Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: erant

Your search found 1744 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 483-563:


483. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sapienter et acute a philosophis inuenta tractata-que ferantur, quis tamen tanta desipit temeritate, ut illa cum his, quę nobis diuinitus tradita sunt, ulla ex parte audeat conferre? Errare utique ipsi philosophi potuere, sicuti et errarunt in plurimis, quoniam homines erant | Deus autem quia solus consumatissimę sapientię est, falli aut errare nullo modo potest. Eius ergo quo nihil est uerius, nihil sapientius, leges pręcepta-que uiuendi et nobis suscipienda proponimus | et alios ut suscipiant hortamur.


484. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nam quoties per synecdochen a parte totum designare uolumus, ab ea parte quę insignior uidetur, uocabulum imponi debet. unde et puppim pro naui: et animam pro homine quandoque legimus apud autores. Pręstat autem Legi Euangelium. quia in Lege futurorum signa erant, quę in Euangelio impleta uidemus. illic typus et umbrę, hic ueritas et umbrarum caliginem dissipans desiderata lux. Illic pręterea per seruos suos nobis locutus est Deus: hic per filium. et tunc quidem


485. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

iustitię pabulo saturari uolunt | et tunc demum ex abundantia cordis os loquetur. Ipse enim subiungit dicens: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę. quod exponens euangelista ait: hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum . Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur


486. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuissent uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. veruntamen dico uobis | Tyro et Sydoni remissius erit in die iudicii quam uobis. Tyrus et Sydon ciuitates idolatrę erant | uitiis-que deditę, et tamen his acerbius punientur illi, qui cum per inuocationem Christi non pauca prodigia facta uiderint, Christum non ut Deum recipiunt | et minus aliquid Patre habere affirmare non dubitant. In illos qui de


487. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de pectore proiicere festina | atque de spelunca latronum fac domum orationis in qua habitare dignetur Christus. Hoc pacto qui nunc nouissimus es apud Deum, iam inter primos computaberis . In nouissimis erant Mattheus, Zacheus, latro, sed conuersi ad Dominum | primi facti sunt. Mattheus reliquit teloneum, et fit apostolus. Zacheus auariciam largitate mutauit, et salus facta est domui eius, cum Christum suscepisset hospitio. Latronem aliena per uim


488. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominibus quoties de Deo, de sanctis, de uitę honestate incidit sermo, corrugant nares, contrahunt frontem, os distorquent, uultum auertunt, et taciti etiam dicere uidentur: Io6 Durus est hic sermo | quis potest eum audire? Tales erant pharisei illi ac Legis periti, quorum scelera cum argueret Dominus, coeperunt (ut Lucas ait) Luc11 grauiter insistere et os eius opprimere. De quibus in Ioanne conquęritur Saluator et ait: Io8


489. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non potuit Mar7 rogatus-que a muliere


490. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et mutos loqui. pręcipiebat sane ut tacerent, sed tamen prędicantes non increpuit. Quo etiam nos opera nostra | et ad laudem nostram latere uelimus | et ad profectum aliorum non latere. Sciebat enim ille, cui etiam futura pręsentia sunt, quia magis prędicaturi erant, quod multis profuturum esset | et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In


491. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Plerique autem eodem appetendę glorię uitio superati, tametsi fideles sint, si tamen ab infidelibus honorantur, cauent ore confiteri, quod corde credunt, et humanam laudem fide ipsa potiorem habent. Siquidem tales illi erant, de quibus Ioannes memorat dicens: Io12 Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.


492. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corrumpunt. Cum-que ab ipso bonarum actionum remuneratore Deo mercedem recipere potuissent ęternam, fragilem et caducam malunt, fucum uidelicet istum uolatilem aurę popularis. Huius tam peruersę sanctimonię et illi erant, qui Saluatorem nostrum interrogarunt dicentes: Matth9 Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Quę autem utilitas


493. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inguinum tumorem, spirandi difficultatem, mingendi stranguriam | alia-que hujusmodi multa, quę annositas ipsa secum apportat, nec corpus modo, uerum etiam mentem infestans. Videas enim plerosque delyrare per ętatem | et qui paulo ante sapientes habiti erant, iam ridiculos esse. Cum-que tot mala una senectus afferat, nonne satis apparet | eum qui diu uiuere appetit, non uitam appetere, ut putat, sed morbos? Si quibus autem contingat, quod rarissimum est, ut etiam in senecta integris sensibus uegeto-que corpore et mente


494. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iugum meum suaue est et onus meum leue. Hoc diuinus psalmista | sensit dicens: Ps33 Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam


495. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes etiam in Apocalypsi Apoc2 septem angelis, septem in Asia ecclesiarum episcopis scribere iubetur. hoc est, Ephesi, Smyrnę, Pergami, Thiatyrę, Sardis, Philadelphię et Laodicię. In his singulis singuli episcopi erant, et officii sacerdotalis merito angeli nominantur. Hoc tamen minus mirabimur, si meminerimus ipsum Dei Filium Iesum Christum sacerdotem factum, Deo Patre ad eum dicente: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.


496. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in domo Dei non pudet, immo nec foenerari | ecclesiasticas-que dignitates ambitione atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint, cuncta Ecclesię bona, quę pauperibus distribuenda erant, in suos usus conuertunt. Hi sunt quos uendentes et ementes de templo suo eiicit Dominus dicens: Matth. 21. Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum .


497. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem Trinitatis fauore supra humanę nature conditionem erectus , nec Moysen amplius | nec Heliam conspicies, sed Iesum solum. Cessant enim et figurarum umbrę | et futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur. Hoc tamen illis frequentius conceditur, qui libros diuinos ita legunt, ut a


498. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quem non solum cum rogamus , quamquam tunc magis, uerum etiam cum non rogamus nos habere necesse est, ut impleatur quod Apostolus ait: Sine intermissione orate! Post gloriosam Domini ascensionem | de ipsis eius apostolis traditum est, quod perseuerantes erant in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Et si apostolis opus erat iugiter orationum sacrificio, quis tutum se a tentationum periculo sperabit, nisi semper orauerit?


499. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peccatum designat. Peccati ergo lepra Domino iubente ab animo poenitentis fugatur, ut ibi uirtutes inserantur, unde uitia pullulabant. Mat. 9 In huiusce rei figura et paralyticus de lecto surgit et mulier a sanguinis profluuio curatur et, qui mortui erant, reuiuiscunt et alii multi uariis langoribus grauati eleuantur. Nam quemadmodum hi credendo et poenitendo corporis consecuti sunt salutem, ita animę fideles a peccatorum ęgritudine per poenitentiam liberatę saluantur.


500. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ergo diuinę gratię mentem nostram irradians lux latet et obscuratur, si ad uitia diuertimus. Cum autem ab his per poenitentiam recedimus, quamprimum exoritur et intelligentiam mundati cordis illustrat, ut ad contemplationem cęlestium errigatur, cui prius terrena tantum curę erant. Sic et cęcis uisus et surdis auditus et uox mutis tribuitur in Euangelio, ut, qui in tenebris peccati fuerunt, per poenitentiam illuminentur, et qui Dei pręcepta audire nolebant, conuersi etiam perficere studeant, et qui docendi non


501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et non uestimenta uestra! Cor autem humiliatum | et intus poenitentię dolore scissum | lachrymę (si fieri potest) foris per ora manantes testentur. Mulieri peccatrici in Euangelio dimittuntur peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem


502. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Euangelio dimittuntur peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante


503. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab


504. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si non licuit Dauidi et iis qui cum illo erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a consuetudine mulierum expiassent, quanto continentiorem esse oportet eum, qui castum corpus tuum, de casta sumptum Virgine et tibi unitum, esurus accedit?


505. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uox est: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur. Incipient enim repleri uirtutibus, qui ante uitiis referti erant. ut fiat quod in psalmo dicitur: A fructu frumenti uini et olei multiplicati sunt. Quod ut nobis contingat, ipse per Prophetam hortaris dicens: Dilata os tuum, et implebo illud. Qui paratior accedit magis dilatatur, et qui magis dilatatur, magis et


506. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

accendimur. Hoc Propheta spiritualiter expertus admiratur et ait: Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam pręclarus est! Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt | per panis fracti sacramentum in tui agnitionem


507. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

expressum, donec uotum perficerent. Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent , leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. 1: 5 Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur.


508. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę contemplationis dulcedine quotidie satiantur, uix uentri suo tunc


509. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coturnicum uis ingens castra operuit. quarum carnibus ad nauseam usque satiati, malę concupiscentię proteruę-que murmurationis, qua et Deum et Moysen ducem suum offenderant, poenas dedere. Nam ut in psalmo dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei descendit super eos, et occidit pingues eorum | et electos Israhel impediuit. Nemo igitur sibi tutum putet | non contentari iis quę Deo largiente in monasterio habentur, uel ob hoc patres incusare, quod ipse minus copiose abundet, cum


510. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: Fili Dauid miserere mei. ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Denique, testis est ipse Saluator noster et Dominus, qui ut precibus instare suo nos doceret exemplo, et pernoctasse in oratione dicitur | et factus in agonia prolixius orasse.


511. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

piscatorum quippe et uulgarium hominum prędicationem superauit philosophos, et per inermes martyres | regum imperatorum-que potentiam. Quidni? si iidem ipsi qui persequebantur Christianos facti sunt Christiani, et Ecclesię propugnatores, qui Ecclesię hostes erant? Seruire coeperunt Christo, qui imperabant mundo. Christus igitur (ut Apostolus ait) factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.


512. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii


513. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia pręstare poterat, cędi occidi-que gaudebant. Illi autem quibus ęterna hominis beatitudo ignota erat,


514. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in qua Iesus noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur. De quo per Esaiam fuit prędictum: A facie Domini pauebit Assur, uirga, hoc est, cruce Domini percussus . Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem concremata est igni, cum gentiles ad Christum conuersi. Ignem, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat? Nabuchodonosor Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis.


515. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tentauit Deus Abraham ut obedientissimum sibi esse ostenderet. Tentauit filios Israhel, quemadmodum in Deuteronomio legitur, quadraginta annos per desertum deducendo. ut notum foret, quantę constantię sint in illis obseruandis, quę sibi mandata pręcepta-que erant. unde in psalmo dicitur: ps. 65 Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Igitur tentatio Domini | tentatio


516. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui conuersi erant cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide


517. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas nationes.


518. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius fuisset insidiatus | et alter eidem gloriam militarem inuideret, alter regnum. Stephanus Stephanus quoque protomartyr pro illis a quibus lapidabatur orauit. Paulus et Paulus de iis qui ipsi infesti erant: Cupio inquit anathema fieri a Domino pro fratribus meis. ICXC Ante istos Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum


519. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

obloquendo infamet: iniurię patientem timidum uocat, ecclesię limen terentem hypocritam appellat, subditos corripientem iracundum esse criminatur, et quod uirtuti ascribere deberet, hoc ad proxima ei uitia trahere nititur. Tales erant illi qui de Ioanne neque edente neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic


520. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum comitatu


521. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit.


522. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

excellere | neque necesse esse, ut qui unam habuerit | eum habere omnes. Abel. Enoch. Noe. Abraham. / Isaac. Iacob. Ioseph. Moyse. Iosue. Iob. Dauid. Salomon. prophetę. In Abel ante omnia quę in illo erant, laudatur simplicitas, in Enoch munditia, in Noe longanimitas, in Abraham obedientia, in Isaac pudicicia, in Iacob laboris toleratio, in Ioseph pro iniuria beneficii repensio , in Moyse mansuetudo, in Iosue de Dei promissione


523. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui scit uoluntatem domini et non fecit, uapulabit multis. qui autem ignorauit et non fecit, uapulabit paucis. Quis pręterea negauerit maius esse peccatum eorum qui sub Euangelio sunt | quam qui olim sub lege erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum.


524. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nec pręterita igitur nec pręsentia benefacta proderunt ei, qui uel semel aliquid morte dignum commiserit. Quid ad hęc? Peccatum sapientię donum corrumpit | et eum qui ante sapiens erat desipere compellit. Tales erant de quibus in Hieremia conquęritur Dominus et ait: Hier. 6 Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.


525. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

patrem reuersa uescitur de sanctificatis | quę certe attingere gustare-que nequibat, dum marito seruiret. XIX In Exodo Moyses per triduum ab uxorio opere abstinere eos iussit, qui ad montem accessuri Deum-que loquentem audituri erant. Reg. secundus XXI Sed neque Dauidi uel cęteris qui cum illo erant, cum esurirent, licuit panes accipere sanctificatos, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius esse confessi sunt. Ad Cori.


526. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

XIX In Exodo Moyses per triduum ab uxorio opere abstinere eos iussit, qui ad montem accessuri Deum-que loquentem audituri erant. Reg. secundus XXI Sed neque Dauidi uel cęteris qui cum illo erant, cum esurirent, licuit panes accipere sanctificatos, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius esse confessi sunt. Ad Cori. prima VII In Nouo autem instrumento Paulus apostolus coniugati atque soluti distantiam docere


527. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui abstulit peccata mundi impleatur. Exo. 19. Reg. primo XXI Plebi uocem Domini die perendino auditurę per Moysen iniungitur, ne appropinquent uxoribus suis. et Dauidi atque iis qui cum illo erant, panes propositionis ne esurientibus quidem dati fuere, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius confessi sunt. Quid autem sanctius illo pane qui de cęlo descendit?


528. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erit diuisus, alios habebit qui saluabuntur, alios qui peribunt. Saluandi obuiam Christo assumentur in aera, damnandi autem relinquentur in igne cum diabolo comissa luituri. Quod si ne uirgines quidem, quę fatuę erant, intrare beatitudinis ianuam potuerunt, quomodo intrabunt scortatores, adulteri, libidinibus die noctu-que seruientes? Si inquam neque continentibus | neque matrimonii fidem seruantibus parcitur, cum illa quę iussa sunt


529. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Postremo aliorum tristitiam consolatione releuare, mortuos qui non habent unde funerentur, tua impensa efferre ac sepelire | ad eandem pertinet uirtutem. Qua pręditus Tobias, cum in Assyria captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando sepulturę. Dum-que aliorum angustias miseratur, suas non sentiebat. Hęc de illis quibus adesse debemus opera atque


530. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et, vidi inquit Dominum facie ad faciem. In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. Ioseph Gen. 39 Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa


531. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prophetę, qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum non oblitos | ita ut dictum est fouet, ita amplexatur in terris adhuc uiuentes, quanto magis ad cęlestis beatitudinis domicilia


532. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De ingratis ante dilvvivm. Caput IV Adam et Eua Primi parentes nostri donec beneficiorum memores iussioni diuinę obtemperarunt, paradisi in quo positi erant, bonis fruebantur. Postquam uero per ingratitudinem a mandato recessere ligni uetiti fructum gustando, eiecti de paradiso, laboribus, erumnis, morti subiacuerunt.


533. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Etenim peccauerant (licet postea poenitentiam egisse credantur) a quo corpus, a quo spiritum, sensum, intellectum, Dei similitudinem acceperant. a quo pręesse bestiis terrę | et uolucribus cęli | et piscibus maris iussi erant. ut his quę terra proferret uescerentur . et simul ligna, lapides, metalla, ignem quoque et aquam, tellurem et aera in usum uitę necessarium haberent. Merito igitur malis mancipati sunt, cum talem ac


534. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos Aegyptus, et cum dimittere nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit


535. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omitto nunc Machabeos | Iudam, Simonem, Ionatham. qui Dei sui nomine inuocato parua manu ingentes hostium copias pluries fudere. Magna quidem et immensa beneficia hęc, maiora tamen accepturi erant, si istorum quę acceperant largitorem non deseruissent. Nunc ergo quod superest, breuiter expediemus, qua ingratitudine usi sint | quanta-que Deo ulciscente pati meruere.


536. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uenerant cecidere uiginti duo milia. iterum altero congressu octodecim milia. et ipsi enim offenderant suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius. Ista de Iudicum libro summatim perstringendo protulimus. quę sequuntur, Regum continet historia. Mala decem tribvvm. Caput VII


537. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poenitentiam suscepit Deus, quis tam impius est, ut ueniam desperet, si ad illum a quo alienatus est recurrerit? Ioacha Ioahazo quoque impio super impios regnante Nechao rex Aegypti eosdem tributa sibi pendere compulit. ea erant | centum argenti talenta in singulos annos, unum auri . Eliachim Tunc Ioahazo sublato Heliachinum eius fratrem pręfecit regno. Sed cum neque isto ad regni gubernacula sedente


538. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potestati illorum sese dedidere . Tunc omnes fere in Caldeam traducti sunt, pręter pauperes uulgi agricolationi relictos. Mathatias Hinc Matathias urbi pene desertę iussus est pręsidere. Cum-que ipsi etiam qui tunc residui erant, nullo Dei flagello ab inueterato iam errore reuocari potuissent, totam in illos indignationem effudit Deus | eos-que grauius quam unquam antea afflixit. (!) Cum enim Matathias iste qui et Sedechias est dictus,


539. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nolle credere. Felices illi, qui olim ne ingrati essent, ipsum uobis gentibus-que prędicare non timuerunt. qui ut nomen eius denegarent, nec minis | nec tormentis | nec cędibus compelli potuerunt. Verę quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die ac nocte cogitant, Christi pręcepta totis uiribus exequi


540. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Itaque iampridem defecit ille diaboli fraude inductus deorum cultus. Unus autem Deus etiam ab illis inuocatur qui Christum ignorant. Defecerunt et hereses, licet falsa ueris mixta in se haberent | nihilominus quę uera erant manent, quę falsa, una cum suis autoribus interierunt. Arrius Arrius ab Euangelio alienatus | impie-que de Trinitate sentiens uentris profluuio extinctus est. Olympius


541. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Quod si tam ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at


542. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Montes erant, quibus dictum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Campi uero descendentes, ad quos dixit Apostolus: Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. Sicut igitur cuique conuenerit, ita doceatur,


543. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Siquidem ipse unus in Trinitate Deus hoc uisibiliter apparere fecit in apostolis, quod postea in eorum successores operaturus erat inuisibiliter. Act. 2 Visę sunt supra illos, qui ad euangelizandum mittendi erant, igneę linguę, et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que


544. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium erant, ad poenitentiam uestris exhortationibus conuersos Christo restituitis. mortuos ad uitam reuocatis, cum de scelerum sepulchro iam foetentes, diuinę misericordię magnitudinem proponendo ad uenię spem errigitis | et ut in Deo uiuere incipiant autores estis. At uero illi


545. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 10 Docebo (inquit) iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. Ille sanitas est, quo docente a peccatorum morbo grex infirmus conualescit. Ille uena uitę est, per quem qui in peccato mortui erant, ad uirtutem capessendam uiuificantur. Tunc autem impius ad Deum conuertitur, cum sermonibus prędicatoris instructus relicto errore ad uiam sese confert ueritatis. Quid uerbis opus est? experimenta docent, quam sit expediens


546. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręsepe, ita per studium prędicationis auditorum corda imbuuntur pręceptis iustitię exemplis-que uirtutum | et fructum faciunt operando quę didicerunt. atque tunc bouis triturantis, cuius os uinciri Lex prohibet, fortitudo apparet, cum in plebe ubi lolium et steriles auenę erant, bonarum actionum seges exurgit. Porro ubi non sunt boues isti, ibi pręsepe non solum uacuum est, sed etiam immundum. tunc enim luxurię frena laxantur, gulę uentri-que indulgetur. tunc impudicicia amittit uerecundiam, iniustitia metum,


547. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

urbes, uicos | regiones-que percurrere | et illos imitari de quibus scriptum est: ps. 18 In omnem terram exiuit sonus eorum | et in fines orbis terrę uerba eorum. Qui non modo illos qui tunc erant docuerunt, uerum etiam posteros omnes qui sunt qui-que deinde erunt, ad quoscunque scripta illorum peruenerint. Ac nequid ex his quę in terra fiunt sanctorum labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc


548. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uult operari inquit | nec manducet. Cum-que esset Ephesi (ut Lucas refert) ad maiores natu locutus est: Act. 10 Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui sicut ipsi scitis; quoniam ad ea quę mihi opus erant , et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Hunc ergo qui inter apostolos plus omnibus operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes,


549. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nos Christo monstrante didicimus. Mat. 11 Vnde ipse ad Patrem conuersus: Confiteor tibi inquit Pater domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Paruuli sane atque humiles erant apostoli, qui primi didicerunt ut alios docerent mysterium Dei. de quibus in psalmo fuerat prędictum a Propheta ad Deum dicente: ps. 8 Ex ore infantium et


550. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Illa itaque non uirtutis, sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: Mat. 23 Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.


551. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Inter superbos semper sunt iurgia. In tantum quidem superbi iurgiis assuescunt, ut ipsa iurgia superbiam appellet psalmista dicens: ps. 13 Os eorum locutum est superbiam. Superbi erant Iudei, ideo neque contra Deum murmurare timuerunt | nec Moysi et Aaroni contumaciter insultare. Roboam Roboamum Salomonis filium ad contumelię uerba regalis impulit dignitas; et populo poscenti aliquod pensionum leuamen:


552. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui spernis, nonne et ipse sperneris? Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. Hier. 42 Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum | et gladius regis Babylonis, quem fugiebant, ibi concidit illos, cum in terra Iuda si prophetam audissent, a periculo tuti forent. Spernunt etiam


553. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hest. 3 Hinc est quod secundus a rege Persarum Assuero Aman pati non poterat, quod Mardocheus Iudeus non sibi assurgeret | se-que non adoraret. Ideo furore accensus a rege apud quem plurimum poterat exegit, ut Iudei qui in regno eius erant, internicione delerentur | et cum his ipse Mardocheus in crucem actus periret. Sed uide quomodo Deus deposuit potentes de sede | et exaltauit humiles. Rex edoctus per reginam coniugem suam Hester, quam bene de illo meritus fuerit Mardocheus detectis olim insidiis coniuratorum


554. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem eum poeniteret, de tribus tamen poenę generibus datur unius optio. hoc est, uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor


555. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tantum quod imperatum est, id persequi atque perficere curabit. Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui


556. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo credentium


557. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ędificabo tibi domum fidelem, quomodo ędificaui Dauid domum, et tradam tibi Israhel. Ad Iehu quoque regem Israhel locutus est: reg. quinto 10 Quia studiose egisti quod rectum erat | et placebat in oculis meis, et omnia quę erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel. Magis tamen necessarium est hominis regnum | nosse seipsum regere | et animi motibus cum ratione imperare. Nec


558. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

serui eius, ęquo animo toleremus. Non est seruus maior domino . aut fateamur nos, qui multorum criminum conscii sumus, indignos esse iniuria | et illum dignum, qui peccatum non fecit. uel illos qui Spiritu Sancto repleti erant, et tamen infestationibus impiorum hominum carere non poterant. Quod certe fateri nemo, nisi stultissimus fuerit potest. Dominus igitur omnium innocentissimus,


559. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

laboramus, cętera conseruantur. Cum enim pręsentium rerum felicitas plurimis scatere solita sit uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est | in his qui ante infelicitatem innocentes erant. Felicitas terrena luxurię ministra est; contaminat et confundit intelligentię puritatem. Inde mens cupidinibus corrupta inter turpe et honestum nullum agit discrimen | eo-que facillime inclinatur, quo malarum uoluptatum appetitus


560. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnia tormentorum genera proponebantur illis, qui gentilium deos adorare nollent. At uero fortissimi fidissimi-que Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad sacrificandum solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes


561. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

temeritas, tunc demum ulciscitur ingratos et iuste poenas exigit ab obstinatis. numeri 11 Ideo illi tandem cęlestem cibum fastiditi cum ollas carnes-que Aegyptias concupissent, coturnicum nubes uento delata | locum in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum, et populus percussus est plaga magna. Multi enim ex illis cum usque ad nauseam carnis edulio se implessent, ueluti ueneno


562. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ideo illi tandem cęlestem cibum fastiditi cum ollas carnes-que Aegyptias concupissent, coturnicum nubes uento delata | locum in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum, et populus percussus est plaga magna. Multi enim ex illis cum usque ad nauseam carnis edulio se implessent, ueluti ueneno hausto, sic repente mortui conciderunt. numeri 20 numeri 21 Pari aduersus


563. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

** corr. ex uos et orate pro persequentibus uos. deu. 33 Moyses diem suum obiturus conuocatis tribubus ne intestatus decederet, singulis benedixit | et quę futura erant simul prophetauit. Quis igitur dubitet, quin illi Spiritu Sancto repleantur, quos benedicere | bene-que omnibus optare plurimum delectat?


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.