Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: commodi

Your search found 54 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20-33:


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

nos servat, non ex opere operato quatenus tantum est externum quoddam opus, abluens sordes corporis: sed quatenus fide apprehenditur promissio gratiae ac reconciliationis ob Christum in Baptismo proposita. Quae ideo dicitur interrogatio quod sicut in contractibus emens aut comparans sibi aliquid commodi certa ratione ac formulis interrogat emptorem, ac stipulatur ab eo quaerendo. An hoc aut illud mihi vendis ac tradis, et hac conditione ac precio, etc. cui contra venditor respondens affirmat. sic igitur etiam in Baptismo. cum Deus interrogando sibi stipulatur, ac obligat nos,


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

obedientissimo filio, qui solus omnibus praeceptis ac votis Dei longe largissime, ac plane secundum cor ipsius satisfecerit, omnemque voluntatem eius impleverit. Nos vero contra, tali quodam amore et beneplacito complectitur, ut ex quibus tanquam longe indignissimis nihil prorsus ipse fructus aut commodi percipiat, sed tantum nobis sese dedat, plusquam paternis ac maternis visceribus nos foveat, omniaque sua bona aut thesauros summa promptitudine in nos libentissime et liberalissime effundat. Est vero observanda horum duorum beneplacitorum harmonia. Nam ob passivum beneplacitum, quod habet


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe quod utraque physice gignat, et utraque in servitutem: et vicissim etiam liberae matris ac promissionis, consonantias quasdam, ut cuius procreatio ex sola Dei gratia aut favore promissioneque veniat, et ad vitam aeternam propaget, tendat, ducatque. Caeterum prior pars allegoriae etiam illud commodi aptitudinisve habet, quod Agar erat Aegyptia, et mons Sina est ferme in via venientibus ex Aegypto in Cananaeam: ut tanto maiorem convenientiam aut coniunctionem habeat cum testamento legali, et lege ibi sancita et data, quasi Abrahamus aut Deus Agarem una cum suis carnalibus liberis sibi


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc idem sequenti cap. exponit per Omnia mihi licent. Contra autem cap. 6. hanc eandem libertatem vocaverat servitutem, inquiens: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi conducunt: Omnia mihi icent, sed ego no redigar sub ullius potestatem. Sensus est: Non volo ullius commodi, lucri aut voluptatis cupiditate ea capi, ut dum eam servili animo sector, quasi illa plane ca [?:-re ] no possim, libertate ac iure meo cum scandalo [?: pu-llorum ] abutar. Sicut igitur habeo a Christo potestatem [?:-ut ] ius, libere flagitandi et


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit paulo clarius, Ne sit durum in oculis tuis: id est, ne tibi sit grave, ne quasi invitus gemensque ei benefacias. In eodem prorsus sensu etiam dicitur oculus malignus, pro homine qui non tantum non gaudet ac laetatur consideratione alienae felicitatis: sed etiam invidet, si quid amplioris commodi alteri contigisse cernit: aut certe, ut minimum, nihil boni facit egentibus. Deuteronomii decimoquinto. Cave tibi ne malignus sit oculus tuus in fratrem mendicum: id est, ne sis immisericors et nimium parcus in eum. Proverbiorum 20. Festinat ad divitias vir mali oculi: id est, avarus et


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

vitia, sed vel ex negligentia vel petulantia profecta: verum πονηρίαν indicare simul venenatam illam ac plane diabolicam malitiam, quae id studio agit, ut plurimis obsit: sicut videmus quosdam homines, qui gratis sunt mali, et sine omni causa ac spe sui commodi, ipsaque malitia et hominum laesione mirifice delectantur. Quare diabolus non κακὸς, sed πονήρὸς, vocatur. Verum non semper exactissime haec differentia observatur: sicut Petrus acerrime accusans Simonem


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

auctique sint et floruerint. Similis descriptio per arborem est etiam regni Nabuchodonosor, Danielis quarto. Christus dicit aves caeli habere nidos, et vulpes foveas, se vero non habere ubi caput reclinet: ut ostendat, se deteriore esse conditione quam ipsa bruta, quae plus certi ac proprii commodi habeant, magisque stabiles ac certas sedes obtineant, eisque fruantur: cum ille nec habuerit quicquam proprii, nec usquam omnino tutus fuerit. NIHIL, et NIHILUM, habet etiam suas quasdam obscuritates. Dicitur igitur Nihil alias de essentia ipsa, idque vel negative, cum aliquid


