Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerat

Your search found 1206 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 649-671:


649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

αἰτιολογίαν cum ostenditur qua de causa aliquid dictum vel factum sit. Matthaei decimonono, Christus prohibens repudium uxoris, nisi interveniente fornicatione, prudenter etiam causam exponit, ob quam libellus repudii Iudaeis antea concessus fuerat. Moses, inquit, permisit eum vobis propter duriciem cordis vestri. Tertiam vocat secundum ἀναλογίαν, qua utriusque Testamenti congruentia demonstratur. Quartam secundum allegoriam, cum docetur non ad literam accipienda esse quae scripta sunt,


650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reducere. Ita Matthaeus, posteaquam capite primo retulisset verba angeli, testantis de virgine, quod concepisset virtute Spiritus sancti: atque illam parituram filium, qui salvum faceret populum a peccatis suis: statim adiicit ex Isaiae 7, Porro totum hoc factum est, ut perficeretur quod dictum fuerat a Domino per Prophetam ita loquentem. Ecce virgo erit praegnans, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Immanuel. Cap. 2 profertur vaticinium Micheae, quo demonstratur diu ante praedictum fuisse, Christum nasciturum in Bethlehem: Et tu Bethlehem in terra Iudaeae, nequaquam


651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

statim, aut paulo post vincula ad Hispanias sit eundum, aut Helvidio poenitentia agenda post mortem, cum Scriptura dicat: In inferno autem quis confitebitur tibi? igitur cum Evangelista dicat, Priusquam convenirent, proximum nuptiarum tempus ostendit, et in eo iam rem fuisse, ut quae prius sponsa fuerat, esse uxor inciperet. Quasi diceret: Antequam oscula amplexusque miscerent, antequam rem agerent nuptiarum, inventa est habens in utero. Familiare est illi linguae qua Prophetae locuti sunt, ut coniunctione utatur, cum nihil praecessis annectendum. Augustin. in Psal.


652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

videretur. Male hic sensit Augustinus. Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere: et quod prius sub aenigmate dixerint, aperta voce proferre. Hierony. in Esa. cap. 19, lib. 5 Comment.

EXPLICATIO. Cum contra Aegyptum fuerat propheta comminatus, Vae terrae obumbranti alis, quae est trans fluvia: Aethiopiae, etc. quae propheticus sermo contexuit: postea manifestiorem fecit intelligentiam, et ad ipsam comminans Aegyptum loquitur, quod nequaquam per angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem,


653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieronymus in Hieremiae capite 28.

EXPLICATIO. Quia prophetia futurorum saepissime sit, quorum solius Domini notitia est. Nam et Hieremias tacet, cum ab eius collo ab Anania catena lignea aufertur, doloremque dissimulat: necdum enim a Domino quid loqueretur, fuerat revelatum. Tandem facto ad Hieremiam verbo Domini confidenter loquitur. Loqui Dominum ad prophetam, loqui in propheta, non idem sunt. Nam loquitur Dominus ad prophetam, cum per angelicam, sive per quamlibet aliam speciem loquitur. Loquitur vero in aliquo, cum sine aliqua specie


654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 892 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut Baptisma. Etenim figura est mortis Domini nostri Iesu Christi, sicut dicit Apostolus: Quotquot enim baptizati estis, in morte Iesu Christi baptizati estis. Quid enim aut Baptismate gratius, ubi a peccato purgamur, et quo filii Dei efficimur: aut morte moestius, ad quam ipse quoque, qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen moestus accessit. Typis praeterea accidunt Temporum differentiae. 1 Nam quaedam ante legem sunt: ut Abel a fratreoccisus, Christi passionem praefigurabat: et Nohe arca, Ecclesiam: et caetera similia. 2 Quaedam vero sub lege: ut ipsius Moysi mors, et Iesu


655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

non ex cathedra auditores in subselliis sedentes allo queretur: sed ipse quoque unus ex discipulis, et quidem male se gerentibus, esset. Verba eius loci sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis, quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is, qui per angelos dictus fuerat sermo, fuit firmus, et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo, et signis et prodigiis


656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 956 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus, aut potius seipsos in confusione faciei suae. Dominus scrutatur corda, Rom. 8. id est, perspicit. Sic Terent. Quam vellem Menedemum invitatum, pro, ad conivium plane attractum: nam invitatus quidem fuerat, sed recusaveratuenire. Ponitur ergo verbum causae pro eventu. Cum hac regula et exemplis posses etiam Latinas quasdam proprietates conferre, de quibus Linacer disserit exponens modum permissivum et etiam potentialem, quem saepe ostendit explicari per volo, audeo, debeo, ac


