua loquimur, pertinentium. Istorum autem Troporum non solum exempla sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut Allegoria, Aenigma, Parabola. Verum non libet nunc in encomion doctrinae Hebraismorum ac Troporum


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus,


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut res semel dicta pro confirmatione replicetur. ALIAE REGULAE INTELLIGENDI SACRAM SCRIPTURAM, PROMISCUE EX S. PATRIBUS COLLECTAE. Nullo locutionis genere utitur sacra Scriptura, quod in consuetudine hominum non inveniatur: quia utique hominibus loquitur. Augustin primo de Trin. cap. 12.

EXPLICATIO. Hilarius super Psalmum 126. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat: communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque vitiorum facinora subdidit: sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur: sicut illuminato caeco pharisaei dixisse perhibentur, Tu sis discipulus eius: quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. vel sicut Caiphas ait, Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat. Bonum quippe, sed non bene locutus est: quia dum crudelitatem necis Christi appetiit, redemtionis gratiam insciens prophetavit. Modus dicendi divinae Scripturae


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

messem. Nonne et hoc loco messis secundo loco nominata, primo ad corporalem messem refertur, secundo ad spiritalem? Et iterum in Evangelio, cum dicit ad Samaritanam mulierem salvator: Da mihi bibere: et post responsum eius iterum dicit ad eam, Si scires quis est, qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu utique petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et iterum addidit ad eam: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem bibit ex aqua quam ego do ei, non sitiet in aeternum. Vide quomodo et bibere ex aqua, nunc quidem corporaliter nunc autem spiritaliter in uno eodemque accipitur loco.


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

literae preciosa intrinsecus contegunt Sacramenta, nulli ante vigesimum quintum annum discere, aut etiam scire committitur. Quod scilicet sit hoc velut munus quoddam propositum virtutis his, in quibus ad illud aetatis et vita probabilis, et ornatus morum, et intelligentiae capacitas apparebit: qui utique iam valeant bene et confidenter ascendere ab inferioribus literae ad superiora spiritus excelsa. Hieronymus ubi supra: Hebraeorum, inquit, probatur traditio, quod nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est, tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Cantica


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

naturae tempus accedat. Quosdam libros Ecclesia in Canonem librorum sacrorum non recipit: eos tamen qui eorum librorum auctores dicuntur, vener antur. August. 18. de Civit. Dei, cap. 38.

EXPLICATIO. Ante illud grande diluvium noster utique Noe patriarcha, quem prophetam non quoque immerito dixerim. Siquidem ipsa area quam fecit, et in qua cum suis evasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne in Canonica epistola Apostoli Iudae prophetasse praedicatur? Quorum scripta ut apud Iudaeos, et apud nos


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

scripturae Canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur, et in libris aliis inveniri dicuntur, quos Prophetae scripserunt. Et alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur: nec tamen invenitur in Canone, quem populus Dei recipit. Mos est Scripturarum et utique celeberrimus, uti his verbis, In diebus illis: non solum cum ad praeteritam narrationem aliud tempus adiungitur, verum etiam cum illa narrat, quae post multorum annorum spacia contingunt. Chrysost. Homil. 10, in cap. Matth. 3.

EXPLICATIO.


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

captivitate Hierusalem, deque ipsius sciscitarentur adventu: et certe nostis, quam grandi hoc tempus medio dividatur, cum de urbis subversione dixisset, sermonemque de his disputans terminasset, iamque ad dicendum de mundi fine transiret: Tunc, inquit, haec vel illa erunt. Dicendo autem Tunc, non utique tempora quae plurima erant a se discreta, coniunxit: sed illud tantummodo quo eventura erant, tempus notavit, dicens: In diebus illis. Non enim quasi continuo haec secutura monstraret, His posuit: sed Illis, inquit, diebus, in quibus certe ista contingerent. Vide regulam de


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

vult hoc, quod ait, Donec ponat omnes inimicos sub pedibus? Nunquid tam diu regnaturus est Dominus, donec incipiant inimici esse sub pedibus eius: et postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet? Cum utique tunc magis regnare incipiat, cum inimici coeperint esse sub pedibus. Mos est sacrarum Literarum, ut primogenitum non vocent eum quem fratres sequuntur: sed eum, qui primo natus sit. Hieron. adversus Helvidium, et in cap. 1. Matth.

