Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: posse

Your search found 2066 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1299-1345:


1299. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in privatis tantum versari


1300. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio


1301. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potestatis tribuat, quantumque subsit periculi ne aut ipsis sponte discedentibus, aut a domino gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in quacunque ministerii genere habeamus, quos et amplior coercendi potestas et discedere haudquaquam permissum est. Suas tamen hoc quoque consilium habet difficultates subestque fugae primum, tum furti


1302. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

barbarus semper et ab omni humanitate alienus mos ille visus est ut feris peius iumentisque coloni tractentur; nam bestias ipsas meliores domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur consideranti dubitare usu venit an non ex necessitate laudari hoc factum debeat. Faciant igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam


1303. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias calamitatesque ignorat, quae autem utilia sunt, sueta gentis ignavia praetermittuntur. Atqui audere nec cassum ignavis querelis remedium


1304. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quo plurimos civium ad relegandos studiorum causa in exteras regiones liberos suos persuadeant. Durum id equidem et periculis expensisque, depravandi praeterea occasionibus infame; at melius reputanti facile probatum, si cogitaverit et periculis depravationique prudentia posse occurri et expensas ab iis ipsis esse refundendas qui inter alias artes hanc quoque possint didicisse. Sed iam sat de ea parte, quae privatas cuiusque actiones respicit, pro temporis angustia: restat de altera quae in publicis versatur. Infinitus si singula huius


1305. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

de meliori sorte spem consumptam, ubi patriae libertatem, me patriae, inclitae universitati legalem moderatorem, me vero eidem restitutum esse inopine intellexi, tum primum sensi humanum animum, sicut ad doloris gravitatem, ita ad insperati gaudii magnitudinem obstupescere posse. Attonitus ego scrutabar vias, rimabar modum, indagabam consilia quibus stupenda haec rerum conversio procurari perficique potuerit. Verum dum parte ex una praecipitii, in cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte vero ex alia facilitatem illam reputavi qua


1306. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vicissitudine, fortuna gestorum procellis distenta, curam tamen omnem explendo huic, a quo praecipuam subjectorum sibi populorum felicitatem pendere non dubitavit, officio consecrarit. Vidit illa pro ea, qua pollet, mentis acie, institutionem juventutis haud secius corrigi posse quam si ipsum studiorum systema emendetur, id vero ut perficiatur, ipsum caput studiorum seu Universitatem Viennensem in meliorem ordinem esse redigendam. Grande hoc tantisque per ipsam temporis illius complicationem difficultatibus obnoxium opus, cum per


1307. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

studiorum seu Universitatem Viennensem in meliorem ordinem esse redigendam. Grande hoc tantisque per ipsam temporis illius complicationem difficultatibus obnoxium opus, cum per eorum aliquem, qui ipsi veteri et minus probata methodo instituti fuerant, perfici posse diffideret, ad eandem restaurandam talem ab exteris ditionibus virum evocavit, quem totius Reipublicae litterariae vox et consensus parem huic operi praedicabat. Hoc dum dico, quin pronunciem, video jam mentibus omnium vestrum Svitenii earum litteris nomen obversari. Et


1308. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praescribuntur, conditionibus deductae fuerint, pari gaudeant immunitate. Motivum. Articulus 103. 1723-tii de nativis colonis nihil statuit, quia in exigua, quam regnum adhuc eotum habuit, populatione casus hic vix evenire posse videbatur. Cum nunc ejusmodi casus facilius emergere possit, censebat Deputatio hujus etiam intuitu positivi aliquid constituendum esse. Adhaeserat quidem illa ad eam reflexionem, ne lex haec depopulandis sterilioribus regni partibus causam praebeat: verum


1309. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

intuitu fixa aliqua regula constituatur. Si res plane ad vivum resecetur, deberet distingui inter desertas, quas alioquin rustica manus excolit, et inter eas, quas ipse Dominus usuabat. Relate ad primas videtur immunitas a Contributione ne pro uno quidem anno concedi posse, ea de causa, quia hanc prior possessor etiam ab hac deserta praestabat, adeoque quotta haec decederet in massa Contributionis, et per alios contribuentes supportari deberet. E converso quoad desertas secundi ordinis, ducto a contrario argumento, posset


1310. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod sacrum esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent. Legislationis nullae aliae hac in re partes sunt, quam ut hanc incolarum classem ad aliud vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse. Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum


1311. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

Per id proventui tricesimali parum decedet, quia casus hic raro se evolvet: ubi etiam se evolverit, id quod decedet, per subsequa, quae secus vix obtentura fuissent, portoria compensabitur; ad animandam itaque industriam nationalem exiguus hic favor tuto concedi posse videtur. § 18. Privilegium tamen exclusivum nec illi, qui utile aliquod productum primus colere coeperit, nec illi, qui usualem culturam perfecerit, concedatur.