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

Factum ergo ipsum, seu eventum, ac veluti substantiam totius illius negocii Deus ordinavit promovit, et plane ad opus ipsum deduxit: sed nefarias illas et sanguinarias circumstantias impiorum, qui ex diabolico odio ac invidia Christum interfecerunt, idque tantum sui proprii carnalisque commodi gratia, nequaquam Deus promovit. Secundo, observetur et illud in in hoc dicto, quod licet ita videatur sonare, quasi [?: persequu- ] res sciverint Dei ordinationem ac consilium, idque exequi stu duerint, et ad id convenerint ac conspiraverint: tamen id solum ad ipsum factum


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum. Est autem rectus et aequus, qui neque ad dexteram declinat, neque ad sinistram, qui integri ac sinceri tum iudicii tum affectus est, et esse perseverat, quamcunque in partem oblata vel causa vel occasione: qui non flectitur aut corrumpitur ullis muneribus, sed citra personae aut proprii commodi respectum recta via incedit, et recte iudicat: cuius cor non curuatur aut flectitur a recto, quique nullius aut timore aut favore aliquid facit contra aequum ac rectum: nec favore, nec praemiis aut metu, seu minis poenarum flectitur: denique, qui cum bene operatur, non suum inde honorem aut


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

crucem et diversas difficultates perferendo, illi aliquando tandem laeti magnis bonis a Deo datis [?: per-entur ] . Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia messuerimus? 1. Corinth. 9 pro, non est absurdum aut iniustum, ut aliquid terrei aut externi commodi vel praemii pro nostra praedictione vicissim recipiamus. Videntur quaedam ex praecedentibus locutionibus, quasi proverbia quaedam vulgo celebrata ac iactata fuisse. Tale et illud est Matth. 25. Mors ubi non seminasti, et tollis quod non posuisti: quod in nimium avaros, aut etiam plane


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam particula poni videtur. Cantic. 1. Si nescis tibi o pulcherrima. et 2, Surge amica mea, formosa mea, et vade tibi. Gen. 12, Vade tibi exterra tua et cognatione tua. Et Gen. 22, Vade tibi ad terram Moria, etc. tametsi et in hisce loquutionibus dativus ille aliquid commodi innuere videatur. TIBIA viri, significat robur hominis. Psal. 147, Non complacet Domino in fortitudine equi, neque in tibiis [?: ] delectatur. Nos enim homines de eventu belli ex apparatu iudicantes, ubi cernimus virum bene formato corpore, quod in


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

insigni adversariorum strage sit tanto ampliorem gloriam consequuturus, et merito caput cum parrhesia et gloria elevaturus. Hac igitur similitudine volunt etiam Christi properationem ad peragendum opus Domini, et consequendam victoriam de Satana, peccato ac morte, nulla prorsus habita ratione sui commodi, describi, ut qui non venerit ut ministraretur sibi, sed ut ipse aliis serviret, quique non habuerit ubi vel caput tantum reclinaret suum. Terra torrentium aquarum, est, ubi multi torrentes fluunt. Deut. 10. Absconde te in torrente Cherith. 1. Reg. 17. pro, in alveo eius alicubi.


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

utiles ac gratae, ubi eas minime speres, maxime autem optes. Oseae nono: Tanquam uvas in deserto inveni Israelem. Iob decimoquinto: Perdet sicut vitis uvam suam acerbam. id est, suos liberos in prima iuventute perinde amittet, ac cum vites ante maturitatem botros suos abiiciunt, ut nihil inde commodi proveniat: sicut Dionysius Halicarnassaeus scribit, olim ante Romam conditam talem poenam in Italia grassatam esse. VULNUS, alias significat quasvis calamitates populo alicui inflictas, sive bellum, sive caritas, sive quid aliud simile est. Isaiae primo: Non est in eo


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo soli [?: n---- ] mus diligi, sed potius quamplurimos sinceros amicos illis cupimus conciliare: quod eorum commodis magis, quam nostris ipsorum delectemur. Hic vero demum verus et honestus ac perpetuus est amor. Illam zelotypiam Pseudoapostolis tribuit Apostolus, ut qui sui commodi causa Galatas diligerent: ideoque summo studio niterentur Paulum, ut rivalem, excludere. Hanc vero sibi etiam tribuit. 2. Corinthios decimo: eiusque argumentum adfert, quod cum rei honestae causa eos dilexerit. id est, non lucri aut gloria studio, eundem animum erga eos, quamvis procul


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.