EXPLICATIO.


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 876 | Paragraph | SubSect | Section]

charitas, gaudium, pax. Et illud: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis Et in veteri Testamento: Dans flatum populo, qui est in ea: et spiritum his, qui calcant eam. Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subiiciunt ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur: ut ibi, Cum immundus spiritus exierit ab homine. Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum. Et, Spiritus malus invasit Saul. et caetera his similia. Torrens nusquam in


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

a fascinante sint laesi, et stomacho fidei nauseante, Spiritus sancti cibum evomuerint. Quod si aliquis contradicit, exponat quomodo de communi opinione sit sumptum vallis Titanorum in Regum libris: Syrenae et Onocentauri in Esaia: Arcturus et Orion et Pleiades in Iob: et caetera his similia, quae utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habent. Apostoli et Evangelistae aliquando veteris Testamenti adducunt testimonia, ut sensum, et non verba citent. Et tamen sermonum varietas spiritus unitate concordat, quamvis nec cum Septuaginta, neque cum Hebraeis verba


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facta: quaedam vero ex iam factis primo die. Horum probationes sunt. Quia quoties Scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est: Producat terra: et, Producant aquae, et similia: aut certe ex subtili significatione verborum, ut cum dicit: Fiat firmamentum: utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas: quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum est quod fiebat. Et rursus luminaria derivativa appellavit, quae quarto die facta sunt; ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt,


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

igne et aere, omnia quae per successiones renovantur, ex lumine luminaria, ex costa Eva. Ignis quomodo factus sit, aut unde, vel quando? Factum quidem et ex generali Scriptura possemus approbare, cum dicitur de Deo: Qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, quia utique etiam ignis in eis est ex speciali professione: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. de quibus ante dixerat: Quoniam ipse dixit, et facta sunt. Et rursus: Benedicire omnia opera Domini Domino. et subiunxit: Benedicite ignis


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mundo incognitam substantialem speciem, aut naturam novam inexpertamque creaverit. Quomodo Deus mundum fecerit, possumus quaerere temerarie magis quam caute. nullius enim divinae creaturae modum homini licet agnoscere. Nam si sciret quis, quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, creatori utique scientia ac potentia par esset. De his quae ad gubernationem mundi pertinent. Cap. XII. Quoniam de creatione mundi tractatum est, competenter restat, ut quaeramus, gubernatio eius quot modis significetur? Duobus autem modis


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ruinas, confringet capita in terra multorum. 17 Aut de laboribus vitae eius: ut est, De torrente in via bibet. 18 Aut placitum circa patrem incarnationis mysterium Scriptura significat: ut est, Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea. 19 Aut Sancti spiritus infusione, quam utique homo ab eo susceptus meruit, sive in principio ipsius incarnationis, sive incremento, sive in Baptismate, sive in miraculis, sive in doctrina, sive in resurrectione: ut est, Ponam spiritum meum super eum. et: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, et reliqua. 20 Aut diligentiam circa


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 963 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturae crasso more significant. Contra quos apposite dictum est ab Augustino, epistola tertia ad Paulinam: Quae de membris assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes Deo: propterea eadem et alas Deum habere dixit, quas non utique nos habemus. Legitur autem Psal. 17, Sub umbra alarum tuarum absconde me. Ac notatur peralas diligentia Dei in piis ferendis, conservandisque: sumpta similitudine ab avibus, eum in modum suos foventibus pullos. Sic autem absurdum foret, existimare ob eam locutionem Deum habere