1312. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praescribere idem est ac non admittere; interest itaque ut legislatio modum statuat, quo in ejusmodi casibus jus proprietarii cum utilitate publica combinari possit. Deputatio haec id projectata a se modalitate opportune obtineri posse demisse arbitrabatur; jus enim proprietarii salvatur per id, quod non obstante eo, quod alter in fundo suo utile aliquod fossile reperiat, tamen jus culturae eidem praeferenter deferatur, dein quod conditiones, sub quibus culturam hanc, si ipse eam suscipere


1313. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motivum. Ut scopus perficiendae oeconomiae publicae obtineri possit, summa rei in eo vertitur, ut plebs ad colenda nova etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria sibi compararunt, pastores facto ipso jam comprobarunt. Ut plures notabile hoc servitium Patriae suae praestare, sicque officium etiam boni


1314. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

quae in stabilienda hac clavi se objicient. Cum tamen clavim ejusmodi semel definire vel ratio conservationis silvarum, in quibus rustici cousum habent, exposcat, censebat Deputatio difficultates has per concernentem Deputationem una fidelia superari posse. Articulus VI. De libero foenilium propriorum usu. § 23. Si proprietarius constituti licet in medio aliorum foenilis


1315. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tabacae ineunt, triplex, pro triplici tabacae classe, pretium defigant. Verum dum contribuens tabacam advehit, optimam etiam speciem ad ultimam classem collocare soleant, donec muneribus placati eam naturali suae classi restituant. Oppressioni huic haud secus occurri posse videatur, quam si enata inter hos et venditores differentia, comitatus per gnaram et adjuratam personam rem decidi curet. § 38. Abaldo huic nonnisi necessaria pro providendis Germanicis


1316. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarica in ipsum Abaldo Viennense nullam Jurisdictionem habet, adeoque commercium cum tabaca Hungarica eidem interdicere non potest. Potest tamen impedire, ne illli major ultra propriam necessitatem tabacae quantitas suppeditetur; quod qua ratione effici posse Deputatio haec existimet, in propositionibus declarabit. § 39. Caeterum tabacae Hungaricae eductio non tantum per littorale, sed per omnes etiam alios passus libera semper maneat.


1317. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

privatis operam suam exaggerato pretio possint imputare: parte tamen ex alia certum est quod in compluribus civitatibus opifices, potissimum e defectu sufficientis laboris, se agriculturae impendant. Itaque justo hac in re temperamento opus est, quod in eo constitui posse videbatur, ut tales labores, habita tamen ad pretium transportus reflexione, per tales civitates, quarum opifices sufficienti labore destituuntur, justa cum proportione distribuantur. § 45.


1318. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

ille eradicetur, opifices Hungarici nonnisi defectuosa et tamen pretiosa artefacta producent, magnaque talium etiam artefactorum, quorum opifices domi praesto sunt, quantitas peregre deducetur: scopus abusum hunc eradicandi nonnisi per mulctas pecuniarias obtineri posse videtur. § 55. Liceat singulo, quamvis caehae non adscripto, opificii tamen gnaro, opificium suum etiam in civitatibus, sed sine sodalibus exercere. Motivum.


