Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omne

Your search found 1457 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1028-1042:


1028. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

causa transmittere; quod quidam sic missi eorum, apud quos degebant, vitia retulissent, visitationem inde provinciarum, non personas insectantes. Sic tu quoque cum cerneres quospiam (novi enim qui sint) iam alioquin subdolos, cum politicae insuper praesidia adiunxissent, in omne fraudis astutiaeque genus erumpere, parum prospiciens cuius id vitio fieret, universum studium duxisti condemnandum. In quo te reprehendo; quem enim nostrum dolosum ausis vafrumve appellare, cum tamen omnes nos politica quapiam uti non diffiteamur? Te ipsum et antea quam


1029. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ventum est ut actum eum politicae esse non diffitear; quippe prudentiae idem est. Quod tamen sobrie acceptum velim; nempe dum offecturam aliorum improbitate sinceritatem scimus, consilium tegere atque aliud, fors etiam a mente alienum, dicere esse prudentis dico. Ut ut tamen omne hoc saeculum post fraudes abierit, suum nihilominus nunc quoque sinceritatem honor manet; nihil enim vel nunc apud quosdam, eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur. Neque velim vos ita arbitrari


1030. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad virtutem dixit; nempe admodum vere, quod in iis, de quibus agimus, licet experiri: mutatis non nihil moribus ubi a prisca illa tenacitate descitum est, iam in omne novitatis genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem quis cogitat, litteris deditum dicit; ita qui


1031. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ob saevitiam aeque atque lenitatem dominis suis infesta et ad eos fraudandos supra condicionem suam ingeniosa, ut nescias duriusne eos an lenius habere expediat. Atque id quidem experientia iam ostendit nihil eos aeque ac nimiam domini lenitatem extollere insolentesque et ad omne facinoris genus reddere prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo omniumque, quoad fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos


1032. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sufficiat strictissimam in exigendis operis ceterisque dominalibus (ut nostri appellant) iuribus adhibendam esse severitatem quam mox blando vultu ceterisque popularibus artibus lenias. De poenis tantum dicere superest de quibus ut plurimum solet variari: an videlicet ob omne delictum et an severas semper oporteat adhiberi? Mihi quidem barbarus semper et ab omni humanitate alienus mos ille visus est ut feris peius iumentisque coloni tractentur; nam bestias ipsas meliores domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed


1033. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

accessio: lamenta inde, exsecrationes, querelis omnia ignavis resonant. Interea nemo est qui vocem mittere, tentare remedium, exorare principem audeat, cum utriusque aeque intersit, et huius ut unde accipere, et illius ut unde solvere possit habeat. Ne nunc quidem vetitum omne commercium est; quotus tamen quisque est qui sibi inde primum, mox etiam patriae prospiciat? Immo contra obnitimur iisque, qui haec exercent, infamiam nescio quam aspergimus prorsusque detestamur. Rem arduam! et quae saepius mihi mentem in contraria distraxerit dum


1034. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas, agnoscere possit; dein vero ut constitutione nostra in iisdem comitiis ad omnigenum securitatis statum collocata solidioribus, atque ipsi illam accepimus,


1035. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

§ 4. Judaei in Regno jam illocati ad omnem, qua vitam suam sustentare possunt, professionem exercendam capaces declarantur, et ideo in omnibus etiam contuberniis ad tyrocinium suscipi debent. Motivum. Omne individuum, quod non habet certum alimentationis statum, Reipublicae oneri est. Si integrae classes incolarum nonnisi fluctuantem habeant subsistentiam, plane periculosae evadere possunt. Debet itaque legislatio iis viam ad procurandam sibi fixam alimentationem


1036. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

est, sustineri non potest; deinde hac ratione residentes in Hungaria Abaldi Officiales contra communem non modo Hungariae, sed omnium aliorum etiam Regnorum legem a jurisdictione ordinariorum localium magistratuum eximuntur. Vitiosa autem ideo est, quia hac ratione omne ejusmodi negotium duplicem circulum peragere debet. Interest itaque ut res ad naturalem suum cursum reducatur, nempe ut officiales Abaldi negotia sua primis instantiis proponant: ab his res ad Consilium, inde vero, si opus est, ad Suam Majestatem reducatur, sicque


1037. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

considerentur, et horum libera absque omni portorio inductio e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur. Motivum. Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo commerciales populi nihil eorum praetermittunt, quod ad illam animandam conferre potest. Libera captorum per domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id piscatores


1038. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

limitabit. Motiva. Potest evenire ut seu incurius, seu in praestanda sibi per vectorem, aut judicem pagensem indemnitate confidens proprietarius de mercibus suis tardius, ac potuisset, disponat. In hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet. In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum


1039. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

publicum compensetur; quod quidem principium nec a natura pacti socialis nec e jure proprietatis deduci solet. Pactum enim sociale nonnisi redundantem e bono publico in singulum civem utilitatem pro scopo habet, et omne id excludit, quod paucis tantum privatis lucrum, toti autem publico detrimentum adfert. Proprietas autem nonnisi e legitimo possessorii titulo enascitur, qui si absit, usus aliquis non pro


1040. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

sed plenam quaestus libertatem requirit, quae usum jus quaestus vendendi suapte excludit. Per nulla certe regulativa principia id unquam efficietur, ut abusus jus quaestus vendendi desinat esse nocivum promotioni commercii monopolium, ut per illa omne magistratus arbitrium, omnis partialitatum occasio praevertatur; denique ut aliae civitates, in quibus abusus hic necdum invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici


1041. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

mercibus emtorem invenient. § 141. Non tantum in annuis, sed in hebdomadalibus etiam nundinis, praeter victualia alias quoque cujuscunque speciei merces venui exponere licet; adeoque discrimen etiam omne inter ordinarias et pecuarias nundinas suffertur. Motiva. Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 79. quod in iis Regnis commercium maxime floreat, ubi nullus est


1042. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu schedae nonnisi ab ea proportione, qua pecuniae circulatio minuetur, ad cassam refluent, adeoque haec beneficium residuae quantitatis, nisi extraordinarius pestis, aut infelicis belli casus commercium omne prosternat, ultro retinebit. In posteriori, cum realis in elocato capitali fundus semper praesto futurus sit, et erga hunc parata etiam in notabili quantitate intra breve tempus haberi possit, per promtam eorum, qui primi


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.