657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dicta locutionesque non raro restringendae et tenuiori quadam notione quam sonent accipienda sunt. Gen. 4, Tunc coeptum est invocari in nomine Domini, pro, tunc cultus Dei instauratus est, et magis quam antea florere coepit: quando quidem antea ob parricidium Cain valde imminutus et obscuratus fuerat. Est et aliud quoddam genus nimium aut parum dicendi, quod licet sit moderatius Hyperbole, tamen ei recte subiungi potest. De quo haec observentur. Vehementiora pro levioribus, et contra. Vicinum igitur quiddam Hyperbolae est, et tamen


658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

videtur humilior, tanto altius non ventositate, sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia: sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est, ubi intelligo. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione, verum etiam exercitatione deberet. Possem quidem, si vacarer, omnes virtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti, qui linguam suam nostrorum authorum linguae non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in


659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

Eusebius: Venerabiles, inquit, et vere Deo digni Apostoli Christi, cum essent in omnibus puritate vitae et animi virtutibus clari, non magni pendebant sermonis ornatum, quippe in quibus anima erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus et virtute, per quam mirabilibus consummatis, et verborum suorum fide facta, universo orbi regni caelorum scientiam tradiderunt: parvi ducentes plures libros


660. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi eximat ex numero Apostolorum, et accenseat eorum auditoribus, non ita evidenter demonstrat, non esse ab Apostolo scriptam, ut isti opinantur. Verba eius sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is qui per angelos dictus fuerat, sermo fuit firmus et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantum neglexerimus salutem? Quae, quum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo et signis et prodigiis


661. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

fides misericordiam et auxilium Dei expetens ac implorans, quae est posterior pars poenitentiae. Quare cum ieiunium cum precibus in sacris Literis coniungitur, vera poenitentia plerunque denotatur. Sic Daniel cogitans ingentia peccata suae gentis, atque adeo sua, quod ipse puer olim fuerat particeps illorum, et horribilem iram Dei contra Israelitas, aliaque praegrandia mala, quae eorum peccata secuta erant, ingenti dolore afficitur, quo dolore ac timore Dei intus cor eius ac animus frangitur, conteritur, ac velut interficitur. Cor porro intus mortuum, foris quoque in corpore


662. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1075 | Paragraph | SubSect | Section]

affecti sumus propter magna aliqua mala extra religionem. Potest et hoc Profanum ieiunium rursus in tres species subdividi. Alias enim dolemus iam acceptum damnum. Hoc modo ieiunat Iacob propter amissum filium, et Priamus ob mortem Hectoris, et Iabessitae propter mortem Saulis, qui de eis optime fuerat meritus. Alias de praesenti malo, ut dolet David filium aegrotare, quanquam etiam simul sua peccata lugeat. Alias de futuro, quemadmodum ferme Achab dici potest doluisse et luxisse ob imminentem calamitatem magis, quam ob pietatem. Ad eiusmodi ieiunium invitat Ieremias reginam


663. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et sacerdotes ac prophetae multum sese politicis rebus admiscuerint, et vicissim reges multum in formanda ac reformanda religione negotii sibi sumpserint. Nec mirum, cum et reges et sacerdotes unius Christi typum gesserint, et tota ea politia a Deo, non ab hominibus, ut aliae, constituta fuerat: et denique finis eius religionis conservatio, et Meschiae nativitas. Terram eis Deus largitus fuerat aequis portionibus dividendam. Eam metiti sunt funibus, et proiecerunt sortes, quae portio cui tribui, familiae aut personae contingeret. Inde igitur sunt innumerae locutiones,


664. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

ac reformanda religione negotii sibi sumpserint. Nec mirum, cum et reges et sacerdotes unius Christi typum gesserint, et tota ea politia a Deo, non ab hominibus, ut aliae, constituta fuerat: et denique finis eius religionis conservatio, et Meschiae nativitas. Terram eis Deus largitus fuerat aequis portionibus dividendam. Eam metiti sunt funibus, et proiecerunt sortes, quae portio cui tribui, familiae aut personae contingeret. Inde igitur sunt innumerae locutiones, Sors mea, Haereditas mea, Portio mea Dominus, Dabo gentes in haereditatem, et fines terrae in possessionem tibi,


665. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

primum levius, postea etiam gravius afflixit illas regiones, quae ibi nominantur. Trans Iordanem igitur non Prophetae, sed ibi rex Assyrius afflixit illos populos. Talis quidam quasi Hebraismus est, quod Moses scribit Gen. 13, Abrahamum et Lotum profectos ex Aegypto esse ad Austrum: quibus tamen fuerat Palaestina, ad quam iverunt, versus Septentrionem. Si enim ex Aegypto ire voluissent ad Austrum ivissent in Aethiopiam. Sed Moyses ratione sui situs loquitur. Ipsi enim ultra Iordanem ad Septentrionem existenti fuerunt illi termini Palaestinae versus Aegyptum australes. Sic in Deuteronomio


666. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

in participationem et confirmationem eius foederis gestabant) confirmatum: quodque Deus Abraham esset et ipsorum Deus, iisdemque conditionibus: item quod Abraham esset pater omnium piorum, multo magis ratione religionis, quam ratione carnalis procreationis. Et ideo quod sicut ille iustificatus fuerat: ita et ipsi iustificari debebant. Iustificatum autem illum esse non sacrificiis, non circumcisione aut aliis ceremoniis, sed sola promissione gratuiti favoris Dei, et benedicti seminis, ac fide promissioni et Deo credente, eamque apprehendente. Quare et illis esse hanc unicam,


667. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

ac dicentem: Ecce hic est verus Erit, totius mundi, etc. In huius Erit consummationis memoriam etiam sacram Coenam in omnes generationes fieri instituit. 3 Correspondet haec prophetia pulcherrime omnibus praecedentibus promissionibus de Christo. Nam antea quidem fuerat praedicta potissimum humanitas Christi, quod semen mulieris conteret caput serpentis: quod in semine Abrahami et Isaaci erant benedicendae ac felicitandae omnes gentes: quod item futurum esset, ut ex Iuda nasceretur Silo. Erat indicata et passio ac resurrectio eius in typo Isaaci: erat


668. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum non tantum sonus huius vocis non fuit patribus clare expressus, de quo tamen non valde litigo, sed nec res ipsa hoc mystico nomine significata, reperitur diserte indicata in promissionibus Geneseos, scilicet quod ipsemet verus ac vivens Deus, qui cum illis agebat et colloquebatur, fuerat futurus illud benedictum semen, fuerat carnem assumpturus, ac genus humanum sua redemptione liberaturus. Fieri quidem potest, quod illi intellexerint et sciverint ratiocinatione aliqua, illud benedictum semen non fore tantum purum hominem: sed certe in promissionibus clare expressum non est,


669. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

vocis non fuit patribus clare expressus, de quo tamen non valde litigo, sed nec res ipsa hoc mystico nomine significata, reperitur diserte indicata in promissionibus Geneseos, scilicet quod ipsemet verus ac vivens Deus, qui cum illis agebat et colloquebatur, fuerat futurus illud benedictum semen, fuerat carnem assumpturus, ac genus humanum sua redemptione liberaturus. Fieri quidem potest, quod illi intellexerint et sciverint ratiocinatione aliqua, illud benedictum semen non fore tantum purum hominem: sed certe in promissionibus clare expressum non est, illum ipsum cum eis loquentem Deum,


670. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1144 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quod Scriptura pronunciat hominem ex diabolo esse, et habere cor pessimum ac distortum. Ridicula credo haec videntur Philosophiae, cum non legatur tunc homo prorsus corporaliter mortuus sepultusque esse, ac computruisse. At Scriptura dicit, iam ex homine interfecto, qui filius Dei fuerat, esse factum filium diaboli: ex imagine Dei, imaginem diaboli: non quod haec externa ac bruta pars sit tunc prorsus abolita, sed quod potissimum illud cor spirituale, quod Deum repraesentabat, agnoscebat, et colebat, fuerit (ut Scriptura loquitur) excisum, ac pro eo intrusum cor lapideum et


671. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1144 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, et scilicet tanto artifice digna, si ille Adamo solummodo tale quoddam pravum accidens apposuisset, relicta ei bona Dei substantia. Ille vero totum hominem, et presertim illam nobiliss. hominis, aut etiam mundi reginam, rationem, seu animam rationalem ita recoxit ac refudit, ut sicut antea fuerat elegantissima dilectissimaque filiola, et viva operosaque imago viventis Dei: ita postea sit facta ipsius novi domini, nempe infernalis cacodaemonis deformissima filia ac imago, et plane veluti futia quaedam: et sicut antea erat fons et unica causa aut mater omnis iustitiae, omniumque


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.