1319. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Augustam tamen Domum Austriacam jure Regis Hungariae rediit. Etiamsi qua pars integrans Regni non reputetur, debet adminus qua pars adnexa considerari, nullae tricesimae vigent: ita hae nec inter Transilvaniam et Hungariam instaurari posse videntur. Articulus XXI. De mediterraneis tricesimis. § 65. In urbibus commercialibus tricesimae, licet


1320. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

difficilior tantisper efficiatur; parte vero ex alia, ut id impediatur, ne sub praetextu propriae necessitatis res ejusmodi pro quaestu invehi possit. Videtur autem utrumque hoc per projectati portorii gravitatem passualium commode obtineri posse. Caeterum ostendimus jam in Elaborato status actualis §-pho 62. quod ipse Augustus Josephus II. principium hoc aequitati naturali adeo conforme esse agnoverit, ut illud postremo 1788. vectigali inseruerit. Et vero unicus indifferentes alias


1321. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quoad aliquos articulos subinde diminuantur, quo Regno prospiciatur nihil legislationi reliquum est, quam id constituere, ut portoria haec quoad Hungariam semper conformentur iis, quae in Germanicis Provinciis vigebunt. Interea non ignorat Deputatio haec posse peculiarem aliquam vel pro Germanicis Provinciis, vel etiam pro Hungaria, circumstantiam emergere, quae diversitatem portorii quoad aliquem exoticum articulum deposcat. Verum in tali etiam casu semper invenietur alter iterum articulus in quo favor ejusmodi


1322. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

copiosus, qui se juxta eam sub unica procurandae sibi e beneficio vecturisationis subsistentiae confidentia defixit, populus uno ictu ruinaretur, non videtur comitatus ille ad viam hanc in proprium suum detrimentum conservandam cogi posse. § 98. Quae viae ad quam harum classium in singula jurisdictione pertineant, adeoque specificum in conformitate jam praestabilitae praeferentiae laboris viarum ordinem, uti et


1323. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

jugales spatio unius hebdomadae totum laborem absolvet. Verum domus minus populosae onus hoc magis jam resentirent. Et ideo comitatus auctorisandi censebantur ut obventuram sibi quottam a ratione populositatis repartiri possint. Minor quotta vix stabiliri posse videtur, cum Deputatio quottae huic illos etiam laboratores imputandos esse infra propositura sit, qui ad removenda navigationis impedimenta necessarii erunt; caeterum plebs onus hoc minus sentiet, si messis, falcatura et


1324. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alter in Augusto et Septembri. Cum hac ratione singula domus quottam suam in duabus ratis depurare possit, experientia ipsa docet onus hoc plebi sensibile non evenire, et tamen notabilem viarum quantitatem cum quotta hac perfici posse. § 100. Necessaria in viis non teloniatis pro pontibus ligna adjacentia dominia juxta aequanimem comitatus repartitionem subministrabunt. Motivum. Viae


1325. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 102. Comitatus omnia in gremio sui constituta telonia denuo investigent, et quae seu titulo, idest privilegio, seu merito idest pontium aut viarum reparationis onere, destitui, aut quibus producenda privilegia applicari non posse compererint, statim aboleant. Motiva. Investigationes ejusmodi saepius quidem jam susceptae sunt. Certum tamen est, quod complura illegalia telonia partim adhuc vigeant, partim post investigationes illas


1326. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

opus per quemcunque, saepe inquietum tantum privatum, sisti possent. Quod in revisione ejusmodi alia, quam quae in primam plani concertationem influxerunt, individua adhiberi debeant, res ipsa ostendit. Id autem proposita ratione opportune praestari posse censetur. Caeterum debet Consilium post primam statim revisionem effectuationem operis ordinare, quia raro indubie eveniet, ut quis secundam velut magis adhuc sumtuosam revisonem postulet. Quodsi tamen eadem postuletur, exmissioni


1327. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ordiri intersit. Deputatos etiam ante terminatam mappationem legere propter interea facile evenibiles cum denominandis individuis mutationes praematurum videtur. Caeterum diximus quidem elaborata hactenus plana ad summum pro inviatione aliqua deservire posse: interest tamen ut et haec Regnicolaris Deputatio accipiat, et quia dantur indubie plana, quae Cancellariae exhibita, cum Consilio tamen Locumtenentiali non communicata; vel vero, quae per istud submissa, eidem amplius remissa non fuerunt, interest etiam ut haec


1328. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

quaestus est, beneficium exclusive usurpare, et de eo tamquam haereditate sua per venditionem disponere possint. Sibi igitur imputare debent incauti juris quaestus emtores, si depositae pro tali objecto, quod legitime alienari non posse scire eos oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis etiam, in quibus abusus iste se adhuc sustinet, locis saepius eidem reclamatum venditionemque et emtionem juris quaestus in quaestionem vocatam fuisse acta Consilii testentur,


