Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tuum

Your search found 1590 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 537-597:


537. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sabbati transgressorem esse dicerent. Ad probaticam piscinam curato illi, qui duodequadraginta annos ęger fuerat et cui tam diutino langore membris prope mortuis iacenti dixerat Dominus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula, dixerunt: Sabbatum est, non licet tibi grabatum tollere. Sed mox a Domino, quod non recte de sabbati obseruatione sentiant, arguuntur: Si circumcisionem — inquit — accipit homo in sabbato, ut non soluatur lex Moysi,


538. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, paralytice, surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam! Verba sequutus est euentus, ut constet, qui tam grauem hominis ualitudinem solo uerbo statim sanare potuerit, eum posse et peccata condonare. Visa igitur paralytici sanitate erubuerunt de illo ultra contendere. Sed quoniam inquietum


539. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

inuitatus, non coactus, sed sponte exiens de sanctorum consortio, de collegio fratrum. Abiisti ad sacerdotes tui simillimos, impios atque crudeles, ut eum sacerdotem tradas eis in mortem, qui totum mundum uenerat de morte liberare peccati. Triginta argenteis uendidisti magistrum tuum, Dominum omnium, cęli terręque Conditorem! Christum ergo Iesum, Dei filium, minoris pręcii ęstimasti quam unguentum illud, quod in eius unctione dolebas consumptum. Vsque adeone tam paruę pecunię cupidus fuisti, ut eius auiditate excęcatus non uideres, quantum


540. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

aut quomodo uocaretur, ad quem mittebantur. Taciti imperata faciunt. Et tu, monache, istos imitatus, si obedientię officio rite defungi cupis, maiorum tuorum iussa exequi matura, nullam iussionis causam sciscitans neque, quorsum id, quod iussum est, spectet, requirens. Non est tuum mandata scrutari, sed adimplere, quocunque modo scis et potes, nisi contraria mandatis Dei fuerint. Discumbebat — inquit — cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit: Amen dico uobis, quia unus uestrum me traditurus est — qui


541. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

apparuisse, ueritatem docuisse, sanitates fecisse, peccata remisisse, mortem pertulisse, paradisum post te currentibus aperuisse? Das te insuper nobis in cibum et potum, ut tuę uirtutis, tuę glorię, tuę beatitudinis efficias participes. Accipimus itaque corpus et sanguinem tuum, Domine, in os nostrum, ut tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi


542. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

lutulentos pedes ablui sibi uiderat, Iudeis in mortem uendidit, osculo prodidit, in manus tradidit impiorum. Quid egisti, teterrime Iuda? Quantum criminis, quantum sacrilegii commisisti? Iesum uendidisti pro argento, pecunię cupiditate superatus; pro argento, inquam, Dominum tuum, benefactorem tuum, et eo quidem modico admodum atque exili. Triginta argentei tibi chariores fuerunt quam uita illius, cuius erga te benignitatem nullo referendę gratię precio, nullo auri argentique pondere poteras compensare. Si cuncta, quę in mundo sunt,


543. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

ablui sibi uiderat, Iudeis in mortem uendidit, osculo prodidit, in manus tradidit impiorum. Quid egisti, teterrime Iuda? Quantum criminis, quantum sacrilegii commisisti? Iesum uendidisti pro argento, pecunię cupiditate superatus; pro argento, inquam, Dominum tuum, benefactorem tuum, et eo quidem modico admodum atque exili. Triginta argentei tibi chariores fuerunt quam uita illius, cuius erga te benignitatem nullo referendę gratię precio, nullo auri argentique pondere poteras compensare. Si cuncta, quę in mundo sunt, reddidisses, plus iam


544. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

ei amputat auriculam. Et qui pro se fortasse non repugnaret, pro eo, quem se chariorem habebat, certare non timuit. Sed furentis impatientiam arguens repressit Dominus et iam in alios quoque irruere parantem inhibuit. Conuerte — inquit — gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Vel sicut Ioannes ait: Calicem, quem dat mihi Pater, non uis, ut bibam illum? Quibus


545. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudei ad obterendum Christi nomen machinati sunt, hoc in uerę resurrectionis efficacius cessit **corr. ex cęssit argumentum et in luculentiorem resurgentis triumphum. Quid nunc de te, Iuda miserrime, dicam? Auaritię stimulis inquietatus Dominum tuum uendidisti et tanto commisso scelere doles, pecuniam acceptam proiicis et simul de uenia desperas. Quare doles? An quia resurrecturum nunc recordaris, antehac oblitus? Sed si uirtutem resurrecturi agnoscis, cur non eadem uirtute etiam tibi crimen remittere eum posse non


546. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.* Quęstio Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet


547. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

Nunc autem regnum meum non est hinc.* Quęstio Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim possideatur, non insidiatorem, a quo per * corr. ex


548. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim possideatur, non insidiatorem, a quo per * corr. ex hic f raudem occupetur. Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur,


549. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim possideatur, non insidiatorem, a quo per * corr. ex hic f raudem occupetur. Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur, nunquam finitur; uni tibi seruit, uni tibi subiectum est; iustis patet, poenitentibus aperitur, in peccato autem perseuerantes repellit. Rursum usque adeo regnum tuum non est de hoc mundo, ut nec discipulos tuos de hoc mundo esse


550. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

ex hic f raudem occupetur. Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur, nunquam finitur; uni tibi seruit, uni tibi subiectum est; iustis patet, poenitentibus aperitur, in peccato autem perseuerantes repellit. Rursum usque adeo regnum tuum non est de hoc mundo, ut nec discipulos tuos de hoc mundo esse dixeris; de mundo utique, qui in maligno est positus, in quo regnat peccatum, in quo dominatur diabolus, princeps mundi tenebrarum harum. Idolatras, hereticos,* omnes iniquos atque scelestos mundi huius nomine


551. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum, in quo dominatur diabolus, princeps mundi tenebrarum harum. Idolatras, hereticos,* omnes iniquos atque scelestos mundi huius nomine contineri credimus. Omnes quippe, qui in te non credunt, qui tibi non obediunt, serui diaboli sunt. Huiuscemodi mundus nequaquam ad regnum tuum, in quo est ęterna perpetuaque beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis.


552. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

eris in paradiso. Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent ei, is tamen, qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo supplicio fatebatur et credens dicebat (ut Lucas testatur): Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum. A seruis crucifixum uidet, et Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter a leuo latere pendens blasfemabat, et hic illum increpabat peccatumque suum confessus: Nos — inquit — digna quidem factis recipimus, hic uero nihil


553. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

rueret. Interim Mariam Magdalenam in lamenta prorupentem Magdalenę lamentum mihi audire uideor fusisque lachrymis ita loquentem: Quare me a te separas, piissime Domine? Viuens uiuentem suscipere dignatus es et in tuum admittere consortium. Da nunc, ut cum moriente moriar. Da, ut te de terra decedentem sequar, quem secuta sum in terra manentem. Dimisisti mihi omnia peccata mea. Optimam partem, quę non auferetur, me elegisse dixisti. Tu illa optima pars es, te super omnia


554. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos caligo, dum te in patibulo pendentem aspiciunt. Nihil in me est tristi anxietate uacuum, quod in tuo corpore nihil uideo a uerbere, nihil a uulnere, nihil a dolore alienum. Tuum lepidissimum caput spinis est expunctum, facies lucidior sole sputis deturpata colaphisque contusa, scapulę delicatissimę duris concisę flagellis, *corr. ex pretermittatur **corr. ex consummeris ***corr. ex


555. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

Heu, quid agam misera mater? Quo me uertam, nescio. Ecce gladius ille olim a Simeone prędictus animam meam pertransiuit, gladius angustię, gladius moeroris, gladius *corr. ex presepio tristitię intolerabilis. Quanquam supplicium tuum, fili charissime, soluat mundum a peccato, salus sit generis humani, genetrici tamen tuę graue est et importabile, solicitudinis angorisque plenum. Grata est quidem futura hominum salus, nec ignoro, quia abs te audiui, te propediem cum immortalitatis gloria surrecturum.


556. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

uirginitas. Hanc Christus in se seruauit, in matre elegit, in discipulo dilexit. Et quoniam inter poenarum, quas patiebatur, angustias de matre curam habuit, nonne in se monstrare uoluit, quanta diligentia nobis obseruandum sit pręceptum* illud: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hos in necessitate ne tunc quidem deserendos esse, cum ipsi necessitate affligimur, suo exemplo nobis ostendit. Quam igitur grauiter delinquunt, qui, cum rei domesticę commodis satis abundent, parentum tamen inopiam sua copia adiuuare negligunt et in


557. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

arundine uerberasse, sputis foedasse, alapis percussisse, clauis in ligno distentum confixisse, sitientem fele et aceto potasse, nisi etiam iam extincto uulnus hasta inflixissent. O scelus immane, facinus omni feritate atrocius! At tu, fidelis anima, iam contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut


558. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori subtractum mollibusque indutum in deliciis foues. Ille manibus pedibusque uulneratis pectoreque lancea perfosso sanguinem effundere et pro tua


559. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori subtractum mollibusque indutum in deliciis foues. Ille manibus pedibusque uulneratis pectoreque lancea perfosso sanguinem effundere et pro tua salute mori uoluit, tu pro eius nominis gloria non pecuniam egeno atque inopi effundis, non peccatis mortuos


560. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

offendis et ad iracundiam prouocas. Quid hac ingratitudine peius, quid hac uicissitudinis relatione indignius? A quo de peccato liberaris, ei peccare, a quo saluaris, ei iniuriam inferre. Lugeant iam **corr. ex tam tandem oculi non Domini angustias, sed tuum, o anima, scelus, non crucifixi mortem, *corr. ex cęcidisse sed tuum ocium et mortiferas terrenę uanitatis cupiditates, quibus ab ipso alienata es, a quo sic dilecta fuisti, ut, dum tibi bona ęterna pręparabat, durissima quęque


561. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

de peccato liberaris, ei peccare, a quo saluaris, ei iniuriam inferre. Lugeant iam **corr. ex tam tandem oculi non Domini angustias, sed tuum, o anima, scelus, non crucifixi mortem, *corr. ex cęcidisse sed tuum ocium et mortiferas terrenę uanitatis cupiditates, quibus ab ipso alienata es, a quo sic dilecta fuisti, ut, dum tibi bona ęterna pręparabat, durissima quęque in suo corpore perferre non dubitarit. Ad poenitentiam ergo conuersa crucem intuere Domini tui et exclama: Fac me


562. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut in Genesi legimus dicente ad eum Domino: Leua oculos tuos in directum, et uide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut puluerem terrę. Hoc euenisse in Christo credimus, qui secundum carnem fuit Abrahę semen. Christi autem Euangelium in omnes orbis terrę partes per apostolos est uulgatum. In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum.


563. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

corpusculis per hyperbolen comparatur. Credentes autem et ipsi semen Abrahę sunt, quia ille fidei pater est dictus et multarum genitum genitor. Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera stellas, si potes. Sic erit nomen tuum. Credidit Abraham, et reputatum est illi ad iustitiam. Stellas numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium numerus quam post Domini nostri Iesu Christi in terram aduentum. Ex his autem alii pulueri, alii stellis comparantur, eo


564. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo * corr. ex repetetur ** corr. ex imminutes unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cęli et uelut harenam, quę est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrę, quia obedisti uoci meę. Iureiurando firmatur promissio, ut diuini consilii immobilitatem designet.


565. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

* corr. ex repetetur ** corr. ex imminutes unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cęli et uelut harenam, quę est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrę, quia obedisti uoci meę. Iureiurando firmatur promissio, ut diuini consilii immobilitatem designet. Multiplicatum est autem semen Abrahę, ut dicimus, in multiplicatione in Christo


566. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaac post patrem Abraham fit promissio. Cum enim de torrente Gerrarę ad Bersaben ascenderet, apparuit ei Dominus et, sicut est scriptum, dixit ei: Ego sum Deus Abraham, patris tui. Noli timere, quia ego tecum sum. Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter seruum meum Abraham. Ad Iacob promissio Hoc idem et Iacob patriarchę est promissum. Dominus enim innixus scalę, quam ille per quietem a terra in cęlum usque extensam uiderat, dixit ei: Ego sum Dominus


567. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc idem et Iacob patriarchę est promissum. Dominus enim innixus scalę, quam ille per quietem a terra in cęlum usque extensam uiderat, dixit ei: Ego sum Dominus Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Eritque semen tuum quasi puluis terrę. Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et meridiem. Et benedicentur in te et in semine tuo cunctę tribus terrę. Ad Dauid promissio Denique, per successionis lineam


568. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

lineam peruenit ista benedictio usque ad regem Dauid Domino ad eum per prophetam dicente: Cum completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus * corr. ex Abrehę tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius. Ipse ędificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Hoc licet ad Salomonem referant, eo quod ipse ędificauerit


569. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

est propter scelera nostra. Nos peccauimus, et ipse pro peccatis nostris sua morte satisfecit. Cęterum huic ad Dauid factę sponsioni illud in psalmis dictum congruit: Disposui testamentum electis meis; iuraui Dauid, seruo meo: usque in ęternum pręparabo semen tuum. Et in alio psalmo *corr. ex ea d icitur: Iurauit Dominus Dauid ueritatem, et non frustrabitur eam *: De fructu uentris tui ponam super sedem tuam. De Christo hoc promitti clarum nobis facit Hieremias propheta


570. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

mendacio, nullius particeps falsitatis. Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla Domini — inquit — fiat mihi secundum uerbum tuum. Ad tantam sublata dignitatem non se insolenter extulit, sed potius humilitate deiecit seque ancillam Domini dixit, quę Domini futura erat mater. Eua pręuaricando omnes perdidit. Maria Dei nuncio obediendo omnes saluauit. Illam decepit malignus serpens, hęc


571. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

futura erat mater. Eua pręuaricando omnes perdidit. Maria Dei nuncio obediendo omnes saluauit. Illam decepit malignus serpens, hęc serpentis contriuit caput, ut impleretur, quod olim prędictum eidem serpenti fuerat: Tu insidiaberis calcaneo eius, et ipsa conteret caput tuum. Sic Vasthi regina regis contemnens imperium repudiatur, et Hester in omnibus obsequentissima eligitur. Maria igitur nostra est Hester, per quam impius Aman periit, nostra Iahel, quę inimicum Israheli Sysaram interfecit, nostra Iudit, quę, Olophernem populo Dei


572. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

cum sedatis bellis totus fere terrarum orbis pacem agitaret, Cęsare Augusto monarchiam tenente; quadragesimo enim primo imperii eius anno natus est in Bethlem Christus. Vide igitur, Euangelica ueritas quam bene prophetarum tuorum respondeat uaticiniis, ut Messiam tuum in Euangelio inuenias, cum in prophetis ante tot secula monstratum fuisse intellexeris. Esaias propheta de aduentu eius loquens: De Syon — inquit — exibit lex, et uerbum Domini de Hierusalem. Non de lege Moysi


573. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ei oblatus in lecto fuerat: Confide, fili — ait — remittuntur tibi peccata tua. Et ad scribas conuersus: Vt sciatis — inquit — quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus


574. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides tua te saluam fecit. Vade in pace! Sed etiam latroni in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi


575. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

de Patre genitum ante omnia tempora uel de matre in tempore. Iterum alibi: Propter Syon — inquit — non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor uirtus eius, et saluator eius ut lampas accendatur. Et uidebunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Ad Ecclesiam prophetans hoc ait. Virtus Ecclesię et Saluator Christus est, qui apostolis in monte resplenduit suę luce diuinitatis. Viderunt autem eum gentes et reges, tam illi, qui corporeo intuitu eum Hierosolymis conspexerunt, quam


576. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

uel de matre in tempore. Iterum alibi: Propter Syon — inquit — non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor uirtus eius, et saluator eius ut lampas accendatur. Et uidebunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Ad Ecclesiam prophetans hoc ait. Virtus Ecclesię et Saluator Christus est, qui apostolis in monte resplenduit suę luce diuinitatis. Viderunt autem eum gentes et reges, tam illi, qui corporeo intuitu eum Hierosolymis conspexerunt, quam qui postea per apostolorum


577. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

quę faciebat, operibus semper detrahere conati. Cęterum, ut Domini nostri Saluatoris de sabbati obseruatione argumenta Veteris quoque Scripturę autoritate confirmemus, audi, quod in Esaia Deus ipse dicat: Si auerteris — inquit — a sabbato pedem tuum facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et uocaueris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaueris eum, dum non facis uias tuas, ut loquaris sermonem — hoc est, si diebus festiuis ab Ecclesia receptis uel constitutis desieris facere


578. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo coleretur. Hoc futurum** iam in psalmis prędictum fuerat *corr. ex. morticinia ** corr. ex. fnturum d icente ad Deum Propheta: Qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignauerunt consilium, et cogitauerunt aduersus sanctos tuos. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur Israhel ultra; hoc est Christianus, uidens Deum, obliuione deleatur. Sed nequaquam efficere potuerunt, quod statuerant, et omnis conatus


579. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta — inquit — et lauda, habitatio Syon, quia magnus in medio tui Sanctus Israhel. Quod autem et firma permaneat Ecclesia Christi nec ab


580. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

uera, quę — ut Ioannes ait — illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, illic etiam mundum Ecclesiam dici reor. Illi enim, qui extra Ecclesiam sunt, a luce ista non illuminantur, sed in tenebris cęcutiunt errorum. Saluum ergo fac populum tuum, Domine, et benedic hęreditati tuę, quod tibi spoponderat Deus Pater dicens: Dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Auerte ab ea uim impiorum, contere illorum potentiam, qui ei molesti sunt, qui eam persequuntur, qui quottidie aduersus Ecclesię tuę


581. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus dicens: Etenim homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem. Idem dixit in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum inuehi uidetur, ubi ait: Os tuum abundauit malitia, et lingua tua concinnabat **corr. ex eum dolos. Sedens, aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. Hęc fecisti, et tacui. Sustinui, inquit, talia pro tempore,


582. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum inuehi uidetur, ubi ait: Os tuum abundauit malitia, et lingua tua concinnabat **corr. ex eum dolos. Sedens, aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. Hęc fecisti, et tacui. Sustinui, inquit, talia pro tempore, postea tibi non impune futura. Eidem ipse Propheta imprecatur: Constitue — inquit — super eum peccatorem. Qualem


583. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

est usus. Quod enim in ecclesia non sit negociandum aut aliquid aliud pręter rem diuinam agendum, Veteris quoque Scripturę autoritate docemur. Psalmista inquit: Exaudi, Domine, uocem deprecationis meę, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Et in Ecclesiaste pręceptum est: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua, ut audias. Non pedum gressu, sed mentis affectu appropinqua, qui Deum in ecclesia loquentem cupis audire. Salomon ędificato templo interorandum sublatis ad Deum


584. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid aliud pręter rem diuinam agendum, Veteris quoque Scripturę autoritate docemur. Psalmista inquit: Exaudi, Domine, uocem deprecationis meę, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Et in Ecclesiaste pręceptum est: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua, ut audias. Non pedum gressu, sed mentis affectu appropinqua, qui Deum in ecclesia loquentem cupis audire. Salomon ędificato templo interorandum sublatis ad Deum manibus ait: Quicunque orauerit in loco isto, exaudi de


585. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

cum diceret: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum,** uindemię defecatę. Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait: Ero uobiscum usque ad consummationem*** seculi. Prędixit de ipso et Hieremias, ubi ait: Confluent ad bona Domini, super**** frumento, uino et oleo, et foetu pecorum et armentorum. Foetus pecorum in Ecclesia


586. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

enim hoc indicio, quem illi comprehendere deberent. Qua de re dixerat Propheta: Nox nocti indicat scientiam. Nox nocti — Iudas Iudeis. Quemcunque osculatus fuero — inquit — ipse est, tenete eum. Vnde alibi dicitur ei: Os tuum abundauit malicia, et lingua tua cincinnabat dolos. Et iterum alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Molliti erant***, cum ille diceret: Aue rabbi et osculo blandiretur, sed idem iacula erant, quia necem


587. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

agere uidebatur, pro tribunali sedente damnatus est, ut crucifigatur. Quid est, quod rex Dauid a Nathan propheta reprehensus se deliquisse dolens: Peccaui — inquit — Domino, et continuo meruerit audire: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, nisi quia et Petrus recordatus uerbi Domini crimen negationis fleuit amare et ueniam impetrauit? Denique, sicut Manasses ob peccata captiuus fuit translatus in Babylonem, deinde peracta poenitentia liberatus *corr. ex illium


588. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

arundinem et percutiebant caput eius. Innocens ergo Dominus peruerso damnatur iudicio, quod futurum uidens Esaias propheta ait: Iustus perit, et non est, qui cogitet in corde suo. Idem futura quasi pręsentia cernens interrogat: Quare rubrum est indumentum tuum, *corr. ex fuit **add. ***corr. ex Coaptabunt ****corr. ex quęrimonia *****corr. ex pretorium


589. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus. Ipso**** in cruce pendente ab hora sexta usque ad nonam tenebrę factę sunt in omnem terram Iudeę, sicut


590. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinis pręmia uos uocantem Hieremia dicente: Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Et iterum: Laua — inquit — a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias. Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxię? Et rursum: Recedite de medio Babylonis, de terra Caldeorum egredimini, hoc est de medio confusionis et de terra feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione


591. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia scriptum: Expecta me, dicit Dominus, in


592. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

fragrantia delectatur Dominus. Quam tamen ei offerre non possumus, nisi amoto malicię lapide, ut fracta cordis duritia mollescamus ad poenitentiam peccatorum, ut euulsa nequitię segete sementis bonę fructus succrescat. Contritionem cordis tui cum respexerit Deus, tunc animum tuum erriget ad spem salutis et simul gratiam conferet, ut per uiam ingrediaris illorum operum, quę te in consortium sustollere queant angelorum. Vnde *corr. ex Luce **corr. ex letabitur ***corr. ex


593. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

enim diuinę Scripturę lectione delectatur, tanto magis intimi erga Deum amoris flamma succenditur, quanto ea, quę ibi referuntur, attentius auscultat, diligentius consyderat, frequentius contemplatur. Hoc nobis testatur Dauid ad Dominum dicens: Ignitum eloquium tuum uehementer, et servus tuus dilexit illud. Quod si accendat cor humanum sermo Christi, cum ab aliquo mortali doctore recitatur in ecclesia, quanto acrius accendisse putari debet ab ipso sermonis autore prolatus, Christo, Dei Filio, iam mortis uictore, iam a


594. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

ex compręhendere dicit Dominus. Pax primum uobis, inquit, qui in me creditis. Nondum enim erat pax ei, qui ipsum resurrexisse a mortuis non credebat. Ideo sequitur: Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus


595. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

et potentiam tuam pronunciabunt. Magnificentiam glorię sanctitatis tuę loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et uirtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam prędicabunt. Memoriam abundantię suauitatis tuę eructabunt, et in tua iustitia exultabunt... Regnum tuum regnum omnium seculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione. Talibus et his similibus uerbis laudantium Dominum chorus cęlum una cum illo ingressus est. Cuncta angelorum collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit


596. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Actis Apostolorum tradit, quemadmodum Ananias cum Saphira uxore parte substantię suę reseruata rem omnem se obtulisse ad pedes apostolorum simularunt. Eorum autem dolum increpans Petrus: Anania — inquit — cur tentauit Sathanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto? Et post pauca intulit: Non es **corr. ex est mentitus hominibus, sed Deo. Itaque illum ipsum, quem Spiritum Sanctum nominauerat, mox Deum dixit, nequis dubitet Spiritum Sanctum


597. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

Per apostolos igitur Christi Ecclesia Spiritus Sancti dotata est charysmatibus doctrinisque illustrata ueritatis. Hoc in Esaia Deus noster loquens promiserat, cum ait: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. In Ezechiele quoque: Deducam imbrem — inquit — in tempore suo, et pluuię benedictionis erunt. In Zacharia etiam ait: Effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.