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 986 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sed tales Eclipses plerunque haud difficulter vel ex praecedentibus, vel ex sequentibus, vel utrinque, et praesertim ex ipso sensu ac rebus de quibus agitur, eo loci animadverti possunt. Iohan. 14, Si diligeretis me, gauderetis utique quod dixi vobis: Vado ad patrem, quia pater maior me est: sub. ideo et ego multo melius apud eum habebo, quam in hac miseranda humiliatione: et vos inde multo potentius adiuvare potero, quam hac terrena praesentia vobiscum corporaliter agens. Ibidem mox: Ut cum fiet credatis, scilicet, ut


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Domini, videbitque omnis caro pariter, quod os Domini loquutum sit. α Vox dicebat, Clama: et dixit (Propheta) Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis pietas eius quasi flos campi. Exaruit foenum, et emarcuit flos: quoniam spiritus Domini flavit in ipsum: et utique foenum est populus. Aruit foenum, et emarcuit flos: verbum autem Dei nostri consurget in aeternum. β Super montem excelsum ascende tu Zion evangelizatrix, eleva viriliter vocem tuam Ierusalem annunciatrix: exalta, et ne timeas: dic civitatibus Iehuda,


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

confitendum. Si autem dixisset, Imperitus quidem sermone, (et non addidisset:) Sed non scientia: nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor gentium non valeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse confessi sunt. Dicendum ergo mihi aliquid esse video et de eloquentia prophetarum, ubi per Tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Vae vobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Deinde ut beneficiis Dei, qui eis ampla spacia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samaria, ubi utique idola colebantur: Transite, inquit, in Calamne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium,


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

dictionis oboritur ei qui potest quantum potest, laudare quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque non laudat. At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici. Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum (ut planius aliquid commemorem) ubi ait: Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de ancilla,


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir doctissimus Hieronymus, quorundam etiam metra commemoret, in Hebraea duntaxat lingua: cuius ut veritatem servaret in verbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum: ita in authoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime invenio. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto temperato genere, quod non tam verborum ornatibus


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1045 | Paragraph | SubSect | Section]

priorem naturam ac generationem damnatissimam esse. Sic passim in Scriptura per misericordiae et Evangelii praedicationem ex consequenti accusatur peccati et extremae corruptionis, ut qui tanto remedio indigeamus. Sic Ios. 2 videtur tantum conclusio totius narrationis exploratorum adscribi: Utique tradidit Deus in manum nostram universam terram. Sic Gen. 14 brevissime indicatur occurrisse regem Sodomae Abrahamo: reliqua subintelligenda relinquuntur. Sexto, uno aliquo significanti verbo aut dicto saepe (teste Phalereo) multo significantius res quae+piam,


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1204 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quemadmodum aliis hominibus, pluit: sed aestate, cum serant pisum et sesamum, aquam desiderant. Igitur cum nihil eis aquae tribueretur, ad Persas venerunt viri atque mulieres, stantesque pro foribus regis, cum eiulatu vociferabantur. Tunc rex his qui maxime indigebant, portas reserari iussit, utique eas, quae ad illos ferrent: easdem, cum illorum terra humore hausto satiata est, rursus obserari: ita deinceps alias, ut quique caeterorum populorum maxime aqua indigerent: id faciens, quantum ego auditu cognovi, pecuniae exigendae gratia, praeter tributum. Hîc audimus primum


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1217 | Paragraph | Section]

amat animam suam, perdet eam, etc. 186 14. Non relinquam vos orphanos 223 Qui diligit me, servat sermonem meum. Quic quid petieritis in nomine meo 218 Rogabo patrem, et alium consolatorem dabit vobis 419 Si diligeretis me, gauderetis utique, quod dixi vobis: Vado ad patrem 223 Surgite, eamus hinc. ibid. Venit princeps mundi, etc. ibid. 15. In hoc glorificatus est pater, ut, etc. 303 Sed ut impleatur sermo 223 Si non


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.