1329. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

merces, et sebacearum candelarum pretium ad limitationem revocari solet. Ut hac quoque in re uniformitas inducatur, Deputatio indicatos tantum articulos ad categoriam primae necessitatis referendos esse, et hos solos ad casum limitationis devenire posse existimavit, praeter casum illum, quo opifices cujuscunque demum caehae de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat. In tali enim occasione, donec caehae subsistunt, nullum aliud tollendo malo huic remedium esse quam limitationem jam supra §-pho


1330. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reliquam incolarum partem redundaret; praeterea commercium hoc nullis alioquin vectigalis oneribus obnoxium est, imo per subsecuturam teloniorum regulationem novum fortasse alleviamen accipiet. Quare favores exportationis ad hanc commercii speciem minime extendi posse videntur. Denique ea adhuc quaestio obmoveri potest: an immunitates hae etiam ad Judaeos, si casum legis impleant, extendi possint? Rationem dubitandi id constituit, quod horum tolerantialis taxa fixa et adeo gravis sit, ut, si haec


1331. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quaestio superari deberet: an talem fundum stabilire intersit, qui ad semel tantum dependatur, vel vero cujus depensio usque ad futuram legislationem perduret? In tanta negotii hujus complicatione Deputatio haec se nihil aliud praestare posse existimavit, quam ut demissum suum circa omnes has quaestiones sensum praeprimis aperiat, tum recensitis, quae sibi submissa sunt, aliorum projectis de illis quidem fundis, de quibus legislatio proprio arbitrio disponere potest, in hypothesi


1332. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

impositis gravetur, et conflanda inde summa in augmentum fundi publici convertatur. De Jazygibus jam post annum 1741. res transacta est; nimirum redemti sunt illi per Principem ejusdemque proventibus applicati, neque res haec jam aliquam subire posse mutationem videtur. Pretium etiam salis ab eo tempore jam auctum, et auctio haec ad usus hydraulicos destinata est, uti id in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus. Pretium autem hoc denuo augere,


1333. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quominus aliqua a proportione taxae, quae Regio Aerario debetur, quotta stabiliatur, quam donationem aut armales impetrans ad rationem fundi publici dependere debeat, e.c. 10, vel 20 pro 100. Imo quotta ejusmodi potiori adhuc jure exigi et a proportione duplicari posse videtur apud eos, qui characterem tantum aliquem, aut honorem, utpote baronis aut comitis diploma, vel vero consiliarii, aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono


1334. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 154. Denique proponit alter accisam, unius quidem ab animalium, medii autem denarii a pecorum carnis libra; ita tamen, ut haec de Diaeta tantum ad Diaetam stabiliatur. Id quod institutum hoc invidiosi habet tam per hoc, quam eo motivo elui posse arbitratur, quod accisa haec non coacte, uti 1681 Artic. 12, sed libere offeratur. Et cum practicam in tam vasto et undique aperto Regno instituti hujus manipulationem plurimam projecto huic difficultatem allaturam esse praevideret, hanc per id levare conatur, ut


1335. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cum omnia grationalia respicientibus Aerarium Regium taxis jam affecta sint, quotta fundi publici admodum moderata esse debet, ne secus ipsa gratia impetratori oneri cedat, id autem pro realibus gratiis in 5 pro 100 a proportione taxae regiae determinari posse Deputatio demisse existimavit. Ita enim fiet, ut pro armalibus raro ultra 100 florenos, pro impetratione vero bonorum valoris 100 000 nonnisi 5000 dependi debeant; id quod minus sensibile onus constituere videtur.


