Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: posse

Your search found 2066 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 411-449:


411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

uos deberet impellere. Id autem est utilitas, quae huic regno ex adiectione Boëmiae nascitur, qua quidem terra uiris ad militiam idoneis nulla est feracior, atque ex societate regni patris eius Casimiri, quum certum sit inter Sarmatas et gentes Transistranas Polonos armis plurimum posse. Quid plura? Hoc rege assumpto quiquid terrarum inter Sarmaticum oceanum et Adriaticum mare iacet, aut sub ditione uestri nominis erit, aut amicitia ac societate iunctum habebitis. Hungari eam laeti excipiunt;


412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille, quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui


413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti Danubio imminet, prorsus ab oppugnatione tuta est. Igitur ubi aliquoties optimatibus renuntiatum est Andream Damphnium, arcis praefectum, neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare. Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem


414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

Vuladislauum adeunt, orant, Danubium transeat, fratremque per semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens


415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem.


416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

Saxones, gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re motum iri, atque in sui fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante portis


417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

commissam, metu simul et auaritia deserere; cum presertim fama sit eum potuisse Viannam retinere, si stipendium, quod, ut ferunt, abunde habuit, militibus persoluisset, nec sua commoda rebus publicis anteposuisset. Quis autem dubitat saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi.


418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

strenuos quam reipublicae Hungarorum studiosos, Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse, Petro comiti Houario munus regium per suam absentiam obire iusso, Posonium ad concitandos Boëmos proficiscitur. Sed quia eos, quos ad custodiam regni relinquebat, ex re insolita haud mediocriter perterritos animaduerterat, utpote qui regnante Matthia Coruino hostem


419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut defendi posse, quandoquidem in his duobus uiris ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros,


420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque


421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se publicae


422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi sumpsit, dempturus labem in Austria turpi fuga acceptam. Nec Alberthus, licet esset numero militum longe impar, moram dimicandi fecit, iudicans haud tutum sese in hostili terra, uel paruo temporis spatio, futurum data timoris suspitione, nec se sine dedecore posse in patriam reuerti non tentata eius belli fortuna, quod ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi,


423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam contemnentes, siue regem perosi, cui studiis et suffragiis suis aduersati fuerant, tandemque cognouissent Maximilianum neque posse saluo foedere, neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam


424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus propter scelera nostra a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi


425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

montem ad regem Polonum pertinet, populabundus peragrabo, Rhoxaniisque mancipiis omnes regiones, quae tibi parent, explebo, terrasque regni tui, qua hae cultoribus uacuae sunt, captiuorum multitudine frequentissimas reddam. Nec putes quicquam periculi ab illis gentibus nobis impendere posse. Luxu omnia ibi fluere audio, Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam


426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcas aduersos in fugam coniecerat) interfectus est, una cum Iuliano Caesarino, cardinali sacerdote, magna Veneti populi infamia. Porro Veneti, ne Hungaris Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant.


427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob


428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem mortalibus indicasse. A ueritate autem maximo Dei munere accepta, cui uestrae etiam sectae auctor adstipulatur, dimoueri nefarium esse, quis


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox Pandaurea ex alio latere in hostilem nauim impetum facit,


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro,


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem apud omnes Christianos sanctam Venetis ludibrio esse. Horum contemptus caue ne latius emanet, neue a Romano pontifice ad reges facili descensu perueniat. Et profecto persuasum habent Veneti regum maiestatem in uulgus redigi posse, atque etiam ad ima praecipitari. Igitur nefandis illorum consiliis mature occurrendum est, suis ipsorum cladibus aequo iure cum caeteris mercatoribus uiuere docendi sunt, sub legibus, sub regum imperio tenendi. Nec


