Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: istud

Your search found 493 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 104-108:


104. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. (Augei stabulum VI) Huc accedit, quod Augei, Epiorum siue Elidensium regis, plenum sordium spurciciarumque stabulum purgare iussus, excogitauit, quemadmodum facinus istud non ignominię sibi, sed glorię foret. Pignionis, propinqui fluminis, ut Diodorus ait, aquas ad stabulum illud deriuauit et fluentis lymphę impetu purgatum totum reddidit quodque manibus efficere humile ac seruile erat, aquę ductu peregisse laudi fuit.


105. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

De his profecto, quę abs te hactenus dicta sunt, meditabar. Ea mihi quidem, ut concedam uera fuisse, mira prętermodum stupendaque uidentur, non tamen tam multi neque tam magni, ut tu censes, ęstimanda. POETA: Serione an ioco istud abs te audio? THEOLOGVS: Scies postea. Interim his, quę dixisti, addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere!


106. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

respondere nihilque, quod nosse potero, dissimulare. THEOLOGVS: Decet sane ita paratum esse eum, qui uera cupit discere. Primum quęro abs te, Dei an hominum iudicia pluris sint habenda. POETA: Dei profecto. Cui enim istud dubium esse potest, nisi quis Diagorę, qui atheos est dictus, errorem sequens Deum omnino esse neget. THEOLOGVS: Nempe, quia homines errare possunt, in sole Deo cadere error non potest. Nunc uidendum, quęnam hominum facta laudabiliora tibi


107. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Sed ex his, quę Deo teste probantur, nonne alia magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille,


108. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

in flammam lucernarum ultro ruentes exuri cernimus. At mortem sibi imminere uidit, inquies. Quanuis uitam desperasset, quanuis mox moriturum se certe sciret, pręoccupare tamen fati sui diem non debuit. Nemini licet se ipsum interficere. Anima in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.