1336. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1. Distincta manipulatio majorem individuorum numerum deposceret; interest autem, ut quo minor fundi publici pars in sumtus administrationis impendatur. An Cassae hae per Consilium? vel vero Cameram administrandae sint? ne quaestio quidem moveri posse videtur. Camera enim, quae unice administrandis proventibus regiis destinata est, e spiritu legum nostrarum, quae ejus praesidi ne sessionem quidem in Diaeta concesserunt, nullum in politica influxum habere potest; erectio autem et destinatio harum cassarum


1337. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

cassae hujus suffecturi videri possent. Verum jam nec id constat: an eos omnes Legislatio stabilitura sit? Deinde si etiam omnes stabiliantur, proventus eorum, praeter auctionem salis et arhalem fundum, ne politico quidem calculo determinari possunt; id tamen tuto statui posse videtur, quod omnes vix quadringentena millia annue elaturi sint. Jam vero is praeter recensita pagina 105. Huius editionis pagina 420. cassae hujus onera ad instantaneam, ut


1338. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

seu ut usus loquendi hactenus obtinuit, in fundamentalibus legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit. Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest.- Hujus itaque determinationes per nullum


1339. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetui mutui ita proponit, ut primum periculum fiat in specifico aliquo, v. gr. in erigendo Pestino usque Szolnokinum communicationis inter Tibiscum et Danubium canali; quodsi enim id successerit, eadem ratione successive omnes hydraulicos labores perfici posse arbitratur. Modalitatem autem in eo concentrat: 1. Calculentur necessarii ad opus hoc sumtus, quos ille idealiter in sex millionibus assumit. — 2. Summa haec dividatur inter dominos terrestres vel a ratione possessorii sui, vel a proportione contributionis,


1340. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

in motivis ad §-phum 126. quod hydraulici labores non carptim, jam hic, jam alibi, sed systematice juxta elaborandum navigationis planum suscipi debeant; ostendimus denique in motivis ad §-phum 128. tuto praevideri posse, quod in hoc primum regulatio capitalium fluviorum, tum efformandi per exsiccationem majorum stagnorum canales, ac tum primum effodiendi per siccum collaterales communicationis canales stabiliendi sint; horum enim nec necessitas adest, donec navigatio per


1341. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

et ex hoc summa enasceretur improportio, et exigua indubie summa prodiret. In utroque casu projectata proventus, qui mille florenos non excedit, ab oblato hoc exemtio totam adhuc operationem magis implicaret; sed nec sufficiens pro exemtione hac argumentum adferri posse videtur; siquidem in eos, qui minorem hac summa proventum habent, beneficium melioris propter auctum commercium productorum suorum distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis, quorum proventus altius assurgunt, major, quae ipsis ex aequali etiam


1342. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendetur, justam proportionem jam excedit; deinde ille nimis magnam facta ad jam currentes schedas regias reflexione copiam, nempe octo milliones ad semel emittendos suadet. Denique ut primum realem cassam ea, qua ille proponit, modalitate conflari non posse apparet, jam schedae etiam bancales ex allatis §-pho 149. motivis in nullam venire possunt considerationem. § 160. Tandem proponit quartus purum quatuor millionum ad semel faciendum


1343. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitatibus utcunque sufficiat. Et hanc modalitatem amplectendam, quatuor milliones ad semel offerendos, exinde vero sufficientem pro usibus commercialibus annuum fundum conflandum esse sequenti calculo ostendi posse arbitratur; interesse quatuor millionum efficit 200 000 florenos, annuus salis fundus infert 180 000, conflata hactenus e fundo hoc summa adminus ad unum millionem accrevisse supponitur, adeoque ejus interesse in 50 000 assumitur, et sic prodit annuus 400 000


1344. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

200 000 florenos, annuus salis fundus infert 180 000, conflata hactenus e fundo hoc summa adminus ad unum millionem accrevisse supponitur, adeoque ejus interesse in 50 000 assumitur, et sic prodit annuus 400 000 fundus. Oblatum tamen hoc non secus fieri posse arbitratur, quam ut congreganda per comitatus nobilitas per exmittendos ad Diaetam deputatos suos Status Regni activiset, quo hi discretam aliquam v.gr. 4 millionum summam offerre, hanc inter comitatus repartiri, et clavim etiam, pro individuali in


1345. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

converso, in casum, quo illae cursum obtineant, tantumdem Aerario Regio decessurum sit, quantum illae efferent, quia novae schedae regiae ultra modernas in eodem valore circulare potuissent. Verum videtur id sibi natio a benignitate Principis tuto polliceri posse, quod ille majorem promovendis commercii Hungarici (e cujus flore multiplicia per alios canales in Aerarium Regium emolumenta redundabunt) rationem habiturus sit, quam exigui, et adhuc incerti, quod per augendum schedarum regiarum numerum sperari posset, beneficii.


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.