Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: intra

Your search found 1093 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 170-215:


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas uariis sententiis ac studiis, prout quisque aut per se animatus erat, aut ab alio persuasus, eodem conuenit. Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium Europae fere maximus,


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque ullo animi motu, quantum ex uultu existimari poterat, inspectante.


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ad leuia certamina extra oppidum elicere. Oppugnare autem Pestum non poterat, quum nullum oppugnandae urbis apparatum secum attulisset. Sed postea quam uidit oppidanos iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta millia passuum a Pesto retulit. Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

regum (si necessaria, fame urgente, deditio defectio dicenda sit) cum obsidionis impatientia, tum odio Friderici imperatoris, qui, ut ante dictum est, quum nollet diadema, quo Hungarorum reges utuntur, restituere, bello a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia peditum mercenariorum ad Maximilianum, qui tunc Lincii delectum habebat, conueniunt. Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis abirent. Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur. Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci imposito,


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam - quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ad leuia certamina, pari numero extra oppidum conserenda, prouocando experiri. Alemani, stationibus uariique generis tormentis locis opportune dispositis, intra moenia sese continere, hosteis a muris missilibus impigre submouere, nec quemquam propius accedere pati. Adeo enim certis ictibus hostes petebant, ut in proximo consistere non nisi aggere e terra obiecto tuto liceret. Hungari igitur adiunctis sibi Boëmis, gente oppugnandarum


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi uidetur esse, ut Summi Dei sacerdotes hominum etiam sint moderatores, modo humana mens intra iuris sui praescriptum sese contineret, nec regno et immodicis imperiis elata modestiae obliuisceretur. Quotus enim est aetatis nostrae pontifex, qui officii sui memor, contemptis his terrae oblectamentis, coelum, ut ita dixerim, aspiciat, atque animi, non corporis utatur imperio?


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

castra repetebant. Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in praetorio per nuncios, quae in rem essent, imperauerat. Ita caedentibus Hungaris fugae socius haud quaquam extiterat. Porro Boemi, puto, ueriti regis sui maiestatem ab oppugnatione castrorum abstinuerant.


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham profectus nullo ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

suae adeo exoptauit Vuladislaui coniugium, quo sola esset apud Hungaros reginae nomine uocitata, ut quum tandem rescisset se ab Hungaris elusam, palam profiteri Vuladislauum iusto sibi congressum matrimonio haud erubuerit. Nec ei satis fuit hanc iniuriam ab se confictam priuatim intra parietes deplorare, uerum etiam stulta quorundam amicorum persuasione ad Romanum pontificem eam deferre haud dubitauit, regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem, post varia fortunae ludibria, sublatus est. Ea tempestate Matthias Chugniades Coruinus, quocum Turcae, utpote finitimi, bellum continenter gerebant, Hungaris imperitabat. Is sperans, si Gemium in potestate haberet, non solum facile consecuturum, uti Bazethes intra fines suos sese contineret, atque inualidior uiribus fieret certo enim sciebat Gemium a popularibus studio, ut fit, nouarum rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus et ipse assentior, Scythas esse Asiaticos affirmant, atque ex illa regione, quam nunc uulgo Cathaiam appellant, aduenisse. Satis enim mihi exploratum est Turcas communes prope sedes quondam cum Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

accepit. Qui quidem parentem non animi solum magnitudine ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

est admissus. Ibi Turcarum ritu humi procumbens regem adorat, ac dum submisso capite porrectam regis manum deosculatur, educto clanculum pugione, quem sinu abditum attulerat, stomachum Turcae iterato ictu haurit. Atque dum sese e tentorio eicere conatur, a regii corporis custodibus intra tabernaculum confossus interiit. Huius facinoris monumentum adhuc extat Prusae: manus Milonis argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa. Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in luctum proiecti, satis sagaci consilio eam


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatis uestrae obsessis necessario uos non de imperio, uerum de salute decertare coget, pro qua scilicet opificum uestrorum uulgus et sellullarii Turcaico militi oppositi egregie pugnabunt. Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam iniurius extitisset. Itaque filio rege constituto in Siciliam se contulit, ubi, ut supra demonstratum est, intra paucos menses animi aegritudine uita excessit, ne filii quidem, ut fertur, miseratione, siue dolorem absconderit, ne populares, quibus pater odio fuerat, offenderet, siue quia omnes humanos affectus imperandi cupiditas uincat. Quamquam Alfonsus eo temporis spatio, quo regnum


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores,


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat;


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum Consaluo repetunt. Ibi dux Hispanus expositis in terram militibus, situmque ac moenia oppidi prius contemplatus, turrim ligneam, quae muros oppidi altitudine adaequaret celerrime exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit. Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese recipiunt. Non desunt Turcae rebus prospere cedentibus. Itaque turres aedesque suburbii, partim adhuc integras, partim semirutas, terra iumentorum excrementis commixta complent, eo consilio ne machinis ex oppido emissis prorui possent.


