Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: senatus

Your search found 302 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 114-148:


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

si illud quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est, qui regem creant, cooptetur. Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

titulo offerentes, ad meliora consilia hortantur. Proceres dum de nouo rege creando inter se deliberant, Stephanum cognomento Incitartonum, Sepusiensem principem, ne decreta eorum sine summo magistratu essent irrita, absentem declarant naderhespanum. Ita senatus principem Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet.


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad colloquium identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet,


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

filium regis interposita publica fide ad colloquium identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam periculosum peteret imperium, quamque difficilem rem atque supra fortunam suam attentaret, et quae ab ipso neque capi,


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

eum non minus recte nunc quam antea usurpantes, quandoquidem ductu regis Matthiae Chugniadis sedem Bosinensium regum, quam incolę Iäizam uocant, cum multis aliis oppidis de Turcis recuperarunt. Spondent igitur regulo, si in animum induceret permittere sese in senatus potestatem, totam Illyrici regionem, quae Hungarorum imperio subiecta erat, cum bani nomine, quod paulo a regio distat, additis insuper multis principum uirorum patrimoniis, quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

multique alii bello assueti, genereque ac diuitiis clari. Quod ubi uulgatum est, Stephanus Bather cum omni exercitu, qui secum in Pestano campo consederat, Danubium confestim traicit regulum insecuturus, prius tamen Iäno Varadinensium pontifice ad Stephanum Austriae praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio aduersa insederat, ac hostem inuadere iubet, clamitans aequum esse Hungaros pro sacro diademate, quod non priuatus quispiam ui detinere, uerum in senatus potestate more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes ascensu arcere incipiunt, nec desistunt suos hortari, uti sese


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

aulicis, ut in nuptiis fieri solet, ducere, nummos in plebem aedibus eius obuersantem spargere, atque hoc praecio populi uoces plaususque aucupari; demumque Vuladislauum Hungarorum regem uirumque suum, impudenter sane et praeter matronale decus, appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis,


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione, praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit. Legati Hungarorum ad Vuladislauum regem; Iani Varadinensis praesulis ad eundem oratio. Caeterum pace, ut supra dictum est, cum Matthiae Coruini filio composita, senatus Hungarus legationem ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit: Quod tibi,


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit, seseque conspectui uniuersae multitudinis in subiecta planicie consistentis offert. Princeps senatus, quem uulgo palatinum uocari diximus, ei astans, uoce, qua exaudiri possit, nobilitatem ter interrogat, uellent ne regem in Pestanis comitiis dictum regnare. Qui posteaquam terna nobilium acclamatione confirmatus fuerit, gladium nudum manu dextera a palatino accipit,


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

a Maximiliano, qui decreta Hungarorum ad se referrent, Budam missi. Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani propalam recitata sunt, ab uniuersa nobilitate plebeque magna animorum contentione reclamatum est. Negabant enim se eo foedere teneri, quod sine auctoritate senatus esset factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius rei authores, conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum esse diximus, duobus


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriam ferre aegerrime, atque de lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare. Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad conuentum


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur, quandoquidem Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Postea quam ad naueis accessere, Veneti, uti a Rhacusano edocti erant, rogant tyrannum uelit nauem Venetam ascendere, muneraque a senatu Veneto ad imperatorem Constantinopolitanum missa


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt, decretumque uti festo die, quo Christus, ab inferis excitatus, uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti. Nam Bodinus uico aggere ualloque


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

eo maxime tempore declaratum est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recępit, ui magna auri secum allata. Nam quum senatus Rhacusani fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere tota Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam rediisse iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus odii


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum,


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

sed re iam transacta superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim senatus Venetus, tametsi illos pro desertoribus haberet, poenam tamen ultimi supplicii eis remisit, non ausus capitalis in patritios animaduersionis inuidiam subire. Seniores enim apud Venetos iuniorum suffragia in petendis magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

utroque autem de bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim tempus Francorum rex Genuam haud procul a Sauona distantem, quae, ut fama est, Venetorum in primis instinctu defecerat, per se eo cum exercitu accedens deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat, ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis quia Maximilianus uano spiritu


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

ulli Christiano principi, praesertim Maximiliano Caesari ac regno Neapolitano quouis modo pactioneue unquam ademistis, restituatis; praeterea quoscunque agros, quascunque urbes Philippus Vicecomes, Mediolanensium dux, tenuit, imperio Mediolanensi reddatis. Senatus Veneti princeps Leonardus Lauredanus, priusquam a Gallo rege nuntius accessisset, satis gnarus, quibus cum mandatis mitteretur, consuluerat senatum, quid regi esset respondendum. Itaque uultu ita composito, ut nullam animi formidinem prae se ferre uideretur, Gallo hunc


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

princeps Leonardus Lauredanus, priusquam a Gallo rege nuntius accessisset, satis gnarus, quibus cum mandatis mitteretur, consuluerat senatum, quid regi esset respondendum. Itaque uultu ita composito, ut nullam animi formidinem prae se ferre uideretur, Gallo hunc in modum ex senatus sententia paucis respondisse dicitur: quum apud Christianos ualde impium habeatur socios prodere, se uehementer mirari Lodouicum regem in animum inducere, ut Iulii pontificis Romani, scelerati hominis, persuasu credat Venetos quicquam hostile seu aduersum foedus in se cogitasse,


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.