Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: posse

Your search found 2066 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 450-452:


450. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

quippe uidebatur ut ego, qui neque dicendi ui neque authoritate ualeo, supremae dignitatis uiro quicquam persuadere ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu diuino id te deposcere quod ego praestare posse diffiderem, recepi tandem me quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus opus peregi; peractum tibi mitto ut, si probaueris, continuo Romam mittendum cures. Quod si res ista, quam orditi sumus, tam prospere quam optamus successerit,


451. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur; alii trucidantur, alii in captiuitatem abeunt; res diripiuntur, pecus


452. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

sicut separati inter se certauerant. Et tamen-- proh nefas, proh facinus!-- indignum hoc idem scelus perpetraturi nunc mihi uidentur quod tunc commissum est. Stant in procinctu armatae acies tam infestis animis conflicturae ut nisi plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.