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque,


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

regna gerentes occulta Dei uoluntate ualde florere. Nec mirum, quum nihil apud Deum praeter uirtutem in bonis numeretur. Itaque rupto foedere, quo patrium Friderico regnum ablatum erat, ferro decernere incipiunt, uter regum iustior Neapolitani regni esset possessor. Vbi ad arma uentum est, intra unius ferme mensis spatium, Hispanis in oppidum maritimum Appuliae, Barletum incolae uocant, haud memorabili praelio compulsis, regnum Galli occuparunt. Erat Hispanis dux Consaluus Adigarius, sicut pacis artibus uir insignis, ita omni bellica laude dignissimus, quem supra diximus


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam in Gallos inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus ingressus est. Vultus enim et uox humana, uel quum maxime animo disparia sunt, seruire possunt. Intra paucos dies arx quoque Neapolitana capta, muris eius, qua aditum Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis. Gallorum reliquias solum uertere coegerunt. Quod ubi Francorum rex


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

auiditas huic monstro inerat necandi hos cardinales. Sed quia minister, dum quantum de uenenato uino potionibus absumebatur, tantundem puri atque innoxii uini in lagenam imprudens adicit, uim ueneni magna ex parte mitigarat. Virus in inferenda morte efficax prima potione solus pontifex hausit, quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim antiquum imperium respicientes pulsis Caesarinis praesidiis principes suos reuocarunt, partim Venetis, ut dictum est, sese dediderunt. Pius III succedit et


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitum duxisse, ita aduerso rumore coepit esse, ut omnium sermonibus passim laceraretur. Ille uero, ut erat peruicacis ingenii, opinionem de se hominum simul et conscientiam spernens, magisque profani principis quam sacerdotis munus obiens, intra paucos dies Bononiam deditione coepit, Ioanne Bentiuola, ubi ciuium suorum uoluntatem in pontificem inclinatam cognouit, fuga cum liberis suis elapso. Ferunt Bentiuolam patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel hoc exilium


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

et Hispani, hi regnum Neapolitanum, illi Mediolanense, non magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium aduersus reliquos Italos ignauia simul ac discordia eneruatos. Itaque Philippo Morino intra paucos dies febri extincto, quem diximus ab Hispanis principibus regem designatum in Ulteriorem Hispaniam accessisse, Ferdinandus re, quae ad Apuliae urbes Venetis oppignoratas spectabat, infecta, Hispanias repetiit, reuocantibus eum his ipsis, qui paucis ante mensibus,


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti imperii Alemanus tenebat, partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa, quae in Carnico atque Histrico agro de


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

uirtus reges maxime ornat, hac uel imprimis causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec tuis duntaxat, sed, quod proprium magni regis est, amicorum et ipsorum etiam hostium rationibus inseruieris. Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere. Haud difficulter populi erga regem amor


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Brixianorum uoluntate ad arcem, ubi Galli hostem instructa acie opperiebantur, et ipse ad pugnam paratus accedit. Itaque utraque ex parte clamore sublato, acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

erant, sociis Germanorum armis obtineri, reparato exercitu - et ita ab Hispano rege ei mandatum erat ― ignominiam turpi fuga acceptam dempturus eo confestim perrexit. Nec solum urbes, quas Galli reliquerant, societatis nomine, quam, quia pontifex princeps eius erat, sanctam appellabant, intra paucos dies occupauit, sed etiam Mutinam et Regiensium ciuitatem ab Alfonsi Hestensis imperio auertit, quandoquidem Alfonsus, ut a rege Gallo descisceret, adduci non poterat, existimans Gallorum societatem, quoad hi Mediolanum retinerent, maximo rebus suis aduersus omnes


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

conuiuio large epulati cum regulo eius mentem uino, quantum potuerant, alienarunt; mox sopitum agressi, iniectis tapetibus in caput faucesque, spiritum illius intercluserunt. Corpus Prusam deuectum, regioque more magnifice funeratum, sacerdotes sepulchro seorsum constructo, intra tamen septa Othomanorum tumulis dicata, intulerunt. Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur. Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Abstemius, Tholnensis ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot millia rusticorum in agro Pestensi magis arte et consilio quam uiribus profligauit. Nam quum assumptis secum quingentis equitibus e Buda Danubium traiecisset, atque intra muros Pestensis oppidi sese contineret, perinde ac pacificator, non hostis eo uenisset, misit nuntium ad rusticos, quibus Ambrosius Saleresius, Pestensis ciuis, praeerat, qui regis nomine hunc in modum eos est allocutus: certo scire regem neque Ambrosium Saleresium,


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur. Caeterum, quamquam Selynes dimidiam fere exercitus sui partem amiserit, fama tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea residens puluillis purpureis innixus ne hyberni quidem solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad caliphem nuntio iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitates sine proditore et hoste domi inuento raro euertantur. Turcae fraude Cercassorum cognita, circumducti a transfuga ad aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse muris Cercassi uiderunt, instructa intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis compulsum formidatis, quae sola totius regni Cercassorum reliqua est, quam nondum coepimus? Integris uiribus Cercassi uos non sustinuerunt, nunc fractos, ac pene deletos fugitis, uultus errumpentium aspicere non audentes. Quare nemo uestrum speret


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

alii locum quidem remedio esse censentes, per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato, uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum inopia Turcis altius terram molientibus obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis ducere, quo uis accensi


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.