Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: venetus

Your search found 65 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 23-46:


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

submittere. Statuerat enim non nisi ui capta, aut oppidanorum uoluntate dedita Naupacto ex illis regionibus abscedere. Nam quum totum Corinthiacum sinum, quem nunc Patrensem uocant, in ditione haberet, Naupactum in faucibus ipsius sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat. Venetus imperator ubi cognouit Turcarum classem soluisse atque Aegeum mare petere, relicto Corcirae satis firmo praesidio in Peloponesum Methonem uersus cum omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

quum aduerso uento coorto iter prosequi nequisset, in insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus. Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles erant; Venetus demum imperator cum reliqua classe in perturbatum hostem ― ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane ,


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

rem lanceis ac gladiis comminus gerebant ― in Venetam transiliunt nauim. Quod ubi nauis gubernator animaduertit, qui quidem Illyricis parentibus Venetiis ortus erat, haudquaquam animum demisit. Itaque praefecti magis quam gubernatoris munus obiens (praefectus enim genere Venetus ordineque patritius, atque ideo belli prorsus insuetus metu imminentis periculi in inferiorem partem nauis sese abdiderat) cohortatur suos, ut praesenti animo pugnarent, atque hostes temere insilientes repellerent, cogerentque praecipites ruere in undas,


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

― adeo Venetos iam coeperant contemnere ― quae de proximo hostibus ignauiam obiciendo illuderent, atque ad parem nauium numero pugnam eos prouocarent, e Cyllenio promontorio soluunt, in Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator, conspicatus quatuor hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas Venetorum acerrime


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

et ea non mediocris extiterit, quam Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si res parum processisset, Gallum in se merito prouocaret, propterea quod Galli tum commeatus inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus postridie quam pugnatum est, hostem fame grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam,


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

sed puerorum iocum existimat, in quo abscissis manibus pedibusque, aut tota ceruice desecta, corpora minime detruncantur. Veneti, Cephalenia frustra tentata, nauem proditam incauti amittunt. Caeterum Venetus imperator ubi uidit aditum in Corinthiacum sinum haud quaquam patere, praesidio ibi satis ualido a rege imposito ac turribus inter se aduersis in eius fauces erectis, ad Cephaleniam, insulam Turcaicae ditionis, in potestatem redigendam animum adiecit, quum ut, si forte res ad


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

cum tota classe ad Cephaleniam contendit, oppidumque ibi eiusdem nominis oppugnare adortus est. In qua quidem oppugnatione, tametsi totum pene oppidum muris dirutis nudasset munimentis, summa tamen uirtute a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter millibus, promptissimo quoque classicorum, tandem irrito incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

manibus emisere. Hispani tandem Cephaleniam expugnant, eaque Venetis reddita, Fridericum Neapolitanum regno eiciunt; Lesbum Gallica classis tentat quidem, sed culpa in Venetos translata paulo post relinquit. Quod ubi Venetus legatus accępit, reuersos ab infelici deformique expeditione nauium praefectos ad causam dicendam euocauit, ratus magna militiae iactura ignauiam dimitti impunitam. At praefecti, quamquam non lati auxilii conscientia moesti, fixis in terram oculis ante


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

iam transacta superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim senatus Venetus, tametsi illos pro desertoribus haberet, poenam tamen ultimi supplicii eis remisit, non ausus capitalis in patritios animaduersionis inuidiam subire. Seniores enim apud Venetos iuniorum suffragia in petendis magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti uehementer


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum Turca, ubi autem debellatum esset, paxue cum hoste aequis conditionibus composita, triginta solum millia nummum


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

iam attigisse nuntiaretur. Veneta classis a Turcis iterum affligitur; Baiazethis de incolumitate classis suae gestientis ad Deum oratio. Cum igitur praefectus Turcaicarum nauium coniunctis classibus institutum teneret iter, Venetus ad classem legatus Hieronymus Contarenus, qui, ut dictum est, locum demortui obtinebat imperatoris, aegre ferens Venetos non Aegaei solum, sed et Ionii maris pelli possessione, e Sybota soluens ― Epeiri insula est Thesprotio litori, qua Thyamis amnis in mare erumpit, adiacens ― quo, ne


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias aliis permutare mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere, omnique luxus genere etiam cum perditissimis certare. Oppidanorum tandem ignauia


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes armis


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

nondum naueis repetierant, aut armis graues nandiue ignari sese undae credere ausi non sunt, impetu facto partim trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore submotis atque inspectantibus. Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici posset. Egressus sinu Ambracio Venetus imperator oppidum in Leucadii litoris peninsula situm ― locus est opere accolarum a continenti nunc abscissus, uulgo Sanctam Mariam uocant ― adoritur, atque haud magno certamine expugnat, classicis recenti naualium sociorum ac commilitonum nece irritatis. Leucade pręsidio imposito ad


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

ambigunt, an idem sit, cum eo amne, quem Plinius Drilonem uocat, uisum est haud absurdum paululum excedere ad demonstrandum hunc amnem et Drilonem, quem uulgo Boianam dicunt, eundem non esse, quamuis Hermolaus Barbarus Venetus in Plinianis castigationibus eundem esse uelit, deceptus cum uocabuli similitudine, tum quia apud ueteres scriptores Boianae nomen nusquam extat. Et Plinius forsan, quia de Drinone nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor,


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta.


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

constabat. Galli, audita Brixiana defectione, Brixiam duce Castone Foisio accurrunt atque per arcem, quam Gallicum praesidium adhuc tenebat, urbem ingrediuntur, dispositis prius ad omnes urbis portas militum satis ualidis stationibus, ne quis hostium fuga elaberetur. Venetus exercitus fraetus Brixianorum uoluntate ad arcem, ubi Galli hostem instructa acie opperiebantur, et ipse ad pugnam paratus accedit. Itaque utraque ex parte clamore sublato, acerrimum primo concursu


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum grauius consultum est.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.