Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerat

Your search found 1206 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 504-536:


504. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem conueniunt, de retinenda Austria inter se consultant, utpote quae parta fuerat magno impendio ac sanguine Hungarorum. Stephano igitur Sepusiensium principi, qui tunc Viannensibus praeerat, magistratum prorogant, pecuniam in stipendium militum decernunt, atque quamprimum milites scribi


505. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

per humum trahentes miserabile praebebant spectaculum. Post hos proceres ibant circumstantes feretrum, purpura auro contexta opertum, post feretrum, quod quidem uiri nobilitate insignes portabant, quidam antistes Italus, qui forte a pontifice Romano ad Matthiam missus fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam


506. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit,


507. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat animis Maximilianum post soceri sui Caroli, Belgarum ducis, mortem, quem satis constat nunquam bello Francorum regi cessisse, bonam Belgicae Galliae partem, quae sub ipsius Caroli imperio fuerat, parui spatio temporis ac ferme sine certamine amisisse, neque unquam cum praefectis Francorum regis parem in acie fuisse. Alberthi quoque legatio supprimitur. Alberthi legatio eadem fere,


508. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

Colociensium pontificem, Visegradensi educit custodia, in quam ob ferox maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae insolentiae impatientissimo, adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque consiliorum regis Matthiae, cuius a secretis et magister epistolarum fuerat, adiciant, licet alii id illi ab inimicis falso obiectum arbitrentur. Caeterum pontifex


509. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

alienae insolentiae impatientissimo, adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque consiliorum regis Matthiae, cuius a secretis et magister epistolarum fuerat, adiciant, licet alii id illi ab inimicis falso obiectum arbitrentur. Caeterum pontifex Petrus sese domi priuatim continuit, nec in senatorum concionem


510. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

ad suos milites oratio. Comparatis igitur rebus omnibus ad mouendum bellum necessariis, priusquam exercitum in Austriam induceret, quo miles in hostem, qui non paruo omnibus accolis terrori paulo ante fuerat, alacrior proficisceretur, hoc modo suos allocutus esse dicitur: Vereor, uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante uictores ac potentissimam gentem, temere suscepta uideatur: solet enim etiam ignaui hostis felicitas uictis esse


511. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit,


512. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter


513. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret,


514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo


515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat. Is


516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat. Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in


517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

quum filius nulli unquam iniurius extitisset. Itaque filio rege constituto in Siciliam se contulit, ubi, ut supra demonstratum est, intra paucos menses animi aegritudine uita excessit, ne filii quidem, ut fertur, miseratione, siue dolorem absconderit, ne populares, quibus pater odio fuerat, offenderet, siue quia omnes humanos affectus imperandi cupiditas uincat. Quamquam Alfonsus eo temporis spatio, quo regnum obtinuit, a morte autem parentis circiter nouem mensibus regnauit, magis metum iniuriarum suis incutere potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea


518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquamdiu, dum incolumis stetit, non sine hostium caede defenderat. Exortu aurorae, Turcae, ne a Venetis triremibus, quas haud procul esse sciebant, opprimerentur, expugnatam nauim Aulonem, remulco cursum eius adiuuantes, raptim pertraxerunt. Et tumultuatum in Venetis nauibus fuerat, ut Istriae triremi irent subsidio, sed dum metu segniter cunctabundique suas moliuntur naues, putantes se non tam auxilio perditis fore quam semet in discrimen coniecturos, si hostis insequi pergeret, Turcas e manibus emisere. Hispani


519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit. Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium


520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis magna dolore amissarum rerum e proximis locis in praedones excita fuerat, admixtis paucis Turcis equitibus, haud parua ex parte in locis iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris desiderati sunt, meritasque dedisse poenas uisi, quum


521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam in Gallos inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus ingressus est. Vultus enim et uox humana, uel quum maxime animo disparia sunt, seruire possunt. Intra paucos dies arx


522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum. Iam Maximilianus, contracto


523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum grauius consultum est. Hispani in agrum Rauennatem castra


524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

externo auxilio id efficeret, quod uidebat patris uoluntate sibi negari. Vnde Bazethes hoc Corguthis consilio uehementer permotus ingenti sumptu eum ab Aegypto domum reuocauerat rege Aegypti haud inuito ― magnis enim muneribus, ne reditum Corghutis moraretur, cultus fuerat. Corguthes igitur ubi in Lydiam rediit, commutandam sibi consilii rationem arbitratus totum se ad Selynis amicitiam adiunctum, ut paulo ante demonstrauimus, uideri uolebat. Itaque ad Selynem in Cappadociam Trapezuntum, ubi ille satrapaeam obtinebat, nuntium


525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

- quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non


526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntatem promeritus est, ut eum omnes fere imperio dignissimum propalam praedicare non dubitarent. Cui quidem, praeterquam quod aduersa praelii fortuna potius miserationem quam ullum attulerat contemptum, multo magis exinde altitudo animi decori esse coepit quam fuerat paulo ante sceleri data regnandi cupiditas aduersus parentis uoluntatem concoepta, militari turba, quae liberalitate illecta ac conciliata erat, interpretante Selynis consilium non tam impium quam necessarium esse, quandoquidem Achimathi in regni successione ille praeferendus esse


527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam


528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso, quippe quo Venetorum opes fractae sunt, in hostium uenerat potestatem. Ad Nouariam Germanis terga dantes tormenta bellica relinquunt et trans Alpes fugiunt; Germani


529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri uirtutem praemio aliquo affecisse uideretur, iussit illi pagum unum quadraginta circiter colonis inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui. Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam redierat, quo profectus fuerat sub extremum tempus pontificatus Iulii Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus


530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

inusitata atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum


531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptio. Post hoc praelium Selynes, ut Armeniis ostenderet se uictorem esse hostemque in fugam coniectum, petit Taurim urbem ad Araxem sitam, sedem nunc regni Armeniae, nec multum ab eo loco, in quo pugna commissa fuerat, distantem. Vrbem hanc puto Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum


532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae perculsi retulere pedem, nec siuerunt tamen hostes eius corpore potiri, rapere conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit,


533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

hostes eius corpore potiri, rapere conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit.


534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

per faerias supplicationes habitae sunt, sed etiam templum Christo ad patrem abeunti a senatu Ragusano uotum, eo quod eo ipso die, quo Christus quondam nube circumfusus in coelum sublatus est, tremor ille terrae exortus fuerat. Itaque templi publico sumptu extruendi triumuiris a senatorio ordine creatis negocium demandatum, Danieli Rhestio, Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis dignitate absoluendum


535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

a praedandi studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum


536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

prouinciam sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.