Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: christianis

Your search found 175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 49-94:


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Vrbem cum multis Norici ac Carnici agri oppidis eo bello amiserit, Matthias tamen, dum auidius illum persequitur, fines regni sui a Turcis uastari passus est, quos procul dubio ex Europa pulsurus fuisset, si aduersus eos bellum gerere in animum induxisset, Christianis, qui Turcarum iugo pressi erant, id uehementer optantibus, deffectionemque pollicentibus: nempe contumeliosam grauiter sustinebant Turcarum dominationem. Caeterum nondum confecto Alemanico bello rex Matthias Viannae, quae quidem urbs, ut quidam asserunt, Norici


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit futura. Forte quidam mercator Rhacusanus, ubi illi in uinculis asseruabantur, negociabatur, qui quum captiuorum fortunam miseratus ― nam et Turcas, quatenus homines sunt, odio haud habendos censeo ― tum


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

me oppresserit, tibi quoque mox graue exhibeat negocium. Nam si me superato te lacessere coeperit, quod quidem se propediem facturum denuntiat, profecto caeteri Christiani, quibus sane Polonos bello impares esse constat, etiam oppugnare audebunt. Atqui uelim te non fugiat Christianis, Europae accolis, longe difficilius esse bellum aduersus te incipere quam gerere. Putant enim sibi ad huiusce expeditionem auctorem ac coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt, maxime tuti sunt. Poloni, magnam stragem perpessi, cum insigni dedecore domum migrant. Bazethes


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

non mediocribus affecit incommodis, propterea quod Bazethes, qui antea ueluti fraenis quibusdamue compedibus uinctus continebatur, sublato fratre non secus ac fera bestia refractis claustris erupit in nostrae religionis gentem, atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

transportare, atque emere cupientibus copiam facere, nec non interdum quibusdam etiam dono dare, nihil denique praetermittere, quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni


59. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad


60. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum


61. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se concitauit, adeoque acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim


62. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

est, una cum Iuliano Caesarino, cardinali sacerdote, magna Veneti populi infamia. Porro Veneti, ne Hungaris Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi potius quam


63. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis transferrent crudelitatem, atque ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat.


64. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per uniuersum regnum multitudo) non animum, sed ducem ad defectionem deesse. Habebant autem in potestate Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida


65. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis hominibus imperium auersantibus confluxerant, agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam tolerantes in regiones Turcaicae ditionis frequentes faciebant incursiones. Turcae


66. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam


67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazetes quoque ad pacem firmandam mittit, sed Vladislauus legatum moratur; classis Turcaica interea Methonem petit; Baiazethes Peloponnesum ingreditur. Caeterum Turcarum quoque rex Bazethes, suspicatus Hungaros a Christianis principibus aduersus se iri sollicitatum, iterum ad Vuladislauum ingentibus cum donis legatum ad pacem firmandam misit, cui Turcaico quidem astu mandatum est daret operam, ut si pax parum procederet, saltem conscribendis fallacibus pacis conditionibus nuntiisque ultro citroque


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus. Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit, quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetis, qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ripa densis arboribus obsita consederunt, eo consilio ut Christianos aut oppido ex consuetudine praedatum egressos inuaderent, aut his absentibus amnem uado transirent insulamque, in qua oppidum exędificatum demonstrauimus, uacuam defensoribus una cum oppido occuparent. Oppidani a Christianis, quos cum Turcis hanc in expeditionem profectos diximus, per occultos nuntios edocti quemadmodum Turcarum copiae essent diuisae, quidue insuper hosteis molirentur ― nempe sicut eadem religio hominum animos ualde coniungit, ita plaerisque mortalibus, qui inter


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

enim fugam, pudor manum conserere suadebat. Albanesii uero rati, ut erat, Turcas metu perculsos, hostilique formidine abutentes eos ex aduerso ingenti clamore sublato inuadunt. Quos quidem quiescentibus auxiliariis Christianis, qui cum ipsis Turcis aduenerant, primo fere congressu in fugam coniectos magna ex parte trucidarunt, equisque atque armis haud paruo reguli emolumento spoliarunt, utpote qui nulla ferme re ad talem expeditionem necessaria instructus Lyssum accesserat. Maior


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt,


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit,


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

esse desertam, regi uero Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

― nam omnium eadem est de Deo opinio ― quippe Sophiae supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos, qui ueram religionem oppugnaret, ritu a Christianis traducto instituisse ferunt, licet nos a prima lustratione illa, quam nefas est iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque emendatione, addita sacerdotis prece ac censura, expiationem fieri existimemus, Christi imprimis litatu omnem humanam labem


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

absentiam Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis constabat,


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Ibi cum Hungaris, legato Barnaba Belliano rem curante, uiro, ut inter Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent, quo uacuus pace Hungarica bellum aut aduersus Ismahelem susceptum commodius gerere


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent, quo uacuus pace Hungarica bellum aut aduersus Ismahelem susceptum commodius gerere posset, aut Rhodios Turcis ualde infestos oppugnaret. Bellum inter Polonos et


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent, ipsis potius quam Polonis parerent, conati


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit. Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe Aegyptus


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe Aegyptus locorum amoenitate, coeterisque uoluptatum illecebris facile homines in ocio emolliuerat.


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit. Natus est Sinon in Macedonia Christianis parentibus, nec sponte, sed coactus ad Machomethanam sectam hunc in modum desciuit. Mos est Turcarum per regiones suae ditionis quolibet fere quinquennio, interdum etiam triennio, delectum puerorum ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum minatur; deplorandus illius temporis Hungariae status; luxuria, inertia, discordia, aerarii inopia, et regis contemptus; Turca mendaci rumore suos ad hoc bellum exasperat. Eodem fere tempore Samandriani Turcae a quibusdam falsis Christianis certiores facti magnam uim pecoris haud procul Istri ripis uagari, citraque dimicationem excipi atque abduci posse. Turcae igitur delecti omnes traiecto Danubio, dum praedam persequuntur, in praesidium Taurunense incidunt, quod sane ad ipsum defendendum pecus a praefecto


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in procuratione regni propter aetatem regis erant, legato contra ius gentium retento nullum aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi incerti, dedissent ― neque enim pacem cum Turca componere in animum inducebant, quippe turpe arbitrabantur Christianis esse cum Machomethano foedere iungi, neque rursus uirium suarum conscii bellum cum eo gerere audebant, rege praesertim suo admodum puero, nec ullam fere inter suos auctoritatem obtinente ― Turca ira inflamatus atque insolentiae Hungarorum infensus arma Asiae destinata in eos


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.