Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanquam

Your search found 1305 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 156-162:


156. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

cui parens ille deus corpus terrenum (id enim elementum in eo praecipue viget et dominatur), animum autem caelestem omni mole carentem indidit, ima summis, terrenis plusquam caelestia, caducis immortalia miro nexu copulavit summaque amicitia atque mutua benivolentia coniunxit. Nam et si animus tanquam caeligena quidam superas ac sydereas suapte natura exoptet domos, et stellifera, immo et sublimiora atque immobilia illa (cuncta nanque quae moventur sub immobili clauduntur corpore) percupiat tecta, tanto tamen benivolentiae vinculo huic terrestri nectitur corpori ut extra illud esse


157. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

naturae pars nobilior et forma corporis. Quorsum iterum haec? quo non putaretis animum eo modo esse in corpore sicuti in compede aut ergastulo, ita ut quum e corpore discedit veluti e custodia quadam atque vinclis evolet. Eo namque concesso vi, non natura, corpori iungeretur et solutus libenter, tanquam liber factus, abiret atque in id redditum abhorreret, neque forma corporis esset, neque pars totius naturae humanae est; tamen fateor aliqua ex parte animo haec nostra caro compar et carcer quia pater rex statu (peccato primi parentis destituto necdum pleno restituto) ipsum premit suoque


158. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

non posse tritumque id vobis esse nullum violentum perpetuum fore. Ex quibus quid sequatur novi vos iam accepisse: redibit profecto iterum animus corporique iungetur, vel violentum erit perpetuum et naturae desideria erunt vana. Quod si haec posteriora impossibilia ductis, illud certo tanquam necessarium, ut pueri, opus est et haec ratio animorum immortalitate et naturae cupidine, quae non potuit supervacue ab illo (qui nihil agit frustra) infundi, et concessa animos esse corporis formas concludi et perorari evidenter, atque necessario manifestum


159. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

laetabimur, tunc exultabimus, tunc iocundabimur, si nostra crimina hic primum defleverimus, si ea sponte reliquerimus, si divinis mandatis atque praeceptis animum applicuerimus. Non ergo humanum corpus ea conditione in terram revertetur, tanquam non ita noster animus redibit ad factorem suum ac si ad pristinum corpus non foret quandoque reversurus, sed sicut granum non vivificatur nisi prius moriatur, Cfr. Iv 12, 24 sic et corpus nostrum seminatur in corruptione, surget in gloria; seminatur mortale,


160. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

operatus est, non miserebitur deus? numquid iustitiae frugalitatis parsimoniae atque integritatis obliviscetur misericors pater? numquid continere poterit in ira sua misericordias suas? et si namque mortem ob vetus illud crimen tanquam iratus inferat iudex, gaudia tamen post mortem homini christiano negat minime; numquid ille qui etiam malis bonus est, impiis pius, probus improbis, misericors peccatoribus Cf. Mt 5, 45. vel huic uni, qui certo quidem humana


161. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

seu silvanae Urbis exstitit, cuius praeclarissima facinora (ut videre videor) aeternae mandabuntur memoriae; supra namque quam credi potest omnibus, quantumcunque vile et abictis, benignum atque affabilem se se praebuit atque urbanum, adeoque omnis invidia tanquam a divino viro relegata fuit ut, quum difficilimum sit poetam non invidere poetae et architectum architecto et negotiatorem negotiatori et mendico mendicum, is nunquam de alicuius felicitate doluisse, nunquam de iactura aut calamitate exhilaratus fuisse ab ullo visus est ipsis. Itaque


162. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

sed ad vos praesertim, huius praestantissimi viri praestantes germani ceterique qui ei proxime acceditis, quorum vultus depressiores maestioresque intuor; nec id iniuria; non enim potuistis non commoveri orbati tam prudentissimo viro tanquam fratre amantissimo, nec id fuisset humanitatis vestrae; sed non egetis medicina neque modo solatio; innata namque probitate et nota doctrina vestra caretis illo errore quo plerique suorum discessu angi solent. Ad te tandem potissimum mea devehetur oratio,


Bibliographia locorum inventorum

Dragišić, Juraj; Crijević, Ilija; Karlo Pucić; Frano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499], Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica (), 28 versus, verborum 2459, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [word count] [dragisicjoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.