Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: DEMOSTHEN.*

Your search found 73 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 69-72:


69. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

omni ex parte vitiosissimum inveniri. Quum enim potissima, vel sola potius laus interpretis haec sit, ut eum, quem exprimit, et cujus quandam velut imaginem spectandam proponit, scriptorem sui quam simillimum repraesentet; qui hoc genere utetur, repraesentabit profecto sui dissimillimum. Quis enim Demosthenem, aut Homerum inquinate, quis frigide, quis hiulce, atque aspere loquentes possit agnoscere? alterum sine oratorio, alterum sine poëtico illo concentu, quo aures hominum capiuntur, ac mentes ipsae mirandum in modum demulcentur, ac percelluntur. Homero quidem versum qui


70. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum oratorem efferre oporteat affirmando. nec vero, mutatis sententiis, illa jam conversa ex Aeschine, atque ex Demosthene, sed ab ipso potius Tullio excogitata, jure dicerentur. Age, qui in sententiis conservandis fuit summa religione, qualis fuerit in verbis audiamus. Verbis ad nostram consuetudinem aptis : quae videlicet, vel singula, vel plura inter se nexa et copulata, nihil haberent


71. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

nihil haberent insolens, et odiosum, sed essent haec Romanorum, aeque ac illa erant Atticorum auribus accommodata. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere . Imo vero id nequaquam facere necesse habuisti, siquidem insolentiam orationis, quam ambo illi oratores, sed Demosthenes praesertim, omni opere vitabant, effugere volebas, eaque afferre, quae tuorum civium consuetudo minime repudiaret. Vidit hoc sane vir prudentissimus, atque omnis ad orationem pertinentis artificii scientissimus. Quid ergo fecit? singula verba servare non potuit: Sed


72. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.