Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: istud

Your search found 493 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 84-103:


84. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

appositeque dictum uidebitur, non mihi hoc tribuas, sed ei, qui donauit. Quicquid enim in nobis boni est, a Deo est. Meum esse fatebor, siquid in disserendo erratum est, siquid in loquendo uel barbare positum uel inconcine inconsulteque prolatum. Quale tamen cunque sit istud, quod mittimus, unum mihi in hoc opere conficiendo propositum extitisse scias: illum ipsum, per quem creati, redempti saluatique sumus, laude, quam possum maxima, prosequi, quoniam digna non possum, et simul, dum beneficia, quę nobis contulit, recenseo, ad agendas gratias


85. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi regere an Christi gregem dissipare, dum, quod eius Quęstio inopię debetur, hoc in deliciis turpis luxurię consumitur? Quęret aliquis, quare Dominus ei, quem sciebat communis peculii esse suppilatorem, officium istud commiserat. Fortasse, quia ipse expetiit et Dominus uitium eius, quod alios latebat, dispensationem postulanti denegando noluit detegere; uel ideo hoc illi concessit, ut furti lucro contentus a magistri sui proditione, quam parabat, desisteret; uel potius propterea, ne


86. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos


87. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

ut pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo uerbo facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę inanis glorię uitium neque boni neque ęqui ullam habere rationem, et dum suo satisfacit affectui, aliorum famam premere, optimo cuique inuidere, quenque honorabiliorem perire cupere. Hoc tamen boni *corr. ex tam


88. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare diuinitas tua non aliam inuenit uiam, quę hominum saluti consuleret, qua captiuos de seruitute liberaret? Quid necesse fuit, ut te tot laboribus, tanto ludibrio, tam graui supplicio, tam ignominiosę morti exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te surrecturum discipulis etiam tuis non semel dixisti, sed mora omnis mihi nimio plus est molesta. Citius ergo exurge, amor


89. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes Baptista natiuitatem semestri spacio sua pręcessit natiuitate, dicitur in Euangelio: Et tu, puer, propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius. Hoc sane istud est, quod multo ante per Malachiam prędictum legimus quodque Marcus etiam adduxit in testimonium: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis et angelus Testamenti, quem uos


90. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

oportuerit, et prophetę de illo locuti testantur et figurarum indicant mysteria. In Euangelio Mariam salutat angelus et parituram filium, cui nomen Iesus, nunciat. Expauit illa quidem, non ad angeli conspectum, sed ad uirginitatis Deo dicatę periculum. Et, quomodo fiet istud — inquit — quoniam uirum non cognosco? Ne igitur uirginitatis conseruandę proposito quicquam sinistrum illa timeret, modum concipiendi pariendique ab omni corruptione alienum insinuat ei angelus dicens: Spiritus Sanctus superueniet in te, et


91. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo uetera finiuit, baptizatus noua incohauit, ut illa horum typum atque figuram fuisse agnoscas et Legem — ut Apostolus inquit — pędagogum fuisse ad Christum umbramque cessare oportere, postquam illuxit ueritas. Dicamus igitur, quę olim pręcesserunt baptisma istud, quo nunc credentes sanctificantur, ut futurum significarent, deinde reliqua, quę proposuimus, tractaturi. *corr. ex qui Huius sacramenti figura fuit arca Noe in aquis seruata, ex qua nouum hominum genus prodiit,


92. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes; *corr. ex ille ponam desertum in stagna aquarum, et terram inuiam in riuos aquarum. Quoniam hoc in Euangelio daturus erat, ad Euangelistarum numerum quater elementum istud nominauit: flumina, fontes, stagna, riuos aquarum. Hoc ipsum in Ezechiele promittebat, ubi ait: Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, et ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. Et quia, quod hic promittitur, in


93. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tot ergo habes de baptismi nouitate Veteris Scripturę testimonia, o Iudee,* et adhuc cunctaris, adhuc hęsitas ad Ecclesiam confugere et cum apostolis, qui et ipsi Iudei fuerunt, credendo saluari? Vis istud, quod modo diximus, apertius expressiusque** prędictum agnoscere, quod supra Christum baptizatum Spiritus Sanctus in columbę figura sederit, quod uox Patris audita fuerit? Lege in Esaia pene iisdem scriptum uerbis Deo dicente: Ecce seruus meus, suscipiam eum;


94. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

eius, et uocabitur nomen eius Admirabilis Consiliarius, Deus Fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Idem alibi: Vę, qui dicit patri: Quid generas? Et mulieri: Quid parturis? Illis utique uę istud futurum denunciatur, qui Christum denegant uel de Patre genitum ante omnia tempora uel de matre in tempore. Iterum alibi: Propter Syon — inquit — non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor uirtus eius, et saluator


95. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

homines in nos, forte uiuos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransiuit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intollerabilem. Ac ne istud suę uirtuti arrogare uideantur, Deo gratias agunt dicentes: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Nemo igitur propriis uiribus fidat contra prauę cupidinis pugnas; nunquam ad uictoriam ullus perueniet, nisi


96. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc impletum est — inquit — quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in


97. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

tui — inquit — induantur iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia


98. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta factaque ad Patrem referret ac diceret: Quę a Patre audiui, hęc loquor. Et: Pater in me manens, hic facit opera, quia ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post dictum istud et Deus clarificatus est in eo. Sequitur: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Continuo enim diuina factum est uirtute, ut, qui passus et sepultus fuerat, spoliato inferno morteque deuicta


99. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

***corr. ex Magdalena p eruenerint. Sed huic sententię Lucę* dictum repugnat, qui eas ualde diluculo ad monumentum peruenisse affirmat. Idem est autem ualde diluculo et ualde mane. Ioannes quoque docet, quomodo intelligendum sit istud ualde mane dicens: Cum adhuc tenebrę essent. Restat ergo, ut hoc, quod Marcus dixit, orto iam sole, non ad tempus, quo mulieres ad monumentum accesserunt, referendum sit, sed ad ipsam Christi resurrectionem. Orto iam sole


100. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere falsum, aliud in conscientia, aliud in ore habere! Milites ergo, quibus nihil est auro argentoque charius, accepta pecunia fecerunt — inquit — sicut erant edocti. Et diuulgatum est uerbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem; apud incredulos utique, non apud Christi fideles. Quicunque enim Christo non credunt, procul a ueritate absunt, quia Christus ueritas est. Hactenus de resurrectione Domini explicata est Matthei narratio. Quędam autem, quę hic


101. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus.


102. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum procedere doceret. Ad hęc etiam, ut cum Deo Patre se unum esse monstraret, de quo in Genesi est scriptum: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrę, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitę, et factus est homo in animam uiuentem. Porro, cum spiraculum istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in aduentu Christi restitui deberet, rursum in faciem eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita


103. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 673 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizatus, quia etiam non baptizati, ut diximus, saluari queunt. Non credentes autem nihil iuuat lauacrum baptismi. Non abluuntur sordes animę nisi per fidei confessionem, quanuis aliquis milies baptizetur. Credenti uero satis est semel baptizari neque iteratur sacramentum istud. Semel enim Christus passus est, ut nos redimeret. Cuius redemptionis gratiam per fidem baptismumque participamus. Signa autem eos — inquit — qui crediderint, hęc sequentur: In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.