Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerat

Your search found 1206 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 369-377:


369. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum pene omnia, quae


370. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caudam sub ea condere non ualens, quis esset, apparuit. Mox pastoris fuste percussus, dimissa pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito


371. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti


372. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas


373. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

XVII Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere. Piscator hic diabolus est. Varia uoluptatum genera proponit hominibus, quos fallere


374. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

atque interimitur. Qui uero non usque adeo peruicaci mente obduruit, criminis conscientia identidem remordetur et mores per poenitentiam emendat. Peccata relinquit ac saluti suae consulens operi accingitur uirtutis. Auidis ergo diaboli faucibus elapsus, eum, a quo deceptus fuerat, decipit. Quem enim ille delinquentem suam putabat predam, conrectum dimittere cogitur. Quisquis ita se correctum senserit, Deo gratias agat et cum Propheta concinat dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati


375. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dignus uocari filius tuus. Vnum oro, praeterita delicta mihi remittas et cum futuro compenses obsequio, quod posthac me tibi spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a patre, et cum illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit. Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae


376. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes


377. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

factae aliquando oblatae cum non satis purgati metalli apparuissent, remittendas artificibus curauit, ut igni excoquerentur reficerenturque et omni demum consumpta scoria dignae fierent conuiuii sui uasis annumerari. Itaque multo cum labore purificatum metallum elegantiorique forme, quam antea fuerat, redditum, ad mensam tandem regis est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum. Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.