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

ad exercitum legatos Heluetii uincirent, quos mox accepto stipendio liberos abire permiserunt. Ipsi uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethanis simultates intercedunt. Differunt autem Sophiae a caeteris Machomethanis ritu solum sacrificandi ― nam omnium eadem est de Deo opinio ― quippe Sophiae supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos, qui ueram religionem oppugnaret, ritu a Christianis traducto instituisse ferunt, licet nos a prima lustratione illa, quam nefas est iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis naues frumento onustas e Taurica chersoneso Constantinopolim misit, ubi audiuit urbem annonae caritate laborare, dato suis mandato, uti praetorianis, praesertim gregariis


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eligat sibi extra Constantinopolim, ubicunque libuerit, secessum, eoque se, annis simul et regendo imperio fessum, priuatam uitam, ut iam constituisset acturus, conferat Selyne rege declarato. Quod ubi Bazethes audiuit cognouitque praetorianos ab illo consilio dimoueri non posse, nec ad contrahendos prouinciarum praefectos spacium temporis sibi dari, accusata filii impietate praetorianorumque nefaria proditione, multo auro mulos onerari ac prae se agi Dymamque, oppidum ad Hebrum amnem situm, deponi iubet. Mox et ipse uehiculo a spadonibus regis casum


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse. Selynes propinquos tolli iubet; Cichanis casus magnanimus; Selynes luctum fingit; Corguthes quaeritur et necatur. Selynes tanto


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

regredi. Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset, humani generis, quasi unius ouilis, unum esse pastorem debere


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

collocat, si hospitem accipit, si nascitur, si uita excedit, si ad regem sui negocii causa proficiscitur, uos mulctamini. Nihil rei usquam ab illis geritur sine graui uestro detrimento. Quis hoc ferat, cui aliquid humanae inest mentis, nihil nobilibus neque prosperi neque aduersi euenire posse, quod uobis aliquam non afferat calamitatem? Si illi diem festum celebratumque agunt, uobis luctum indicunt tributum exigendo, quo habeant pecuniam in luxum absumendam. Si ipsi lugent, funusue ducunt, uestris impensis exequias faciunt, uobisque ueras lachrymas eliciunt; neque


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Regulus inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos profugit, quamquam a suorum perfidia ac parricidio sese loco tutari nequiuit. Nam nobilitas, quae sub Alaudolae imperio degebat, ubi sensit reguli morte aut deditione Selynis iram mitigari ac expleri posse, magis periculi quam fidei memores, scelerato inter se consilio inito Alaudolam adeunt, monent ut sibi, liberisque suis et regno prospiciat, claementiamque potius uictoris quam uim experiatur. At ubi uident regulum deditionem auersari, ac malle mortem oppetere quam manibus hostium se ultro


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis


443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici Gazam statuere, putantibus non nisi magna manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus


444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa


445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

et regis contemptus; Turca mendaci rumore suos ad hoc bellum exasperat. Eodem fere tempore Samandriani Turcae a quibusdam falsis Christianis certiores facti magnam uim pecoris haud procul Istri ripis uagari, citraque dimicationem excipi atque abduci posse. Turcae igitur delecti omnes traiecto Danubio, dum praedam persequuntur, in praesidium Taurunense incidunt, quod sane ad ipsum defendendum pecus a praefecto Tauruni ultra Istrum inscientibus Turcis missum erat. Nempe praedatores amnem transmittentes a Taurunensibus conspecti


446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas intercedere simultates, ex eo iam tempore, quo plebs in nobilitatem Georgio Scytha duce, ut supra demonstratum est, coniurarat. Sed femina, Iaxiorum


447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem, quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte miserior seruitus


448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

52 * post Alberthus exp. ubi perspexit Casouiam praesidio satis firmo, murisque, ac fossis munitam, haud quidam posse expugnari, oppidanorum praesertim animis, non modo a timore iam receptis, sed etiam leuis armaturae praesidio ad repugnandum paratis M: deest in AKg: habent


449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

marg.: est in textu M: est Kg: sit Z ** post incitante exp. caeterum Deo abnuente nihil posse agi humanis consiliis aduersus reges, quum saepe alias, tum eo tempore maxime declaratum est M: deest in Kg: habent AZr


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.