Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: passus

Your search found 498 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 232-239:


232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

indicit, quod profecto nescio uictone, an uictori maiorem fecerit iacturam. Nam, quamuis Caesar Viannam et Nouam Vrbem cum multis Norici ac Carnici agri oppidis eo bello amiserit, Matthias tamen, dum auidius illum persequitur, fines regni sui a Turcis uastari passus est, quos procul dubio ex Europa pulsurus fuisset, si aduersus eos bellum gerere in animum induxisset, Christianis, qui Turcarum iugo pressi erant, id uehementer optantibus, deffectionemque pollicentibus: nempe contumeliosam grauiter sustinebant Turcarum dominationem.


233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo. Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc quoque tempore incolitur, uiribus suis impari hoste destinato, uicinum agrum incursare, praedas agere, hostem terrere, et


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Bentiuola, ubi ciuium suorum uoluntatem in pontificem inclinatam cognouit, fuga cum liberis suis elapso. Ferunt Bentiuolam patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel hoc exilium argumento erit. Diuus Gregorius, ne arma in Longobardos moueret passus est eos Italiam uexare, asserens se Dei timore ab armis arceri; Iulium uero pontificem exercitum per sese ad oppugnandam Bononiam, quod nemo unquam pontificum fecisset, duxisse. Quod ubi Venetis nuntiatum est, qui quidem malebant Bononiam a Bentiuola quam a Romano pontifice


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

uterque tamen pro uicto abierat, altero alterius fortunae ignaro. Vnde satis apparet Selynem et consilio et animi magnitudine auum longe superasse: nempe qui clade dissimulata hostem secundae pugnae fructum sentire haudquaquam passus est, Tauri urbe, sede regia, statim a praelio occupata, indeque magna fabrorum ui, ut demonstratum est, Constantinopolim abducta. Itaque regulus admissi conscientia aduersus Turcarum uim armis se tueri parabat. Selynes animaduertens Alaudolam


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit, obiciens eis rapacitatem, quasi ingentes opes inique congessissent. In aliis laudare licet hominem. Praeter morem Othomanorum regum neminem ad se adeuntem procumbere, aut genibus positis se uenerare passus est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus, ueste habituque uix a priuato discrepans, literarum, quibus Turcae utuntur, satis eruditus. Quum opus esset, uerba in concione


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti oratione caedis auctorem sibi condonari a principibus, qui illi perduellionem iudicaturi erant, contenderit. Atque


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur. Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit, trabibusque de naui in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.